|
PIUS PP. XII
EPISTULA DATA DILECTO FILIO ILLUSTRI ET HONORABILI VIRO ALOISIO EINAUDI
ITALORUM REIPUBLICAE PRAESIDI*
DILECTE FILI, ILLUSTRIS ET
HONORABILIS VIR SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Cum hodie quintus ac
vicesimus exeat annus, ex quo in Lateranensibus aedibus pacta conventa inter
Apostolicam Sedem et Italorum Nationem feliciter inita fuere, putamus id, quod
in fastos referre oportet, et Nostram et eorum omnium, quibus avitae religionis
patriaeque concordia in honore est, gratam excitare memoriam. Siquidem per
sollemnes eiusmodi pactione et vetus dissidium sanatum est, et res rationesque
inter utramque partem compositae, et normae ac principia fuere sancita, quibus
Ecclesia et Italiae gens mutua consensione mutuaeque utilitatis incremento
inter se continerentur. Hoc igitur rerum adiuncta et tempora, quibus evenit,
omnino exsuperat; et auspicalem lapidem esse ac fore opportunum est, firmum
quidem et immobilem, quo publicae necessitudines arctiores usque in commune
bonum innitantur, quibus Romanus Pontifex et Italorum Natio invicem
devinciantur.
Nos quidem ut Te, Illustris et Honorabilis Vir, ita omnes cuiusvis
ordinis cives confidimus huius eventus faustitatem eosque sensus, quibus
gratulabundi movemur, libenter esse participaturos. De re enim agitur, quae ad
populi, imprimis Nobis carissimi, concordiam ac veri nominis prosperitatem
summopere confert.
Ut autem aliquid praebeamus, quod amplissimae
significationis videatur index et auspex, volumus Tibi ac Nationi, cui digne
praees, partem illam Arae Pacis Augustae donare, quae in Museo Vaticano
asservatur. Esto huius arae fragmentum illius pacis insigne, quae XXV abhinc
annis inter Apostolicam Sedem et Italiam convenit, atque etiam plenissimae
illius pacis, quam Divinus Redemptor, concinentibus angelis, hominibus nuntiavit
bonae voluntatis (cfr. Luc. 2, 14).
Interea vero caelestium munerum auspicem
peculiarisque benevolentiae Nostrae pignus, cum Tibi, Dilecte Fili, Illustris
et Honorabilis Vir, tum carissimo Italorum populo perlibenter in Domino
Apostolicam Benedictionem impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Februarii, anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri quinto decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
Quindicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 689 - 690
Tipografia Poliglotta Vaticana.
AAS 46 (1954), p.94-95.
L’Osservatore Romano 12.2.1954, p.1.
|