|
IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATAE MARIAE ANNAE A IESU DE PAREDES, VIRGINIS,
IN VATICANA BASILICA HABITA
HOMILIA SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*
Die IX mensis Iulii, Anno Domini MCML
[. . .] Tum vero Summus Pontifex sedens ex Cathedra .Divi
Petri sollemniter pronunciavit :
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem
Fidei Catholicae et Christianae Religionis angmentum, auctoritate Domini Nostri
Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura
deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium
Fratum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum,
Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio ; Beatam Mariam
Annam a Iesu de Paredes Sanctam esse decernimus et definimus ac Sanctorum
Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illius memoriam quolibet
anno die eius natali, vicesima sexta nempe maii, inter Sanctas Virgines pia
devotione recoli debere. In nomine Patris et Fi lii et Spiritus Sancti. Amen.
Venerabiles fratres, dilecti filii,
Vitam considerantes angelicae huius virginis, quam in hac
maiestate rerum hominumque celebritate Nobis licuit ad supremos evehere
sanctitatis honores, haec peculiari modo opportunum ducimus vobis meditanda
proponere : illibatum nempe eius animi candorem; eius paenitentiae studium
innocentisque corporis afflictationes, quibus pro ceterorum salute impetranda
quasi victimam se Deo obtulit; incensam denique erga omne genus miseriarum eius
caritatem.
Virginitatem, quae « divina quaedam res est » ( Didym. Alex.,
Contra Manich. 9; Migne, P.G. XXXIX, 1095), inde a primis pueritiae
annis, divina aspirante iuvanteque gratia intaminatam servavit; ac vix decennis,
ex conscientiae suae moderatoris venia, privatim nuncupatis votis, caelesti
Sponso consecratam voluit. Ac quandoquidem probe noverat hoc supernum donum
quasi florem esse, qui in terrestri Ecclesiae viridario nascitur, sed perpetuo
Caeli rore indiget, non modo saeculi pompas ac mundi oblectamenta aufugiebat,
sed etiam — ut erat erga Deum, erga Deiparam Immaculatam sanctosque caelites
pietate flagrans — longissimas protrahebat horas precando, meditando
contemplandoque. Quotiescumque vero eidem fas erat — erat autem saepissime ad
Eucharisticam accedere mensam, sese que divinae vitae Auctori arctissime
coniungere, tum, potius quam puella, angelus videbatur, omniumque commovebat
admirationem. Atque hinc egrediens, intimum, quo fervebat, religionis ardorem in
aliorum animos profundere enitebatur, in eas praesertim adulescentulas,
quibuscum consuetudine utebatur.
Quamvis autem, ut diximus, innocentiae integritate floreret,
attamen ut ceterorum potius quam sua peccata expiaret, virginale corpus
voluntariis afflictationibus, ac praesertim crebris extenuabat ieiuniis, asperis
cruciabat ciliciis, flagellisque cruentabat acerrimis. Gravi onusta cruce iter
Iesu Christi patientis per stationes sacras peragebat ; ac Divini Redemptoris
pie recolendo dolores, eumdemque amantem impense redamando, uberes profundebat
lacrimas. Brevem carpebat somnum interdum humi, interdum supra nudos asseres,
dum maiorem noctis partem, positis genibus ac mente animoque ad Deum erectis,
supplicibus dabat precibus, vel caelestium rerum contemplationi.
Non omnes, nostris praesertim temporibus, hoc paenitentis vitae
genus, ut oportet, intellegunt; non omnes, ut oportet, in honore habent; quin
immo multi hodie id vel parvi pendunt, vel fastidio habent, ac prorsus
neglegunt. At animadvertendum est post miserandum Adae casum, quo sumus omnes
hereditaria labe infecti ac facile in vitiorum oblectamenta proni, paenitentiam
omnino nobis necessariam esse, secundum illud: « Si paenitentiam non egeritis,
omnes similiter peribitis » (Luc. 13, 5). Nihil enim magis valet ad
turbidos cohibendos animi motus et ad naturales appetitus rectae subiciendos
rationi. Cum vero ex hoc certamine victores eluctando evadimus, etsi continenter
debemus, Iesu Christi vestigiis insistentes, carnem nostram quodammodo
crucifigere (cfr. Gal. 5, 24) attamen suave nobis est in hac etiam
mortali vita supernis illis perfrui gaudiis, quae tanto sunt terrenis
voluptatibus maiora, quantum animus corpus exsuperat caelumque terram excedit.
Habet siquidem paenitentia sancta, habent sui ipsius castigationes voluntarie
susceptae caelestem quamdam dulcedinem, quam caduca ac fluxa bona impertire
nequeunt. Id Anna Maria a Iesu de Paredes saepissime experta est; atque
interdum, cum praesertim Dei amore proximorumque caritate compulsa, asperrimis
in se poenis animadvertit, ut ceterorum expiaret labes, tum a sensibus
abalienata et in extasim rapta aliquid praecepit ac praegustavit sempiternae
beatitatis.
Ita autem conformata ac divina gratia aucta, non suae tantummodo
saluti consulere studuit, sed ceterorum etiam, quandocumque potuit. Etenim, cum
longinquas praepediretur adire gentes, quibus evangelium — vehementer
optabat — impertiret, eos omnes, quos obvios haberet, alloquio, exemplo
virtuteque sua ad religionem, ad pietatem alliciebat ; et ad rectum, vel
ingrediendum, vel insistendtun iter opportunis rationibus adhortabatur.
Indigentium miserias largiter relevabat ; infirmorum aegritudines leniebat ; et
cum publicae gravissimaeque calamitates, ut terrae motus et pestilentiae, suos
cives terrerent atque excruciarent, quod humana ope efficere non poterat, id
precando, expiando suamque offerendo vitam a Patre misericordiarum (2 Cor.
1, 3) impetrare suppliciter contendebat.
Habetis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, summis
lineamentis adumbratam, sanctae huius virginis imaginem menti vestrae
propositam. In eam mirabundi intueamini, ac pro peculiari cuiusque vestra
condiciorie excelsam eius virtutem in vestros referre mores enitamini. Id
efficiat praesertim animosa iuventus, quae hodie tot tantisque insidiis ae
periculis circumvenitur; discat ab ea invicto animo ea omnia tolerare ac vitae
potius iacturam facere, quam innocentiae candorem infeliciter maculare.
Imprimisque Aequatoriana gens, Nobis sane carissima, avitas suas catholicae
religionis glorias aemuletur, ac deprecatrice et auspice Maria Anna a Iesu de
Paredes, nova Ecclesiae donet virtutis sanctitatisque exempla. Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 141 - 143 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 5 - 6, pp. 609 - 612.
|