|
IN SOLEMNI CANONIZATIONE
BEATAE IOANNE
VALESIAE, GALLIAE REGINAE, IN VATICANA BASILICA VATICANA
HABITA
HOMILIA SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*
Die XXVIII mensis Maii, Anno Domini MCML
[. . . ] Tum Beatissimus Pater, in Cathedra sedens, sic
definivit :
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem
Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentura, auctoritate Domini Nostri
Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura
deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium
Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum,
Archiepiscoporum et Episcoporuim in Urbe exsistentium consilio; Beatam Ioannam,
Galliae Reginam, Sanctam esse decernimus et definimus ac Sanctorum Catalogo
adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illius memoriam quolibet anno die
eius natali, quarta nempe Februarii, inter Sanctas nec Virgines nec Martyres,
pia devotione recoli debere. In nomine Patris et et Spiritus Sancti. Amen.
Venerabiles Fratres, dilecti Fili,
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde : et invenietis
requiem animabus vestris » (Matth. 11, 14). Haec Divini Redemptoris sententia
menti Nostrae succurrit, dum vitae cursum recogitamus S. Ioannae, Galliae
Reginae, cui summos decrevimus tribuendos sanctitudinis honores. Mitissima
siquidem atque humillirna ea fuit; sed christiana illa animi demissione, quae
non mentis hebetatio est, non debilitas voluntatis, sed veri nominis virtus.
Virtutem dicimus, quae ob illatas iniurias, etsi atrocissimas, perturbatos animi
motus comprimere, temperare ac dirigere valet ; virtutem, quae mortalibus
dominium sui praebet; quae tranquillitatem, serenitatem ac pacem donat; quae in
tristibus laetisve rebus oculos ad Caelum convertere iubet, ubi unusquisque post
terrestre hoc exsilium praemium tam excelsum assequi poterit, ut humanae omnes
amplitudines ac dignitates res caducae prorsus, inanes ac vacuae videatur.
Regio
genere orta, inde a puerilibus annis non Aulae fastos, non saeculi pompas, non
effusas suae aetatis laetitias in deliciis habebat, sed potius umbratili vacare
vitae, pietatem colere erga Deum et Deiparam Virginem, ac benignissimam,
quotiescumque poterat, in egenos praebere largitatem.
Adhuc puella in
matrimonium tradita, parentibus demisso animo obtemperavit; attamen in coniugio,
in quo duos ac viginti annos vixit, non placidam illam iucunditatem assecuta
est, non materni muneris gaudia, quibus plerumque huius in vitae adiunctis frui
licet, sed poenas, sed spinas acutissimas, ac postremo sui viri neglectionem
amplissimaeque frustrationem dignitatis suae.
Ioanna hisce in acerrimis aerumnis
adversisque rebus excelsa fortitudine, una cum humilitate ceterisque animi
ornamentis coniuncta, mirabili quodam modo praedita apparuit; serenam reclinavit
frontem; atque hominibus nobilitate illa eximia pepercit, quam christiana
virtus adauget, atque internus externusque exornat divinae gratiae nitor. Itaque
dilabenti a suis oculis terrestri regno pacate libenterque vale dixit, ut
facilius atque impensius ad Dei Regnum assequendum ac dilatandum allaborare
posset. Religionis ac caritatis operibus se dedidit totam, suasione praesertim
atque exemplo permota Sancti Francisci a Paula; atque ita evenit ut quae
dilectissimo populo suo regia dignitate praeire non posset, praeclarissimae
virtutis splendore antecelleret ac praeluceret.
Quod autem iam diu sua mente
versabat consilium, sacrarum nempe virginum Ordinem constituendi, quae longe a
terrenarum rerum tumultu serenam in claustris vitam agerent, quae precibus
caelestibusque contemplationibus vacarent, atque sponte ultroque susceptis
corporis castigationibus ac cruciatibus suas proximorumque labes expiarent, id
tandem aliquando, cum iam proxima esset ab extremo terrestris sui exsilii exitu,
suavissima cum animi voluptate ad effectum deducere potuit. Quod quidem ab se
conditum Ordinem Deiparae Virgini dicatum voluit, quam tantopere inde a tenella
aetate adamabat ac venerabatur.
Ac praeterea, ut intimam suam, qua Deo donante
fruebatur, animi serenitatem cum ceteris pro facultate participaret, virorum ac
mulierum consociationem condidit; quam idcirco a pace nuncupatam voluit, ut
omnes, qui institutum huiusmodi amplecterentur, in id potissimum totis viribus
contenderent, ut illa, quae e Caelo oritur, veri nominis pax in hominum animis,
in sermonibus, in ipsaque agitatione vitae, summa cum privata ac publica
utilitate reapse et efficaciter vigeret. Quod quidem institutum nemo est qui non
videat quam opportunum illis temporibus fuerit, quibus nimio saepius acerrima
odia populos perturbabant, domesticos convictus in contrarias distrahebant
partes, ac vel ipsa humanae societatis fundamenta discordiis, contentionibus,
ac non raro bellicis etiam conflictationibus subruere minabantur.
At si
tempestate illa peropportunum erat, non minus profecto hac nostra aetate
perutile est; quandoquidem haud leviora, ut omnes vident, incumbunt discrimina,
haud minores dissensiones simultatesque animos disiungunt, atque operosam civium
vitam tumultuarie saepenumero commovent non sine magno cum communis utilitatis
detrimento.
Id igitur nobis conciliet suis exemplis suisque monitis haec Sancta
novensilis, id nobis a Deo impetret e caelisti solio, ubi sempiternis laetatur
gaudiis, ut omnes restinctis odiis se invicem ament; ut mutuis asperrimisque
discidiis iustitia et caritate feliciter compositis, fraterna tandem actuosaque
conspiratione cuncti populi coniungantur; ut Nationes denique, detrimentosis ac
perniciosis sedatis pacatisque discordiis ac peculiaribus cuiusque suis
concordatis rationibus, quasi unam efficiant magnamque familiam, quae, animis ac
viribus quasi consertis, ad communem omnium procedant assequendam prosperitatem
ac pacem.
At hoc potissimum, hoc imprimis impetret rogamus, sine quo cetera
omnia nihil possunt, nihil valent; ut nempe mortalium animos divinus refoveat
amor, christiana erga omnes impellat caritas, atque evangelica praecepta
temperent, moderentur et dirigant.
In eius vitam intueantur omnes, ab eaque
intellegant non humanas amplitudines, non divitias, non saeculi voluptates
felicitatem hominibus impertire posse, sed virtutem solummodo, qua « nihil
est... formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius » (Cic. Fam. 9, 14). Ad eam
igitur potiundam, divina suffulti gratia, contendamus omnes; atque ita aliquando
poterimus sempiternam illam attingere beatitatem, quae nescit occasum. Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 85 - 87 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 9 - 10, pp. 466 - 469.
|