|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXCMUM
P. D. HAMLETUM JOANNEM CICOGNANI, ARCHIEPISCOPUM TIT. LAODICENSEM IN PHRYGIA, IN
FOEDERATIS AMERICAE CIVITATIBUS DELEGATUM APOSTOLICUM, QUINA LUSTRA AB
EPISCOPATU SUSCEPTO CELEBRATORUM.*
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Tres abhinc annos,
tibi decem a suscepto sacerdotio lustra feliciter peragenti gratulationes
Nostras libenter significavimus, egregia tua erga Ecclesiam et Apostolicam hanc
Sedem merita suaviter repetentes, quae, hoc diuturno temporis intervallo, tibi
comparasti, primo in alma Urbe, gravia commissa munera alacriter obeundo, deinde
in ista tanti ponderis ac momenti Rerumpublicarum Foederatione, apud quam
prudentia tua atque industria, praesertim inter belli universi discrimina et
vicissitudines, maxime praefulserunt. Nunc autem tibimet ipsi, quintum ac
vicesimum episcopatus natalem diem iam iam agenti, iucundum est Nobis
existimationem et benevolentiam erga te Nostram iterum palamque confirmare. Tibi
itaque, Venerabilis Frater, de sacro et episcopali ministerio tam diuturne
sollerterque exercito laeto animo gratulamur, Deum instanti prece exorantes, ut
supernis te donis ac solaciis ditare benigne velit. Quo autem faustitatis tuae
celebratio salutarior christiano populo evadat, tibi ultro facultatem tribuimus,
ut die constituta, post Sacrum pontificali ritu peractum, adstantibus fidelibus
nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam iisdem
proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus lucrandam. Caelestium interea
gratiarum conciliatrix et nuntia, peculiarisque Nostrae caritatis testis sit
Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater, tuisque laborum
consortionis, amantissime in Domino impertimus.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum,
die X mensis Aprilis, anno MCMLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 6-7,
pp. 260.
|