 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
TEMPLA DEI*
BASILICAE MINORIS HONORIBUS AC
PRIVILEGIIS DECORATUR ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINI «A REMEDIO»
DICATA, ARBORENSIS ARCHIDIOECESIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Templa Dei, quae, magno pietatis
studio circumfusa, amplitudinis non minus quam artis operibus ditata, singulari
Christifidelium frequentia celebrantur, praeclaris titulis ac privilegiis ad
bonum hominum spirituale et Caelitum honorem, Romanorum Pontificum vestigiis
inhaerentes, exornare consuevimus. Haec inter merito recensendum est Templum,
quod, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « a remedio » dicatum, prope urbem
vulgo « Oristano », Arborensis Archidioecesis in Sardinia Insula caput, positum
est. In eo eiusdem Deiparae Virginis Simulacrum, aurea corona, per Nosmet
benedicta, a Venerabili Fratre Nostro Friderico S. R. E. Cardinali Tedescumi,
Episcopo Tusculano atque Patriarchalis Basilicae Petrianae Archipresbytero,
sollemniter redimitum, pie asservatur. Cui etiam, ipsa Beata Maria « a remedio »
totius Arborensis Archidioeceseos caelesti Patrona aeque principali cum sancto
Archelao M., anno Mariali MCMLIV, renuntiata, novum addidimus honorem.
Flagrantior inde in Beatam Mariam exarsit religio, adeo ut Christifideles, ex
fere omni Sardinia nec non e continente terra peregrinantium more, innumeri,
Maio potissimum ac Septembri et Octobri mensibus, ad memoratum Sanctuarium
accederent illudque novis iisdemque pretiosis artis operibus augere vellent.
Quibus omnibus perpensis, Venerabilis Frater Sebastianus Fragni, Archiepiscopus
Arborensis, proprio nomine nec non utriusque Cleri atque Optimatum, enixis Nos
adiit precibus, ut Templum, quod laudavimus, Basilicae Minoris titulo ac
privilegiis benigne per Nos decoretur. Nos autem., novum propensi animi Nostri
testimonium erga tam flagrantem Arborensium fidelium Marialem pietatem dare
volentes, huiusmodi precibus annuendum libenti censuimus animo. Quapropter, ex
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum, Ecclesiam Dei in honorem Beatae Mariae Virginis « a
remedio » consecratam atque prope « Oristano », intra Arborensis Archidioecesis
fines, exstantem, ad dignitatem Basilicae Minoris, omnibus adiectis,
iuribus ac privilegiis, Templis hoc nomine insignitis competentibus, evehimus.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere
; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos
spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVI mensis Aprilis, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 4, pp. 147-148
|