 |
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI
BREVE APOSTOLICUM
SUPERIORE IAM AETATE*
SANCTA FRANCISCA XAVERIA CABRINI, V.
OMNIUM EMIGRANTIUM PATRONA APUD DEUM CONSTITUITUR.
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Superiore iam aetate, sed praesertim hac, qua degimus,
perturbata et iniqua, plurimos ad quaeritandum victum atque ad hominum nequam
insectationes et laqueos declinandos a patriis avelli focis novimus et in
transmarinas regiones commigrare. Quodsi hi eo modo fortunam interdum valent
amplificare, saepe tamen in sat magnum discrimen spirituale veniunt, quin
nonnulli, Fidei patrimonio naufragi, sancta maiorum instituta plane dediscunt.
Atque exstitit mulier, virtutis et probitatis lumen spectabile, Francisca
Xaveria Cabrini, quae gloriosum exsudavit laborem demigrantes et animo et
corpore relevandi.
Multis ergo in locis Americae Septentrionalis, Mediae,
Australis, ludos infantiae pro patria extorrium subole condidit, aperuit scholas
pro eadem, publica instituit hospitia pupillorum. Ex ea ipsa gente, quae alibi
sedes collocaverat, adversa valetudine affectos saepe invisebat, in carceribus
detentos solabatur, capitis damnatos flexanimo sermone componebat ad pianda
facinora et ad supplicium christiana cum moderatione subeundum. Pelago pluries
se credens, tumescentes tempestates fusis precibus compescuit animosque
demigrantium erexit atque confirmavit ; quae vecturam interdum obstruebant,
difficultates easque graves, ipsa sustulit cum modestia et fide. Ita vivens et
post mortem, Sanctorum gloria circumfluens, nobilis haec Ecclesiae alumna
praesidio erat et est miseris eius generis hominibus ea quidem caritate, quae,
ut ait Sanctus Augustinus, « ad alios se inclinat, ad alios se erigit, aliis
blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater » (De cath. rud. XV).
Quapropter merito appellata est Sancta Francisca Xaveria Cabrini
« Mater Emigrantium » et, hoc nomine praestabilis, in vota solet vocari. Quare
Institutum Missionariarum a Sacratissimo Corde, quod ipsa condidit, omnesque
emigrantes per Venerabiles Fratres Archiepiscopos et Episcopos Civitatum
Foederatarum Americae Septentrionalis et Canadensis Dicionis Nobis
supplicaverunt, ut Sanctam Franciscam Xaveriam Cabrini omnium Emigrantium
Caelestem apud Deum Patronam renuntiare dignareniur. Nos autem, antiquissimum
rati saluti consulere eorum qui, de finibus suis exeuntes, alias quaerunt sedes,
precibus huiusmodi libenti animo statuimus obsecundare. Idcirco, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, omnibus rei momentis attente perpensis, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Franciscam Xaveriam Cabrini,
Virginem, omnium Emigrantium Caelestem apud Deum Patronam constituimus et
declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis quae praecipuis
coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Septembris, anno MCML, Pontificatus Nostri duodecimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA Officium Regens Pontificiis
Diplomatibus expediendis
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII, Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp.
575 - 576 Tipografia Poliglotta Vaticana
|