|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXCMUM P.D. MARTINUM
IOANNEM O'CONNOR, EPISCOPUM TIT. THESPIENSEM, RECTOREM PONTIFICII
COLLEGII FOEDERATATUM AMERICAE CIVITATUM IN URBE.*
VENERABILIS FRATER SALUTEM ET APOSTOLICAM
BENEDICTIONEM
Cum Foederatarum Americae Civitatum Antistites consilium
susceperunt suum Pontificium in Urbe Collegium in Ianiculum collem transferendi
eique ibidem ampliorem exaedificandi sedem, amplissimam Nostram habuerunt
gratulationem. Sacrorum enim alumnis qui tuae, Venerabilis Frater, nunc curae et
vigilantiae commissi sunt, latiores patere aedes peropportunum iudicavimus,
neque parvo duximus hoc fore emolumento nationi vestrae, ubi, largiente Deo,
catholici nominis robur et decus increbrescunt. Quam quidem nationem vestram
tanto meritae prosequimur benevolentiae affectu, ut quod ei prodesse videatur,
nullum umquam praetermittamus officium. Quemadmodum igitur fausta adprecati
sumus Collegio vestro cuius novam consurgentem molem laete oculis Nostris e
Vaticanis aedibus adspeximus, ita nunc id feliciter conditum gratulamur. Floreat
id alumnorum frequentia, niteat virtutis et doctrinae clarioribus usque
ornamentis. Qui istic in cleri spem succrescunt, saepe secum recogitent quantum
Dei liberalitati et gratiae sit tribuendum, cum copia eis detur Romae divinis et
humanis disciplinis mentem animumque imbuendi. Quodsi almae huic Urbi est
gloria, quae quidem consenescere non potest, humanitatis lumen gentibus se
invexisse, cumulatior ei est honor, cum facta fuerit fidei magistra, evangelicae
veritatis et pacis toto terrarum orbe divitias dispertiisse. Christianae
Historiae, cuius hic cardo vertitur, volventes annales ac monumenta, quae multa
hic exstant, studioso considerantes obtutu, Deo ac Nobis dilecti iuvenes, gentis
vestrae flos, velint divite haustu suam augere Romanam fidem, quam laudavit
gentium Apostolus (cfr. Rom. 1, 8), suam erga Romanum Pontificem cotidie magis
observantiam pietatemque alere, et ab eis incitamentum sumant, qui hac in alma
Urbe caritate, ingenio, constantia, utilitatum suarum despicentia ceterisque
virtutibus supernae obsecuti sunt voluntati atque sapientiae plena perfecerunt
consilia. Dum itaque supplicibus votis Deiparam Virginem Mariam invocamus, cuius
in tutelam Collegium istud tradimus, ut id adsiduo praesidio suo communiat,
tibi, Venerabilis Frater, ceterisque moderatoribus industriae tuae auxiliatricem
operam navantibus et universis alumnis, qui nunc sunt et qui in posterum
advenient, itemque iis omnibus qui sollicitudine, prece, largitate de eodem
Collegio egregie meriti sunt ac merebuntur, Apostolicam Benedictionem ex animo
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Septembris anno
MDCCCCLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
Quindicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 671 - 672
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXV (1953), n. 14,
pp. 664 - 665.
|