 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
BRIVATENSIS CIVITAS*
BASILICIS MINORIBUS ACCENSETUR ECCLESIA
PAROECIALIS SANCTI IULIANI MARTYRIS, IN CIVITATE BRIVATENSI, VULGO
«BRIOUDE»,
INTRA ANICIENSIS DIOECESEOS FINES.
Ad perpetuam rei memoriam. — Brivatensis civitas, in Gallia et intra
Aniciensis dioeceseos fines posita, proprio illustri Martyre iure meritoque
gloriatur, Sancto Iuliano milite, cuius dies natalis quinto Kalendas Septembris
in Martyrologio Romano recensetur, quique in saevissima illa Diocletiani
Imperatoris insectatione, ineunte saeculo IV, pro Christi Fide martyrii palmam
adeptus est atque coronam gloriae. Cuius insuper celebre sepulcrum religionis
domicilium cito factum est atque succrescentem fidelium turbam ac viros
principes Regesque, nec non cleri dignitates, immo et nonnullos Summos
Pontifices devote allexit. Prima autem aedicula in novum idemque amplius ac
magis decorum Sanctuarium decursu temporis mutata est; quod quidem, antea
Abbatialis sedes, postea Canonicorum auctum Collegio, cui Petrus ille Eoger de
Beaufort, ad summi Pontificatus apicem Gregorii XI nomine, fel. rec , serius
evectus, viginti per annos praefuit, multis fuit ditatum privilegiis a Romanis
Pontificibus atque curialis Ecclesia renuntiatum. Sanctuarium idem, structurae
genere, quod « Romanicum » vocant, exaedificatum, saeculo XII assignandum
videtur atque, recentioribus saeculi XVII ac XVIII structuris remotis, in suum
pristinum artis fulgorem feliciter est restitutum. Ibi insuper, prout Nobis
relatum est, asservantur pieque coluntur fere integrae Sancti Iuliani Reliquiae
nec non Sanctae Bonitae, Virginis, cuius pervetustus ibi est cultus. Quibus
omnibus perpensis, Venerabilis Frater Iosephus Chappe, Episcopus Aniciensis,
proprio nomine nec non utriusque Cleri, Optimatum universique populi, a Nobis
efflagitavit ut memoratum Templum ad dignitatem Basilicae Minoris benigne
evehere dignaremur. Nos vero, laudati Sanctuarii antiquitatem et pulchritudinem
atque flagrantem in sanctum Martyrem populi pietatem probe considerantes,
huiusmodi precibus annuendum perlibenter censuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,
Ecclesiam paroecialem, Deo in honorem Sancti Iuliani, Martyris, dicatam atque in
Brivatensi parva urbe, vulgo « Brioude » nuncupata, intra Aniciensis dioecesis
fines positam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis liturgicis, quae Templis hoc nomine insignibus rite
competunt, afficimus et exornamus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum
; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Aprilis, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 2-3, pp. 112-113
|