|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXCMUM P.D. IOSEPHUM
DA COSTA NUNES, ARCHIEPISCOPUM GOANUM, DAMANENSEM ET CRANGANORENSEM
EUMDEMQUE PATRIARCHAM AD HONOREM INDIARUM ORIENTALIUM, QUINQUANGESIMUM AB INITIO
SACERDOTIO ANNUM IMPLETURUM, CUIUS METROPOLITANAE SEDI
«ROSA AUREA» A SUMMO PONTIFICE DEFERTUR.*
VENERABILIS FRATER SALUTEM ET
APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Exeunte proximo mense Iulio, ut libenter cognovimus, decem, a
suscepto sacerdotio lustra, opitulante Dei gratia, ipse perficies. Cuius
profecto iucundi eventus opportunitatem laeti arripimus, ut secunda vota Nostra
atque omina publice tibi significemus. Sacerdotio enim initiatus, credita tibi
in primaevo iuventutis flore munera sollerti cura obiisti, praesertim Vicarium
Generalem agendo in dioecesi Macaonensi inque clericorum Seminario atque in
Lyceo docendo. Postquam dignitate episcopali ornatus es, primo quidem in ditione
Macaonensi per viginti annos, deinde in ista, cui praees, patriarchali sede
pastorali officio assiduas sedulasque curas tribuisti. Peculiaris autem
sollicitudo tua enituit in excolendis ecclesiasticis vocationibus inque operibus
missionariis alacriter fovendis.
Tibi igitur, Venerabilis Frater, de sacro pastoralique
ministerio tam diu actuoseque gesto ex animo gratulamur, saluberrima quaeque ac
felicissima a Deo ominantes.
Quo interea luculentius exstet memoria sollemnium quater
saecularium, quae in honorem Sancti Francisci Xaverii istic, te moderante, tanta
magnificentia recens celebrata sunt, decrevimus ad nobilissimam vetustamque
sedem istam Rosam Auream deferre, ut custodiatur in Basilica a Bono Iesu, ubi
reliquae celeberrimi illius evangelii praeconis religiose asservantur.
Perspicui sane sunt interiores sensus, qui in hoc dono
continentur : scilicet in ipso flore ac splendore auri Iesus Christus eiusque
regia maiestas ostenditur, qui flos campi et lilium convallium appellatur, atque
in eiusdem floris fragrantia bonus Christi odor commendatur, qui a fidelibus
eius vestigia sectantibus late suaviterque diffunditur.
Quo autem sacerdotii tui natalis utilior evadat, ultro tibi
facultatem damus, ut, Sacro pontificali ritu peracto, adstantibus fidelibus
nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam iisdem
proponens, ad Ecclesiae praescripta lucrandam. Superni denique auxilii in
auspicium, inque peculiaris Nostrae caritatis pignus, Apostolicam Benedictionem
tibi, Venerabilis. Frater, cunctoque clero ac populo tuae curae tradito
peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Iunii, anno
MCMLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X, Decimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 639 - 640
Tipografia Poliglotta Vaticana
|