 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
PRAECLAROS INTER CHRISTI*
SANCTUS SEBASTIANUS, MARTYR, PATRONUS
CAELESTIS OMNIUM EX ITALIA URBANI ORDINIS CUSTODUM, VULGO
«VIGILI URBANI», CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclaros inter Christi martyres, peculiari
pietate ardentique studio praecipuum apud fideles locum obtinent milites; quos
inter, qui, Diocletiano Imperatore, prout traditur, praetorianae cohortis dux
fuit, Sanctus Sebastianus, praefulget maximaque colitur religione. Principi
devotus, multo autem magis Christo, Sebastianus, ad Christianos occulte
adiuvandos fovendosque, duplex, uti ferunt, idemque illustre subiit martyrium,
cuius memoria et in fidelium animis et in operibus arte confectis mansit et nunc
quoque pie colitur splendideque fulget. Cui etiam, tamquam Patrono, innumerae
tum militum tum civium consociationes, illius exemplo atque christianis
virtutibus probe sciteque innixae, se voverunt. Nunc vero, instantibus plurimis
Italiae Episcopis urbanique ordinis custodum praepositis nec non dilecto filio
Operis Italicis opificibus religiose moraliterque iuvandis, quod compendiosis
litteris « O.N.A.R.M.O. » vulgo nuncupatur, Moderatore Generali, Nos submisse
instanterque rogamur, ut laudatum Sanctum Sebastianum, Martyrem, omnium ex
Italia Urbanorum Custodum caelestem apud Deum Patronum constituere benigne
velimus. Nos autem, Romanorum Pontificum, Decessorum Nostrorum, vestigiis
inhaerentes, ut praefati Custodes, civilis conformandae societatis disciplinae
addicti, grave suum officium fideliter nec non Christiana inspirante pietate
valeant explere, huiusmodi precibus annuendum perlibenter censemus. Quapropter,
ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, omnibus attente perpensis, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Sebastianum,
Martyrem, omnium ex Italia urbani ordinis Custodum, quos Italico sermone «
Vigili Urbani » vocant, Caelestem apud Deum Patronum, omnibus adiectis honoribus
ac privilegiis liturgicis, praecipuis coetuum Patronis rite competentibus,
facimus, constituimus ac declaramus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in
posterum, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Maii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 4, pp. 148-149
|