 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
ANTIQUITATE ARTIFICIOSIS*
TEMPLUM ABBATIAE CASAMARENSIS TITULO AC
DIGNITATE BASILICAE MINORIS HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Antiquitate artificiosis operibus
ac praesertim religione insigne est praeclarumque Templum, quod, Beatae Mariae
Virgini ac Sanctis Ioanni et Paulo sacrum, Casaemarii, intra Verulanae dioecesis
fines, exsurgit. Cui continuantur aedes Monachorum Cisterciensium, item dignae,
de quibus cum laude commemoretur. Religiosam vitam, anno MV ibidem institutam,
qui sequebantur, primo Sancti Benedicti familiae aggregati sunt, deinde, anno
MCLII, Beato Eugenio PP. III, Decessore Nostro, auctore, Cistercii praeceptis
conformati. Atque deinceps hoc pietatis domicilium tot incrementis auctum est,
ut in Italiae regione media sedes monasticae vitae perillustris effectum fuerit.
Cum vero difficultatibus nonnullis temporis successu obstrueretur, ad vigorem
pristinum revocatum est eo quod Apostolicae huius Sedis auctoritate caput
Congregationis constitutum fuit novisque legibus stabilitum. Templum vero ipsum,
Gothico-Longobardico structurae genere nobile et in tres partes divisum, ab
Honorio PP. III, cum adhuc esset Purpuratus Pater, exstructum est ab eodemque,
ad Summi Pontificatus fastigium provecto, sollemni ritu consecratum. Habet
admirationem propter austeram quandam venustatem, fornicum elegantiam, pilarum
egregiam formam, multiplicem coronam, qua porta praecingitur. Vestibus etiam
sacris et pretiosa supellectile, divinis rebus apta, Ecclesia est affatim
instructa, spiritualibus vero muneribus per plures Romanos Pontifices, quasi
singulari thesauro, locupletata. Cum haec augusta domus Dei in veteribus
nonnullis litterarum monumentis « Basilica »
appelletur, tamen, fortasse propter rerum temporumque vicissitudines, diploma,
quo,titulus hic legitime comprobetur, afferri iam nequit. Quae cum ita sint,
dilectus filius Vicarius Generalis Congregationis Casamarensis Sacri Ordinis
Cisterciensis preces Nobis adhibuit, ut Templum hoc, non uno nomine dilaudandum,
Basilicae Minoris titulo rite decoraremus. Quae vota, Venerabilis Fratris Caroli
Livraghi, Episcopi Verulani-Frusinatensis, ceterorumque Latii inferioris
Antistitum commendatione suffulta, libenti animo statuimus explere. Quapropter,
ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Templum Abbatiae Casamarensi continens, Deo in honorem
Beatae Mariae Virginis et Sanctorum Ioannis et Pauli, Martyrum, consecratum, ad
dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis, quae Sacris Aedibus hoc nomine insignibus rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere
; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos
spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XIV mensis Iunii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 5, pp. 198-199
|