|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXCMUM
EMUM P. D. GEORGIUM TIT. SANCTI BERNARDI AD THERMAS S. R. E. PRESB.
CARDINALEM GRENTE, ARCHIEPISCOPUM-EPISCOPUM CENOMANENSEM, QUADRAGESIMUM
ANNUM A SUSCEPTO EPISCOPATU IMPLENTEM.*
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. —
Perquam raro sacrorum Antistites nanciscuntur quadraginta ab inito episcopatu
annos, operum plenos ac meritorum; quod tibi Dei benignitate consessum est
superiore mense, paulo ante quam sex et octoginta aetatis annos fauste
feliciterque, clero et populo laetantibus, expleres.
Quae enimvero peregisti, hac temporis diuturnitate, in primis
tamquam episcopus, pietate animorumque studio incensus, praeterea ut scriptor
clarissimus, doctrina et arte pollens, atque orator eloquii nitore et larga
copia fandi conspicuus, longe lateque nota sunt atque explicata.
Flagrans potissimnm sollicitudo tua ad instituendos doctrina et
virtutibus adulescentes, praesertim sacerdotii candidatos, quibus fere omnibus
sacros ordines tu bisce octo lustris contulisti, est prorsus manifesta ; sicut
sollertia a te adhibita ad humanum civilemque cultum provehendum per magisteria
quoque et documenta historica in vulgus edita, publice recognita est, praecipue
quum ipse insigni Academiae Gallicae sollemniter adscitus es.
Nos autem, cui per tot annos pastoralem curam industriamque tuam
ac tua litterarum et humanitatis studia secundis votis sumus prosequuti atque
intimam tui coniunctionem cum Apostolica hac Sede et Nobiscum plane perspectam
habemus, quique bene multa existimationis et benevolentiae Nostrae testimonia
tibi tribuimus, praesertim quum Romana purpura te decoravimus, oblata nova ista
opportunitate, de pastorali officio tam diu naviterque gesto ex animo
libenterque gratulamur, preceque Deo admota, superna dona et solacia affatim
ominamur.
Ut autem communis populi laetitia cumulum accipiat, tibi ultro
facultatem largimur, ut, constituta die, post Sacrum pontificali ritu a te vel
ab alio peractum, fidelibus adstantibus nomine Nostro Nostraque auctoritate
benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, usitatis Ecclesiae
condicionibus lucrandam.
Caelestium denique gratiarum auspicem et propensissimae erga te
voluntatis Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster,
sollerti Antistiti Coadiutori tuo, universoque clero et populo tuae
sollicitudini credito effusa caritate impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XV mensis Maii, in
Ascensione D. N. I. C , anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 9-10,
pp. 445-446.
|