|
PIUS PP. XII
AD EXC.MUM P.D. IOANNEM
R. MAC DONALD, EPISCOPUM ANTIGONICENSEM AC STUDIORUM UNIVERSITATIS
SANCTO FRANCISCO XAVERIO DICATAE CANCELLARIUM: SAECULO IMPLETO AB EADEM
UNIVERSITATE CONDITA.*
VENERABILIS FRATER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Quae hodie Antigonicensis studiorum Universitas appellatur, S.
Francisco Xaverio dicata, viginti ante lustra, ut comperimus, condita fuit, hoc
est paucos post annos ex quo Dioecesis ista rite constituta fuerat; ac reapse
dici potest per hoc saeculare temporis spatium illinc et fere omnem clerum
vestrum et ex laicorum ordine non paucos lucem mentibus hausisse ad vitam
christianis praeceptis conformandam et ad catholicam religionem firmiter
alacriterque tuendam. Initio siquidem institutum istud sacrorum alumnis
instituendis educandisque peculiari modo inservivit felicissime; atque ex eo
plurimi sacerdotes profecti sunt, qui « forma facti gregis ex animo » (1 Petr.
5, 3), cum uberibus ac salutaribus fructibus in vinea Domini elaborarunt.
Temporis autem decursu humanarum disciplinarum ac liberalium artium magisteria
adiecta fuere, haud mediocri cum succrescentium discipulorum profectu; qui
quidem in isto Antigonicensi studiorum domicilio plenam ac sanam mentis culturam
adipisci potuere, ab erroribus immunem, qui nostra praesertim hac aetate per
captiosas insidias innumerasque fallacias tam late serpunt, ac tam facile in
iuvenum irrepunt animos.
Quod vero, quinque ac viginti abhinc annis, novum Universitati
vestrae accessit institutum socialibus excolendis disciplinis ac corporatorum
civium sodaliciis constituendis, quae opificum praesertim sortem, haud raro
miseram, relevandam curarent, felices, ut accepimus, ac magnae gravitatis
assecutum est exitus; quandoquidem ii, qui illud moderantur, ad eas normas, quae
a Decessoribus Nostris et a Nobismet ipsis hac de causa impertitae fuere,
actuosissimam suam conformarunt navitatem, atque in praesens conformare
enituntur. Peculiarique modo eos merita volumus honestare laude, qui apud vos
agricolarum, piscatorum eorumque qui in fodinis conducti dant operam, tam
studiosam impensamque curam suscipiunt discrimine interposito, eos quasi fratres
amplectantur, melioribus usque eorum vitae condicionibus auctuose prospiciant,
atque opportunis hisce rationibus facilius eos ad Christi praeceptis
obtemperandum alliciant.
Ea igitur mente repetentes, quae adhuc non sine magna utilitate
acta fuerunt, habetis omnes quod gratulemini vehementer, debitasque Patri
luminum agatis grates, ex quo omne datum optimum et omne donum perfectum
descendit (cfr. Iac. 1, 17); sed habetis etiam cur inde optima, Deo
favente, sumatis auspicia. Pergite nimirum suscepta opera diligentissime
persequi totisque viribus provehere; iuvenum mentes animique apud vos divinis
humanisque disciplinis, litterarum ac liberalium artium studiis ita exornentur
ac polleant, ut nemini prorsus cedant, sed ceteris potius in exemplum
praefulgeant. Omnes ad se attrahant non modo doctrinae nitore, sed etiam
invitamento virtutis; virtus autem Doctoris Angelici mementote: « Maius est
illuminare, quam lucere solum; maius est contemplata aliis tradere, quam solum
contemplari » (S. Thom. 2-2ae, q. 188, a. 6). Quod vestrum igitur est
munus, illud studiosissima diligentia curatote, ita quidem ut institutio a vobis
tradita in vitae actionem quam latissime profluat, privatae ac publicae cum veri
nominis incremento utilitatis.
Quod vero in opificum condicionem relevandam, in debita tuenda
eorum iura, in eorumque animo, ad christianam doctrinam christianosque mores
adducendos diligentem confertis operam, vos dilaudamus libentissime; ac
laboribus vestris vestrisque nisibus adiutricem a Deo gratiam supplicibus votis
conciliare cupimus, deprecatore fautoreque S. Francisco Xaverio Universitatis
istius Patrono. Cuius gratiae auspex esto, Nostraeque benevolentiae testis
Apostolica Benedictio, quam tibi imprimis, Venerabilis Frater, cunctisque
Antigonicensis studiorum Universitatis moderatoribus, praeceptoribus, alumnis,
itemque operariis, quorum curam istitutum vestrum suscepit, eiusque rectoribus,
effusa caritate impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis anno
MDCCCCLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
Quindicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 657 - 658
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXV (1953), n. 11,
pp. 548 - 549.
|