 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
PIETATIS ARTISQUE*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
DITATUR ECCLESIA VULGO «DO SENHOR BOM
JESUS» APPELLATA, IN PAGO
«CONGONHAS DO CAMPO»
INTRA FINES ARCHIDIOECESIS MARIANENSIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Pietatis artisque monumentum
praeclarum esse perhibetur Templum « Domini Boni Iesu » seu, uti vulgus
appellat, « do Senhor Bom Jesus », quo incolae pagi « Congonhas do Campo », in
finibus archidioecesis Marianensis positi, merito gloriantur quasi praecipuo
ornamento. Est enim antiquitate, ut in regione illa, insigne, quia a medio fere
saeculo XVIII repetitur, atque religione commendatur, quod potissimum sane
habendum est. Templum enim, quod Lusitanus quidam, morbo aliisque
difficultatibus affectus et amictus, e voto nuncupato excitarat, mox pietatis
sedes eximia evasit, ad quam Christifideles plurimi sacrae peregrinationis causa
e longinquis etiam regionibus accedebant; quod singulare studium temporis
successu non solum non remisit sed hac etiam aetate animos accendit maxime, adeo
ut spiritales fructus ibidem percipiantur et laeti et uberes. Artificiosorum
vero operum copia haec Aedes, eo structurae genere nobilis, quod in coloniis
olim obtinuit, valde decoratur; quo fit, ut egregiam convenientiam, quae arti
cum religione est, omnes ibi admirentur. Dilaudant imprimis atrium,
magnificentia quadam spectabile, Prophetarum signa, quae huius et Templi frontem
distinguunt, septem aediculas, ante illud constitutas, ubi magnae collocatae
sunt statuae, quibus Servatoris nostri acerbissimi cruciatus morsque pro humano
genere obita ita repraesentantur, ut intuentium animi grata tangantur salubrique
recordatione. Expleto autem altero saeculo ab amplissimo hoc condito Templo,
quod in sacris Aedibus Brasiliae praeclarissimis numeratur, Venerabilis Frater
Helvetius Gomes de Oliveira, Marianensis Archiepiscopus, vota quoque significans
Christifidelium sibi commissorum et aliunde pietatis causa advenientium, Nos
rogavit, ut hanc Ecclesiam Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus
precibus libenter admissis, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis
plenitudine harum Litterarum vi perpetuumque in modum Templum, cui vulgatum
nomen « do Senhor Bom Jesus », in pago « Congonhas do Campo », intra fines
Archidioecesis Marianensis, exstans, titulo ac dignitate Basilicae Minoris
afficimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris Aedibus hoc
nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Iulii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 19, pp. 930-931
|