 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
FRONDENTIUM SILVARUM*
SANCTUS IOANNES GUALBERTUS, ABBAS,
CAELESTIS PATRONUS PUBLICORUM SILVARUM CUSTODUM CIVITATIS SANCTI PAULI IN
BRASILIA ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Frondentium silvarum quibus cura est mandata, ii
solent Sanctum Ioannem Gualbertum peculiari pietatis studio venerari, quippe
qui, sevocatus a saeculo, in Vallis Umbrosae lucis vitam duxerit divinarum rerum
contemplationi deditam. Qui cultus in regionem etiam Brasiliensem pervasit, ubi,
ac quidem in publica silva Civitatis Paulopolitanae, eximia statua eiusdem viri,
sanctimoniae laude illustris, est locata. Preces ergo ad Nos admotae sunt, ut
eum publicis silvarum custodibus eiusdem Civitatis caelestem Patronum
constitueremus. Quas preces, Dilecti Filii Nostri Caroli Carmeli Sanctae Romanae
Ecclesiae Presbyteri Cardinalis de Vasconcellos Motta, Archiepiscopi Sancti
Pauli in Brasilia, commendatione suffultas, libenter audire statuimus eo
consilio, ut illorum munus ad religionis pietatisque rationes conformaretur,
iidemque malis omnibus, Sancti huius Caelitis deprecatione, prohiberentur.
Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Sanctum Ioannem Gualbertum, Abbatem, publicorum
silvarum Custodum Civitatis Paulopolitanae, seu Sancti Pauli in Brasilia,
praecipuum apud Deum Patronum facimus, eligimus, renuntiamus, omnibus adiectis
honoribus ac privilegiis liturgicis, quae ordinum seu coetuum Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Aprilis, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 6-7, pp. 252-253
|