 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
ECCLESIAE FILII*
BEATA MARIA VIRGO A SSMO ROSARIO
PRAECIPUA PATRONA ET S. SERAPION MARTYR PATRONUS SECUNDARIUS
COSTITUUNTUR URBIS ET DIOECESIS AZULENSIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ecclesiae filii, in dioecesi
habitantes Azulensi, Augustam Dei Genetricem, quamquam diversa ei, pietatis
causa, adiciunt nomina, uno tamen religionis studio, una animorum alacritate
excolunt et observant peramanter. Praecipuo vero amoris affectu in eandem
feruntur Deiparam a Sacratissimo Rosario appellatam, cui princeps Templum
dicatum est, quamque novendialibus supplicationibus aliisque ritibus sollemnibus
solent exorare. Obtinet praeterea in urbe Azulensi cultus Sancti Serapionis,
qui, suo purpuratus sanguine, Christum testatus est. Hunc igitur, cuius imago in
eodem Templo maximo est locata piisque ornatur obsequiis, Christifideles curiati
alterum a Beata Maria Virgine Patronum habere coeperunt. His omnibus permotus,
Venerabilis Frater Emmanuel Marengo, Azulensis Episcopus, nomine etiam cleri
plebisque Dei, Nos rogavit, ut Almam Deiparam, supra memorato nomine invocatam,
urbis ac dioecesis Azulensis praecipuam Patronam, Martyrem vero illum
Compatronum renuntiaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum Beatam Mariam Virginem a Sacratissimo Rosario urbis totiusque dioecesis
Azulensis praecipuam apud Deum Patronam, Sanctum vero Serapionem,
Martyrem, secundarium Patronum constituimus ac declaramus, seu
confirmamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
principalibus et secundariis locorum Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die II mensis
Augusti, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 17, p. 852
|