|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EMUM P. D.
FRANCISCUM TIT. ST. IOANNIS ET PAULI, S.R.E. CARDINALEM SPELLMAN, ARCHIEP.
NEO-EBORACENSEM : ANNO CENTESIMO ET QUINQUAGESIMO EXEUNTE AB EIUSDEM
ARCHIDIOECESIS NATALI.*
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. —
Quamvis fidelis et religiosus animus numquam fas esse putet beneficia silere
divina, atque continenter poscat sincerae pietatis affectus, ut laudando eo
accepta referantur dona, unde habuere principium, tamen excellentior et
instantior est causa debitas Deo gratias agendi, cum Ecclesiae ipsae, certis
sollemnioris faustitatis temporibus circumactis, ortus sui memoriam recolunt.
Quapropter valde probatur Nobis pastoralis sollicitudo, qua
motus ipse, Dilecte Fili Noster, in animo habes festis caerimoniis et indicta
sacri cleri et populi frequentia centesimum et quinquagesimum celebrare annum,
ex quo Neo-Eboracensis Dioecesis constituta est. Enimvero die VI Idus Apriles
anno MDCCCVIII immortalis recordationis Decessor Noster Pius VII per Apostolicas
Litteras sub plumbo datas Archidioecesi isti, cui sollers pastor praees, formam
iuris attribuit.
Ecclesiasticorum annalium memorias replicantibus prorsus patet,
quam ardua istic rei catholicae primordia fuerint : diu perpaucus sacerdotum
numerus, fidelium exilis grex ; immania et tenacia impedimenta efficiebant, ut
exiguos fructus impensa pareret opera ac languida spes iteratos solaretur
conatus. Res autem in melius conversae sunt, cum migrantium istic multitudo
percrebruit et sacrorum Antistitum actuosa elaboravit industria, ut solidiore
usque validae temperationis structura augescentibus necessitatibus obviam
iretur. Ob id, divina opitulante gratia, gradatim istic Catholica Ecclesia
fiduciae et solatii plena incrementa excepit, duabus praesertim praelucentibus
animi dotibus, quae vosmet et bona existimatione et meritis cumulant, scilicet
in hanc Petri Sedem firmissimo obsequio et, misericordiae ministra, in exemplum
opifera largitate.
Nunc autem Deo, qui omnium bonorum est auspex et dator, debitae
gratiarum exsolvantur actiones et pia resonet laus, quia impulsu et industria
tua, sacro clero et populo tuae curae commissis allaborantibus, istic catholicae
vitae instituta orta vel amplificata sunt, et catholica caritas praeclaris
auctibus florens sive intra, sive extra ecclesiasticae ditionis istius fines
innumera, grata Deo, Christi Evangelio profutura et humanae consortioni utilia,
excitat et fovet incepta. Ita — hoc sane vestrae vertit laudi — quantum
potestis, ad rem deducitis materna Ecclesiae studia, ad quae pingenda S.
Augustinus praeter alia praeclara et rara ita scripsit :
« Tu pueriliter pueros, fortiter iuvenes,
quiete senes, prout cuiusque non corporis tantum, sed et animi aetas est,
exerces ac doces... Tu cives civibus, gentes gentibus et prorsus homines
primorum parentum recordatione non societate tantum, sed quadam etiam
fraternitate coniungis... Quibus honor debeatur, quibus affectus, quibus
reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus
cohortatio, quibus disciplina, quibus obiurgatio, quibus supplicium sedulo doces
: ostendens quemadmodum et non omnibus omnia, et omnibus charitas, et nulli
debeatur iniuria » (De moribus Ecclesiae catholicae, I, 63 ; Migne PL,
32, 1336-1337).
Haec et in posterum sollicitius et intentius quaeritote, cum
nihil sit dulcius, nihil salutarius, cum sincera fide et recti conscientia
coniuncta, operosa et alacri caritate. Quod ex animo ominantes, enixa Deo
admovemus vota, ut supernae gratiae munere, ad religionis incrementum et decus
ex statis celebritatibus opima bonis fructibus colligatur messis : concordia
virium, quibus bonum Christi certamen conseritur, stabilior firmetur; scientia
salutis acrius excolatur; crescant sacerdotii candidatorum numerus et virtus;
sanctitas et gravitas exornet mores; oppugnantibus quod pium et fas est
sollicitior et ardentior obsistat voluntas. Haec omnia deprecationi Beatae
Mariae Virginis committentes, ut felicem assequantur effectum, tibi, Dilecte
Fili Noster, et Episcopis Auxiliaribus tuis itemque clero utriusque militiae et
fidelibus Neo-Eboracensis Archidioecesis, una tecum ob tanta anniversaria
sollemnia laetaturae, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum die XXVIII mensis Februarii,
anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 6-7,
pp. 255-256.
|