The Holy See
back up
Search
riga

IN SOLLEMNI CANONIZATIONE

BEATARUM CAELITUM AEMILIAE DE VIALAR ET
MARIAE DOMINICAE MAZZARELLO, VIRGINUM,
IN VATICANA BASILICA PERACTA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XXIV mensis Iunii, Anno Domini MCMLI

 

[. . .] Tum Sanctissimus Dominus Noster, omnibus aperto capite surgentibus, Ipse sedens in Cathedra mitramque gestans, de plenitudine Apostolici ministerii solemniter sic pronanciavit :

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio; Beatam Aemiliam de Vialar et Beatam Mariam Dominicam Mazzarello, Virgines, Sanctas esse decernimus et definimus ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illarum memoriam quolibet anno die earum natali, Aemiliae nempe die vigesima quarta augusti, et Mariae Dominicae die decima quarta maii, inter Sanctas Virgines non Martyres pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Venerabiles Fratres, Dilecti Filii

Dum sacrarum virginum vitam recolimus, quas hodie in hac tanta maiestate rerum hominumque celebritate sanctitatis insignibus decoravimus, earum imprimis menti Nostrae occurrit christianae fortitudinis virtus, qua eaedem inde a tenera aetate omnia vincere enisae sunt, quaecumque arduum praepediebant iter ad evangelicam assequendam perfectionem ad eamque omni ope suis sodalibus inculcandam. Paternam relinquere domum, terrenae huius vitae gaudiis, quae vel in edita vel in humili fortuna sperare licet, volenti ac generoso animo vale dicere, nihil aliud optare, nihil petere, nisi Dei obtemperare voluntati, qui eas ad grandia vocabat munera: haec omnia earum indolem ostendunt, quae, si ex natura fortis ac strenua fuit, fuit etiam superna gratia tam uberrime alita ac confirmata, ut mirandum in modum eniteretur.

Haec autem invicta animi fortitudo tum luculentissime in utraque virgine refulsit, cum opus fuit ut nascentes earum ductu moderationeque Communitates gravissimas omne genus difficultates eluctarentur ac superarent. Nullis enim neglectis curis, ac diuturnis exantlatis laboribus, litterarum ludi puellis educandis tenuioris praesertim condicionis multis in locis aperti sunt; eademque de causa collegia, opificia, pupillarum domus condita fuere. Praeterea sacrae utriusque Sodalitatis virgines, suae Antistitae inflammata caritate compulsae, angustiis, miseriis, aerumnis relevandis dederunt operam; ac corporuum curandis morbis tam suavi agendi modo se addixere, ut saepenumero languescentes etiam infirmorum animos in spem erigerent melioris aevi potiorisque felicitatis. Neque id satis; sed tam Aemilia de Vialar, quam Maria Dominica Mazzarello, cum vehementer percuperent christianum nomen propagare, in longinquas etiam regiones, evangelica veritate nondum collustratas, suas filias miserunt, quae Missionalibus praesto essent, eosque in recta potissimum puellarum ac mulierum institutione summopere adiuvarent.

Quibus in multiplicibus rebus gravibusque inceptis illud peculiari modo mirandum est: sacrarum, nempe harum virginum Antistitas, quamvis tantis distinerentur curis, sollicitudinibus, laboribus, quamvis tot periculis, angustiis, difficultatibus opprimerentur, nihil tamen umquam amisisse serenae illius suavisque tranquillitatis, quae innata quasi dos videbatur earum animi.

At innata omnino non erat; sed caelitus insita, sed superna alita gratia, sed incenso erga Deum, erga proximos amore confirmata ac solidata. Cum Divino enim Redemptore arctissime perpetuoque coniungebantur; quandoquidem cum eo familiariter colloqui eumque vehementer adamare iisdem in deliciis erat. Ex hac vero flagranti caritate vis praepotens eliciebatur, cui omnia vincere ac superare facile erat.

Id optime quidem aureus ille de imitatione Christi libellus explicat, in quo haec leguntur, intenta meditatione digna: « Magna res est amor, magnum omnino bonum; quod solum leve facit omne onerosuum » (cfr. Matth. 11, 30), et fert aequaliter omne inaequale.

Nam onus sine onere portat, et omne amarum dulce et sapidum efficit.

Amor Iesu nobilis ad magna operanda impellit, et ad desideranda semper perfectiora excitat...

Nihil dulcius est amor, nihil fortius, nihil altius, nihil latius, nihil iucundius, nihil plenius, nihil melius in Caelo et in terra; quia amor ex Deo natus est (cfr. Io. 4, 7), nec potest, nisi in Deo, super omnia creata quiescere.

Amans volat, currit et laetatur; liber est, et non tenetur.

Dat omnia pro omnibus, et habet omnia in omnibus; quia in uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit » (De Imitatione Christi, 3, 5).

Multa habet saeculum hoc nostrum, quae ex pulcherrimis hisce ac salutaribus sententiis discat; multa, quae ex sancte vivendi exemplis harum virginum imitanda suscipiat. Homines hodie nimio saepius ab aeternis bonis ad fluxa et caduca deflectunt, in eademque se misere ingurgitant, quasi terrenae huius vitae voluptates sua ipsorum possint infinita explere desideria. Atque adeo id evenit ut subsequentium rerum varietate eventuumque vicibus perpetuo agitentur, utque mentes animique eorum idcirco semper inquieti fiant, quia in Deo, eum adamando, non requiescant. Cum vero — quod non raro accidit — ad virtutem et ad proba facinora iter difficilius evadit, undenam possunt necessariam vim fortitudinemque haurire, si cum caelestis gratiae fonte sitienter non cohaereant? Facile decidunt ac concidunt; cumque hac de causa eorum voluntates enervatae iaceant, non ad excelsa enituntur, sed ad ima potius infeliciter dilabuntur.

Omnes igitur, quotquot adestis, atque omnes etiam, qui longe absentes, vel radiophonicae artis ope haec verba Nostra quasi praesentes auditis, vel eadem aliquando per commentarios relata lecturi eritis, mentem animumque vestrum ad lucem convertite, quae a Sanctis hisce Caelitibus refulget, et ad superna tam vehementer vos invitat. Pro certo habeatis nihil esse hac in mortali vita virtute pulchrius, nihil amabilius, nihil magis frugiferum. Christiana namque virtus turbidos animi motus coėrcet ac dirigit, voluntates temperat, et ad fortiter recteque agendum compellit; in anxitudine dat quietem, in laboribus solacium, tempestatibus serenitatem, et in apostolatus operibus, quae hodie praesertim non ad clerum solummodo pertinent, sed una cum eo ad laicorum etiam ordinem, studiosam illam impertit alacritatem, quam adipiscenda animarum salus ab omnibus postulat.

Hoc impetrent hae Sanctae Caelites a bonorum omnium datore Deo; ita quidem ut quasi sacrum ver novum hac in misera terra efflorescat; onmesque, suo cuiusque officio fideliter obtemperantes, intimae illius tranquillitatis lumine fruantur, quae quasi species sit atque auspicium sempiternae aliquando assequendae beatitatis. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XIII,
  Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 167 - 169
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top