 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
RELIGIONIS SEDES*
BASILICAE MINORIS TITULO AC DIGNITATE
DECORATUR TEMPLUM SS. VIRONIS, PLECHELMI ET OTGERI IN MONTE S. ODILIAE,
VULGO «SINT- ODILIËNBERG»,
RUREMONDENSIS DIOECESIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Religionis sedes antiquitate
aliisque laudibus non modicis insignis perhibetur esse Templum Sanctorum
Vironis, Plechelmi et Otgeri, quod, in Monte Sanctae Odiliae, quem postea
appellarunt, positum, quasi arx fuit, unde christiana Fides irradiantis luminis
instar in meridianam Bataviae regionem est propagata. Sanctus enim Viro,
episcopus, eiusque Socii in colle illo ad Ruram fluvium oratorium Beatae Mariae
Virginis et monasterium Sancti Petri condiderunt, cui pietatis domicilio plurima
deinde allata sunt incrementa, ita ut rerum divinarum splendore fortunisque
maxime floreret. Inito vero saeculo XII cultus Sanctae Odiliae Virginis ibi
exarsit, quo factum est, ut ab hac Caelite mons ille vulgo nuncuparetur. Cum
deinde propter rerum ac temporum vicissitudines Templum et continentia aedificia
dilapsa essent in ruinas, Canonici Regulares Sancti Sepulchri, eo saeculo XV
ingressi, quod deletum erat, alacri animo restituendum curaverunt; ex quo in
loco illo cultus divinus et religiosae vitae institutum laetum sumpserunt
vigorem. Tamen, cum subsequente saeculo novatores in regione infense
grassarentur, coenobium Montis Sanctae Odiliae iterum est graviter afflictum.
Postquam auctoritate Pauli PP. IV, Decessoris Nostri, hierarchicus Ecclesiae
ordo in finibus Neerlandiae nova ratione est constitutus, haec antiqua pietatis
sedes est Templo principi Ruremondensi attributa. Iuvat quoque memorare post tot
calamitates curialem Aedem, in qua Sancti Caelites Viro, Plechelmus et Otgerus
sepulcro conditi esse dicerentur, communi Christifidelium studio et munificentia
esse restitutam atque reliquias praeclarorum Virorum, quos diximus, anno MCCCLXI
Ruremondam translatas, sollemni ritu in Montem Sanctae Odiliae revectas. Cum
vero augescente Christifidelium pietate, eorum multitudinem Ecclesia capere non
posset, huic adiuncta est accessio ea sane ratione, ut pristina Templi forma et
species restituerentur. Coenobium quoque, curionis cura, reiectum est, in quod
Virgines Canonicae Ordinis Sancti Sepulcri a Belgica sunt accersitae. Rebus
igitur omnibus recte compositis, novissimo bello, quo orbis terrarum fere totus
flagravit, haec sacra in Monte Sanctae Odiliae aedificia iterum gravissimis sunt
damnis affecta; atque iterum, mitescente saeculo, hoc Ruremondensis dioecesis
sacrarium in pristinum splendorem est revocatum. Hoc praeterea singularis
pietatis monumentum, Romanorum Pontificum beneficio, indulgentiis est ditatum ac
sacra affluit supellectile, quae elegantia et pretio commendatur; neque
praetermittenda sunt artificiosa opera, quibus ei decus additur haud mediocre.
Haec omnia reputans cum animo, Venerabilis Frater Iosephus Hubertus Villelmus
Lemmens, Ruremondensis Episcopus, Nos rogavit ut hoc Templum, merito
dilaudandum, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus
libenter admissis, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Templum Deo in honorem Sanctorum Vironis,
Plechelmi et Otgeri dicatum et in Monte Sanctae Odiliae seu vulgo «
Sint-Odilienberg », intra Ruremondensis dioecesis fines, positum, ad dignitatem
et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis,
quae sacris Aedibus hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas, atque efficaces iugiter extare ac permanere ; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant seu
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V
mensis Iulii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 11, pp. 510-512
|