|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EMUM P.
D. FRIDERICUM, EPISCOPUM TUSCULANUM, S.R.E. CARDINALEM TEDESCHINI,
PATRIARCHALIS BASILICAE VATICANAE ARCHIPRESBYTERUM, SACRI CONSILII PETRIANAE
FABRICAE PRAEFECTUM AC SUMMI PONTIFICIS DATARIUM, VIGINTI QUINQUE ANTE
ANNOS IN PATRUM CARDINALIUM ORDINEM EVECTUM.*
Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Grata semper
Nobis iucundaque exstat occasio cumulandi Nostra auctoritate eorum gaudia, qui,
amplissimo Ecclesiae senatui adscripti, in universo catholico orbe moderando
studium suum operamque adiutricem Nobis impendunt. Quare, quemadmodum tibi,
quinquennio ante, octogesimum aetatis annum explenti libenter gratulati sumus,
ita nunc ipsi, exactis quinque lustris postquam Decessor Noster fel. rec. Pius
XI ad praeclaram purpuratorum Patrum dignitatem te evexit, licet in pectore
reservatum, fausti eventi celebrationem prosequentes, secunda vota et optata
Nostra publice declaramus.
Manifesta sunt enim sollicitudo et industria, quibus,
hoc haud brevi temporis intervallo, nobilissima munera tibi concredita
peregisti. Immo praef ulgens ipsa dignitas tibi conlata vires tuas animosque ita
peracuit, ut salubriora in proprio officio obeundo exempla clero ac populo
tradideris ac propterea clariora erga Ecclesiam promerita tibi compara veris.
Nos itaque, pro singulari benevolentia qua in te ferimur, in gratiarum actione
Deo reddenda laeti tibi adiungimur atque felicissima omina et vota Nostra
significamus. Divinus autem Redemptor noster,: bonorum omnium largiter,
benignitatis Suae opes in te fundere pergat, novas vires tibi sufficiat
vigoremque suppeditet, quem ingravescens aetas non frangat ; suavissima quoque
ingerat gaudia, quae bene exactae vitae conscientia alit et confidenter
exspectata caelestium praemiorum confovet beatitudo.
Quo interea laeti eventus
celebratio in dioecesi Tusculana salutarior evadat, tibi ultro facultatem
largimur, ut, die constituta, post Sacrum pontificali ritu peractum, adstantibus
fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam
iisdem proponens ad Ecclesiae praescripta lucrandam.
Supernorum denique donorum in auspicium et peculiaris Nostri amoris pignus,
Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, tuisque laborum
sociis, cuctoque clero ac populo Tusculano, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Martii, anno MDCCCCLVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 5,
pp. 204-205.
|