 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
DEO IN HONOREM*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CONFERUNTUR ECCLESIAE NOSTRAE DOMINAE BONAE SPEI APUD
«HAINAUT»
IN TORNACENSI DIOECESI.
Ad perpetuam rei memoriam. — Deo in honorem « Nostrae Dominae Bonae Spei »
dicatam et apud parvam urbem vulgo « Hainaut », intra Tornacensis dioeceseos
fines positam, Ecclesiam insigne pietatis, historiae artisque monumentum merito
habendam esse et per saecula iugiter constanterque habitam, Venerabilis Frater
Carolus Maria Himmer, Episcopus Tornacensis, Nobis ample testatus est. Etenim a
Sancto Odone, e primoribus Sancti Norberti, incliti Ordinis Praemonstratensis
Institutoris, alumnis, ineunte XII saeculo condita, Ecclesia ipsa, una cum
amplissimo monasterio, celebre fuit coenobium, quod, caelestis cuiusdam vitae
plus quam humanae domicilium, Summi Pontifices ac Viri Principes innumeris
privilegiis auxerunt atque donis. Labentibus vero saeculis, coenobium ipsum tum
ab haereticis Hollandiae tum saevissimo magnae eversionis Gallicae tempore,
multa perpessum est damna, donec, ineunte saeculo XIX , a monachis relictum,
Episcopo Tornacensi traditum est, qui parvum Dioecesis Seminarium in eo statuit.
Continens autem Ecclesia vetustum servat, inde a saeculo XIV, Virginis Mariae,
Deiparae et Caeli Reginae, Simulacrum, quod, bellicis civilibusque illaesum
perturbationibus, Sacerdotes omnes nec non sacrorum alumni atque civitatis
finitimaeque regionis fideles ardenti Mariali pietate colunt. Quae sacra Aedes,
ex toto denuo aedificata atque anno MDCLXXVI perfecta, artificio eoque
structurae genere, quod « neo-classicum »
vocant, fulget pretiosaque decoratur supellectile. Tandem die X mensis Iunii
anno MCMXXX sollemni fuit ritu consecrata. Quibus omnibus permotus, dilectus
filius hodiernus Seminarii Nostrae Dominae Bonae Spei Moderator, nomine proprio
nec non Sacerdotum, alumnorum atque fidelium, enixis humilibusque Nos adiit
precibus, ut Ecclesiam memoratam titulo ac privilegiis Basilicae Minoris benigne
decorare dignaremur. Nos autem, ipsius Ecclesiae antiquitatem et pulchritudinem
probe considerantes atque peculiare paterni animi Nostri testimonium erga tam
illustre in Beatissimam Virginem Mariam religionis domicilium tribuere volentes,
huiusmodi precibus, amplissima Tornacensis Episcopi, quem supra laudavimus,
commendatione suffultis, annuendum libenti censuimus animo. Quapropter, ex
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum, Ecclesiam Nostrae Dominae Bonae Spei, apud « Hainaut » et
intra Tornacensis dioecesis fines positam, titulo ac dignitate Basilicae
Minoris, omnibus cum iuribus ac privilegiis liturgicis, Ecclesiis itidem
insignibus rite competentibus, exornamus. Contrariis quibusvis minime
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super
bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Aprilis, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 17, pp. 847-848
|