|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EMUM P.
D. MAURILIUM, TIT. S. MARCELLI, S.R.E. PRESB. CARDINALEM FOSSATI, ARCHIEPISCOPUM
TAURINENSEM, VIGINTI QUINQUE ABHINC ANNOS AD PURPURATORUM PATRUM
COLLEGIUM ADLECTUM.*
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. —
Quinque proxime et viginti anni fauste absolventur postquam ipse ad
praeclarissimum Purpuratorum Patrum Ordinem a Nostro Decessore Pio XI auspicato
cooptatus es. Cuius profecto eventus commemoratio iucundam Nobis exhibet
occasionem tibi gratulationem Nostram libenter patefaciendi et iustae laetitiae
tuae tuorumque fidelium cumulum addendi.
Constat enimvero inter omnes, quanta cura et sollicitudine hoc
diuturno temporis intervallo in pastorale munus incubuisti, quum praecipue,
desaeviente atrociter bello, gregisque necessitatibus succrescentifous,
industria tua pariter crevit in dies et ingeniosa caritas in immensum spatia
dilata vit.
Nos igitur, oblatam nacti opportunitatem de tot laboribus in
diuturno pastorali officio exantlatis etiam atque etiam tibi gratulamur,
gratique eventus celebrationem faustis secundisque ominibus prosequimur. Quo
autem sollemnia ipsa in maiorem cedant gregis istius utilitatem, ultro tibi
facultatem largimur, ut, statuta die, Sacro pontificali ritu peracto,
adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam
iisdem indulgentiam proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus lucrandam.
Caelestium interea donorum conciliatrix et praenuntia,
peculiarisque Nostri amoris testis sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Dilecte
Fili Noster, Auxiliari tuo Episcopo, universoque clero ac populo tuae curae
concredito peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Martii, anno
MCMLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 5,
p. 203.
|