 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
SALUTARI FONTI*
BEATA MARIA VIRGO, VULGO APPELLATA
«NUESTRA SEÑORA DE AGUA SANTA DE BAÑOS»,
PRAECIPUA PATRONA SACRARUM MISSIONUM AD ETHNICOS REGIONUM ORIENTALIUM
REIPUBLICAE AEQUATORIANAE ELIGITUR EIUSQUE SIMULACRUM CORONA REDIMITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Salutari fonti Alma Deipara non perperam
comparatur, quippe quae, submisse invocata, ex inexhausto misericordiae suae
penu munera in mortales, aerumnis pressos, dilargiatur. Hoc recte pertinet ad
Aequatorianum pagum, qui « Baños de Tungurahua » vulgo appellatur. Scatent enim
ibi non solum lymphae ad corpora sananda utiles, sed etiam e Marianae pietatis
sede, ibi constituta, altiora ac salubriora proficiscuntur dona. Religionis vero
studium, quo Christifideles in Almam Deiparam, miraculorum effectricem,
praeclara Imagine ibidem expressam, feruntur, ab inito saeculo XVII repetitur ;
estque maxime commemorandum hanc pietatis formam in orientales Reipublicae
Aequatorianae regiones, missionali opere excolendas, pervasisse. In illo
praeterea pago, qui piae huius animorum alacritatis quasi domicilium est,
Templum honori eiusdem Beatae Mariae Virginis, quam « Nuestra Señora de Agua
Santa de Baños » vulgari vocant sermone, excitatum fuit eo structurae genere,
quod novum Gothicum audit ; ubi rebus sacris Dominiciani Sodales deserviunt, qui
ab antiquo tempore huiusce Simulacri custodes sunt cultusque propagatores
Mariani. Quo altius autem in Christifidelium animis pietas erga Dei Genetricem
inhaereret, Dilectus Filius Noster Carolus Maria Sanctae Romanae Ecclesiae
Presbyter Cardinalis de la Torre, Quitensis Archiepiscopus, omnesque sacrorum
Antistites Aequatorianae Dicionis a Nobis petierunt, ut Beatam Mariam Virginem,
in pago illo veneratam, Missionum ad ethnicos regionum orientalium Reipublicae
Aequatorianae Patronam renuntiaremus, atque Simulacrum, quod supra dictum est,
aureo diademate, Nostro nomine, sineremus redimiri. Quibus votis Nos, qui omni
studio annitimur, ut homines ad caelestem Matrem amandam excolendamque
adducamus, libenti animo statuimus obsecundare. Audito ergo Dilecto Filio Nostro
Caietano Sanctae Romanae Ecclesiae Presbytero Cardinali Cicognani, Sacrae Rituum
Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Beatam Maria Virginem, vulgari nomine « Nuestra Señora de Agua Santa de Baños »
invocatam, praecipuam apud Deum Patronam sacrarum Missionum ad ethnicos
orientalium regionum Reipublicae Aequatorianae, omnibus cum honoribus et
privilegiis liturgicis, quae locorum principalibus Patronis rite competunt,
constituimus ac declaramus. Praeterea hisce Litteris et auctoritate Nostra eidem
Purpurato Patri, Quitensi Archiepiscopo, eas partes committimus, ut Imagini
Beatae Mariae Virginis, de qua commemoravimus, die suo arbitrio deligendo, post
Missarum sollemnia, iuxta ritum formulamque praescriptam, auream coronam ipse
vel per sacrorum Antistitem a se ad hoc delegatum, Nostro nomine et auctoritate
imponat. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Martii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO PRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 9-10, pp. 464-465
|