 |
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUOD DE BEATISSIMA*
BEATA MARIA VIRGO SACRATISSIMI ROSARII A
FATIMA CONSTITUITUR PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA PRO TOTA ZACAPENSI
DIOECESI, IN GUATEMALA.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quod de Beatissima Virgine Maria iure meritoque
Sancta Mater Ecclesia canit, semper obtinet, ubique personat :
« ... Progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata », (Cant.,
V I , 9). Etenim, dum Ipsa «inimicos Crucis Christi» (Philipp., 3, 18)
debellat fortiterque devincit, suaviter fidelium animos allicit atque permulcet.
Ex quo autem in loco « Acaba » vulgo nuncupato, intra Zacapensis dioecesis fines
in Guatemala, Deiparae Virginis Sacratissimi Rosarii, a Fatima appellatae,
Simulacrum in populi venerationem est propositum, pietas aucta est reformatique
sunt mores, maxime inter agrícolas atque opifices, « doctrinis variis et
peregrinis» plerumque abductos (cfr. Hebr., XIII, 9). Tantam vero in
Mariam Virginem religionem animarumque ad Deum conversionem admiratus,
Venerabilis Frater Constantinus Christianus Luna, Episcopus Zacapensis, a Nobis
enixe postulavit, ut eidem suae dioecesi, noviter conditae nulloque Patrono
adhuc concreditae, eandem Virginem a Fatima caelestem Patronam benigne eligere
dignaremus. Simulque Nos rogavit ut, ad eiusdem Beatissimae Virginis memoriam
quotannis recolendam, mensis Maii XIII diem designare ac constituere velimus. Nos
autem, quo magis in dies marialis illa religio augeatur, huiusmodi preces
statuimus perlibenter admittere. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatam Mariam
Virginem Sacratissimi Rosarii a Fatima totius dioeceseos Zacapensis praecipuam
apud Deum Patronam, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis,
praecipuis locorum Patronis rite competentibus, constituimus, facimus ac
declaramus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque eflicaces iugiter exstare
ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ;
illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime
suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Martii anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 4, pp. 146-147
|