|
IN SOLEMNI CANONIZATIONE
BEATI ANTONII MARIAE CLARET,
ARCHIEPISCOPI,
IN BASILICA VATICANA HABITA
HOMILIA SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*
Die VII mensis Maii, Anno Domini MCML
[. . .] Tum vero Summus Pontifex, sedens, ex Cathedra Divi
Petri sollemniter pronunciavit:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem
Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri
Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura
deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium
Fratrum Nostrorurn Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum,
Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio; Beatum Antonium
Mariam Claret, Episcopum, Confessorem, Sanctum esse decernimus et definimus ac
Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali memoriam
quolibet anno die eius natali, vigesima quarta nempe octobris, pia devotione
recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Venerabiles Fratres, dilecti Filii,
Cum vitam sancti caelitis Antonii Mariae Claret intenta recolimus
mente, nescimus utrum magis miremur eius animi candorem, quem inde a tenera
aetatula, quasi lilium inter spinas, summa cura summaque diligentia illibatum
servavit, an eius caritatis ardorem, quo compulsus omne genus miseriarum
relevare enitebatur, an denique indefatigabilis eius apostolatus studium, quo
die noctuque permotus, et instantibus precibus pro aliorum salute Deo admotis,
et itineribus susceptis innumeris, et concionibus divinum spirantibus amorem
tantum contulit ad privatos ac publicos evangelico spiritu reformandos mores.
Cum adulescens textoriam artem factitabat, ut sui patris obtemperaret voluntati,
ceteris officinae operariis ita christianae virtutis exemplo praelucebat, ut
omnium admirationem commoveret ; ac vixdum poterat a fabrili labore vacare ac
conquiescere, ad sacram confugiebat aedem : ibique, vel ad Augusti Sacramenti
aram, vel ante Virginis Deiparae imaginem, precando contemplandoque
dulcissimas tralucebat horas. Divinitus siquidem provisum erat ut, antequam ad
altiora proveheretur, opificibus etiam imitanda ederet praeclara probitatis
sanctitatisque specimina.
Post aliquot autem annos, quod in votis semper
habuerat, ut nempe se totum Deo manciparet, id, variis superatis difficultatibus,
divina opitulante gratia, tandem aliquando efficere potuit. In sacrum suae
Dioecesis seminarium adscitus, sedulo studioseque curavit ut doctrinam alacri
cura addisceret, ut statutis disciplinae normis diligentissime obtemperaret,
utque potissimum supernis donis animum ornaret suum, ac vividam Iesu Christi
imaginem loquendo agendoque in se referret. Itaque feliciter evenit ut, emenso
studiorum curriculo, ac sacris insignitus ordinibus, in apertum apostolatus
campum strenuus miles prosiliret, non humanis, sed divinis opibus armatus; atque
inde a sacerdotalis muneris initio salutares fructus ederet uberrimos. Quo
quidem in obeundo sacerdotali munere, hoc sibi peculiari modo proposuit, quod ad
suorum temporum necessitatibus occurrendum putabat aptissimum. Cum cerneret
nempe, vel ob passim diffusam divinorum praeceptorum ignorantiam, vel ob taedium
quoddam caelestium rerum in multorum animum irreptum, christianam languescere
pietatem, templa deseri, ac civium mores summo cum detrimento pessumdari,
peropportunum iniit consilium sacras suscipiendi expeditiones, quas missiones
vocant, ut in variis urbibus, oppidis, pagis per statum dierum spatium conciones
ad populum haberet.
Quibus quidem in habendis concionibus, divina, qua fervebat,
caritate eius vultus radiabatur ; ac tam vehemens ex ore, ex imo pectore
erumpebat eloquium, ut adstantes non raro permoveret ad lacrimas, et — quod
potius est — ad melioris sanctiorisque vitae propositum sincero ex animo
eliciendum. Itaque factum est ut salutaris quaedam magis quam emendatio,
renovatio morum haberetur, quam ipse, mirandis signis Deo donante patratis,
efficaciter confirmabat.
Cum autem eius sanctitatis fama latius cotidie
propagaretur, dignus habitus est, cui Archiepiscopale munus committeretur, in
Cubana insula exercendum. Quia in insula, quamvis gravissimas experiretur
difficultates perpetuoque subsequentia impedimenta, non laboribus tamen
asperrimis, non periculis omne genus deterritus, quod in Hispania bonus Christi
miles fecerat, id optimus atque intrepidus Pastor peragere enisus est.
In patriam subinde revocatus, cum a sacris Reginae confessionibus esset, eiusque
consiliarium ageret, nihil aliud pensi habuit, quam ut augustae paenitentis
saluti aptiore quo posset modo prospiceret, Ecclesiae iura defenderet,
catholicae religionis profectum omni ope promoveret.
Quod autem saluberrimum
propositum iam diu inierat, condendi nempe Missionalium Sodalitatem, Immaculato
Deiparae Virginis Cordi dicandam, id tandem non modo ad effectum deducere potuit,
sed ita confirmare ac sapientissimis munire legibus, ut per Hispaniam, per
ceteras fere omnes Europae Nationes, ac per longinquas etiam Americae, Africae,
Asiae regiones decursu temporis felici cum successu eadem Sodalitas propagaretur.
Haec sunt, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, praecipua Sancti huius Caelitis
lineamenta eiusque incepta presse breviterque descripta. Ex iisdem luculenter
enitet quam excelsa virtute, quam impenso apostolatus studio S. Antonius Maria
Claret enituerit, et quam ubera ediderit in proximorum salutem beneficia. In eum
si opifices, si sacerdotes, si Episcopi, si universus denique christianus
populus intueantur, habent profecto omnes cur praeclaris eius exemplis
permoveantur, atque ad illam, pro statu cuiusque suo, christianam assequendam
perfectionem excitentur, ex qua solummodo perturbatis hisce rerum condicionibus
opportuna remedia oriri possunt, ac meliora tempora adduci.
Id impetret a Divino
Redemptore ab eiusque Immaculata Matre Sanctus novensilis; id esto sollemnis
huius celebrationis optatissimus fructus. Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 59 - 61 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 5 - 6, pp. 369 - 372.
|