|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EMUM P.
D. EUGENIUM S. R. E. CARDINALEM TISSERANT, EPISCOPUM OSTIENSEM, PORTUENSEM ET S.
RUFINAE, SACRIQUE COLLEGII DECANUM EUNDEMQUE A SECRETIS S. CONGREGATIONIS
PRO ECCLESIA ORIENTALI AC PRAEFECTUM S. CONGREGATIONIS CAEREMONIALIS NEC NON
S. R. E. BIBLIOTHECARIUM ET ARCHIVARIUM, QUEM LEGATUM MITTIT LAPURDUM AD BINOS
CONVENTUS MARIOLOGICUM ATQUE MARIANUM CELEBRANDOS.*
Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Praeterito anno te praefecimus peculiari Consilio constituto ad apparandas
celebrationes Lapurdenses in vertentem annum iubilarem, videlicet centesimum,
postquam Immaculata Dei Mater ad Massabielensem specum se mire conspiciendam
dedit.
Praeterea in Constitutione Apostolica, Kalendis Novembris data,
cuius initium « Primo exacto saeculo », inter cetera enuntiavimus binos
Congressus ad oppidum Lapurdum, proximo Septembri mense, celebratum iri, alterum
nempe Mariologicum, compluribus praeclari nominis theologis agendum ex omnibus
nationibus illuc conventuris, alterum vero Marianum ; qui quidem veluti maxima
sollemnia huius anni iubilaris exstant.
Summi autem momenti argumenta in utraque congressione erunt
pertractanda. Namque congressui Mariologico propositum thema est « Maria et
Ecclesia » sub quovis adspectu exagitandum, praesertim altius investigando,
quasnam partes habuerit Christi Mater Redemptoris tum in gratiarum acquisitione,
tum in earumdem distributione. In Congressu vero Mariano hoc thema opportune
evolvendum erit : « Ut adveniat Regnum Christi, adveniat regnum Mariae ».
Sollemnibus hisce coetibus aderunt, ut iam nuntiatum est, plures purpurati
Patres, plus quam centum Patriarchae, Archiepiscopi et Episcopi, aliique
sacrorum Antistites, qui haud parvum splendorem celebrationibus adiicient.
Cui profecto splendori Nos Ipsi cumulum addere cupientes, te,
Venerabilis Frater Noster, qui Romana purpura exornatus tanta dignitate atque
auctoritate in Curia Romana praefulges, Legatum Nostrum a Latere deligimus ac
renuntiamus, ut, Nostram gerens personam, sacris coetibus et ritibus praesideas,
qui apud Lapurdum proximo mense sollemniter peragentur. Tibi praeterea
facultatem largimur, ut, die constituta, post Sacrum pontificali ritu peractum,
adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam
indulgentiam iisdem proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus lucrandam.
Pro certo autem ducimus, te, qua flagranti es erga Deiparam
Immaculatam pietate, pro tuis ingenii animique ornamentis et peritia fandi,
perhonorificum munus tibi creditum magnificenter ac salutariter esse impleturum.
Caelestium denique gratiarum in auspicium atque peculiaris
Nostrae caritatis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater
Noster, Episcopo Tarbiensi et Lapurdensi, eiusque Antistiti Coadiutori, tuisque
legationis sociis, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die II mensis Augusti, anno
MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 14-15,
pp. 722-723.
|