|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EMUM P.
D. PETRUM, TIT. SANCTAE CRUCIS IN HIERUSALEM S.R.E. PRESB. CARDINALEM
FUMASONI BIONDI, QUINTUM AC VICESIMUM ANNUM PERAGENTEM POSTQUAM ROMANAE PURPURAE
DIGNITATE AC PRAEFECTI SACRAE CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE MUNERE
CUMULATOS FUIT.*
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. —
Suavi animi iucunditate nuper comperimus, te, vertente hoc mense, quinque lustra
fauste impleturum, ex quo ipse, Romana purpura decoratus, ad supremum Ecclesiae
Senatum auspicato es adlectus simulque gravissimum Praefecti munus Sacri istius
Consilii de Propaganda Fide feliciter iniisti. Huius enim grati eventus
commemoratio praeclaram Nobis affert facultatem gratulationes Nostras tibi
declarandi ac benevolentiam, qua te semper sumus prosecuti, publice libenterque
confirmandi.
In propatulo sane et luce clariora sunt insignia erga Ecclesiam
merita, quae, hac temporis diuturnitate, in officio amplissimo obeundo tibi
comparasti. Te equidem moderante, tot exterae sacrae Missiones Nostra
auctoritate conditae sunt, neque paucae clero indigenae commissae, tot
Vicariatus Apostolici ad dioecesis dignitatem evecti sunt, itemque Missionalia
Opera Pontificia Clerique Unio pro Missionibus salutaria incrementa receperunt.
Nos igitur, qui nihil potius antiquiusque habemus, quam grato
animo prosequi Nostros in Ecclesia moderanda consiliarios et adiutores, proximam
tuae faustitatis opportunitatem laeti nanciscimur, ut de praestanti Praefecti
munere tam naviter gesto ex animo gratulemur et saluberrima quaeque tibi tuisque
laborum sociis a divina liberalitate adprecemur.
Caelestium interea conciliatrix et nuntia peculiarisque Nostrae
caritatis testis esto Apostolica Benedictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster,
tuisque carissimis peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Martii, anno
MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 5,
p. 201.
|