 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
NOVISSIMAE DIOECESES*
BEATA MARIA VIRGO,
«DOMINA NOSTRA A CARITATE»
APPELLATA, PRAECIPUA PATRONA ATQUE SANCTUS PATRICIUS, EP. C, PATRONUS
SECUNDARIUS CONSTITUUNTUR PRO TOTA ARCIS GULIELMI DIOECESI, IN CANADENSI
DICIONE.
Ad perpetuam rei memoriam. — Novissimae dioeceses, « sicut
novellae plantationes », quo citius spirituale consequantur incrementum,
peculiaribus curis supernoque indigent auxilio. Hoc vero ducti consilio,
caelestes illis Patronos tribuere non dubitavimus, ut ipsae maiora in dies
spiritualia bona, Superis protegentibus, adipiscerentur. Nil quidem mirum, si ab
Ordinario novae dioeceseos Arcis Gulielmi in Canadensi dicione, quam Nosmet,
anno MCMLII, condidimus, supplex Nobis pervenit libellus, quo rogati sumus ut
novos in ea constitueremus Patronos. Etenim Venerabilis Frater Eduardus
Quintinus Jennings, Arcis Gulielmi Episcopus, rettulit Nobis Beatam Mariam
Virginem, « Dominam Nostram a Caritate » appellatam, una cum Sancto Patricio,
Episcopo et Confessore, apud ipsius dioeceseos Christifideles maxima coli
veneratione flagrantique honestari pietate. Ne autem tanta in Deiparam Virginem
fidelium imminueretur religio, Ordinarius idem a Nobis expostulavit ut Mariam
Virginem « Dominam Nostram a Caritate » praecipuam memoratae diocesis apud Deum
Patronam, sanctum vero Patricium secundarium Patronum, benigne confirmare seu
Apostolica Auctoritate iterum renuntiare dignaremur. Nos autem, omnibus rei
momentis mature perpensis, huiusmodi votis annuendum perlibenter censuimus.
Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Beatissimam Virginem Mariam, « Dominam Nostram a
Caritate », totius Arcis Gulielmi dioeceseos praecipuam apud Deum Patronam
eiusdemque dioecesis Sanctum Patricium, Episcopum et Confessorem, caelestem
Patronum secundarium confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae locorum Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efiicaces iugiter exstare
ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ;
illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime
suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XIX mensis Iulii, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 9-10, pp. 467-468
|