 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
OENIPONTIS GLORIA*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
COHONESTATUR ECCLESIA PAROECIALIS VILTINENSIS, B. M. V. IMMACULATAE SACRA, INTRA
FINES ADMINISTRATIONIS APOSTOLICAE OENIPONTANAE EXSTANS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Oenipontis gloria perhibentur esse
sacrae aedes ad coenobium Viltinense in eadem urbe pertinentes, abbatialis
altera, altera paroecialis, utpote quae religione, antiquitate, artificiosis
operibus maxime commendentur. Hoc curiae Templum, Almae Deiparae primae labis
experti sacrum, media, quam vocant, aetate conditum est et Canonicis Regularibus
Ordinis Praemonstratensis mature creditum, qui id Marianae pietatis sedem
eximiam effecerunt. Asservatur ibi signum Dei Genetricis, Gothico sculpendi
genere insigne, quod a christiana plebe praecipuis excolitur obsequiis, eo
praesertim quod Augusta Virgo, eodem expressa, supplices non raro audivit
prodigiis etiam patratis. Quae pia populi alacritas iam circiter annum MCCC tot
aucta est incrementis, ut vetusta aedes accedentium turmas capere non posset;
quapropter novum Templum tunc est exaedificatum, quod anno MCCCX dedicatum esse
constat. Nec remisit per labentia tempora Canonicorum Regularium studium
religionis, quandoquidem anno MDCCLI, auctore Norberto Bussjaeger abbate,
Ecclesiam hanc non modico sumptu a fundamentis coeperunt reficere; atque
praeteritis annis, deletis vetustatis vestigiis, instaurandam curaverunt. Quae
illustri praeterea laude celebratur propterea quod est pulcherrimum et maximum
omnium Marialium Templorum in Austriae finibus ; movent ibi praecipuam
admirationem manus Matthaei Günther, artificis Augustani, qui sacras imagines,
ad Deiparam pertinentes, udo illitis coloribus mira venustate depinxit, et opus
tectorium, quo camera et parietes decorantur cuiusque auctor fuit Franciscus
Xaverius Feichtmayr. Altare quoque maximum, marmore pretiosum, non est quin
dilaudet. Haec omnia reputans cum animo Nobisque significans mox fore, ut
sollemnia honori prodigialis imaginis Beatae Mariae Virginis agerentur, dilectus
filius abbas Viltinensis submisse Nos rogavit, ut hoc Templum Basilicae Minoris
nomine ac iure donaremus. Quas preces, Venerabilis Fratris Pauli Rusch, Episcopi
titulo Meloënsis in Isauria et Oenipontani Ordinarii, commendatione suffultas
libenter admitientes, Nos e Sacrorum Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem Ecclesiam
Viltinensem, Deo in honorem Beatae Virginis primae labis immunis consecratam, ad
dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis,
quae Templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Augusti, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 6-7, pp. 304-305
|