 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
NOVOS CAELOS*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CONFERUNTUR ECCLESIAE CATHEDRALI SANCTI IOSEPH, DEIPARAE SPONSI, IN URBE
AC DIOECESI SANCTI IOSEPHI IN URAQUARIA.
Ad perpetuam rei memoriam. — Novos caelos novasque explorantes terras,
Europaei, ex quo Christophorus Columbus Domini Crucem in illas regiones
feliciter pieque intulerat, novas condiderunt urbes, quibus caelestem quempiam
Patronum, nomen quoque eius loco indentes, tribuere fuerunt soliti. Haud aliter
in dicione Uraquariana, accidit, ubi, urbs quaedam, vulgo « San José de Mayo »
nuncupata, exstat, Sancto Patriarchae Ioseph, Deiparae Virginis Sponso, dicata
et in cuius honorem, anno MDCCCLVI, magnum Templum fuit excitatum. Quae quidem
urbs, tunc temporis intra archidioecesis Montisvidei fines, nunc véro novissimae
dioecesis, per Nosmet Ipsos constitutae atque Sancti Iosephi in Uraquaria
appellatae, capitis gaudet honore. Quanto pietatis studio quantaque alacritate
cives, presbyteris praeeuntibus sociamque operam praebentibus, adlaboraverint,
tum aedificandi celeritas, tum Templi amplitudo marmorumque artisque operum
pulchritudo clare splendideque testantur. In ea enim Ecclesia renident picturae
politaeque sculpturae, quae, una cum amplis specularibus et eximio structurae
genere, efficiunt ut pulcherrimis Ecclesiis Uruquariensibus sit adnumeranda.
Cuius tamen verus thesaurus Sanctorum sunt Reliquiae, in quas fidelium pietas,
peregrinantium more illuc accedentium, abunde effunditur. Potissimum denique
erga Sanctum Patriarcham Ioseph, tamquam praecipuum caelestem Patronum, religio
refulget, adeo ut nullum, intra memoratae dioecesis fines, vel etiam
Uruquarianae dicionis, eo frequentius inveniatur Sanctuarium atque ipsa quoque «
San José de Mayo » urbs « parva Roma nec non Uruquarianae pietatis quasi fons et
centrum » a primo eiusdem Nationis Episcopali ínfula ornato, Hyacintho Vera,
iure meritoque fuerit appellata. Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Aloisius
Baccino, primus Sancti Iosephi in Uraquaria Episcopus, a Nobis efflagitavit ut
memoratam Ecclesiam cathedralem Sancti Iosephi ad dignitatem Basilicae Minoris
benigne evehere dignaremur. Nos autem, pro Nostra in eundem Deiparae Sponsum
pietate, cui novum in opifices patrocinium novamque festivitatem nuper
tribuimus, ad eandemque apud dictae Nationis Christifideles in dies augendam
fovendamque, huiusmodi excipienda vota libenti censuimus animo. Ex Sacrae igitur
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum, cathedralem Ecclesiam Deo in honorem Sancti Ioseph, Beatae Virginis
Mariae Sponsi, dicatam atque in urbe « San José de Mayo » intra eiusdem nominis
dioeceseos fines, titulo ac dignitate Basilicae Minoris exornamus, omnibus
adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae Ecclesiis itidem insignibus
rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efiicaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere ; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Aprilis, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 9-10, pp. 466-467
|