Singulari animi erga vos affectu, nescientes, utrum maiore aestimatione an
maiore studio, cum et aestimatione et studio perquam dignisitis, excipimus et
salutamus vos, qui tertium Thomisticum ex universis nationibus acturi Conventum,
Romam confluxistis. Magni momenti et instans causa vos coėgit:
de coniunctionibus enim tractastis, quae inter catholicam fidem et rectam
rationem, inter hodiernam philosophiam et christianam religionem intercedunt.
Quo super argumento Encyclicas Litteras « Humani generis » scitis nuper a Nobis
editas esse. Hae vobis disputantibus et edisserentibus tutum iter innuerunt,
praelucente veluti radiantissimo sole Sancti Thomae Aquinatis doctrina, Sancti
Thomae, inquimus, a quo Academia vestra nominis decus mutuatur et sumit.
Profecto philosophia perennis immensae molis opus est, ad quod exstruendum a
providentissimo Dei numine excitata, per saeculorum decursum lectissima ingenia,
flos sapientiae, elaborarunt; eademque, perpetua pollens iuventa, nunc quoque
robusta virescit et variarum disciplinarum incrementis semper patet et prodest,
sive cum res physicae altius sunt indagandae, sive cum rerum gestarum memoria
consideratius est tradenda, sive cum critica methodus accuratius instruenda est.
At vero inter omnes scholasticae philosophiae cultores Sancto Thomae
incomparabilis palma reservatur: ipseque principem occupat locum. Veritatis
unice amator, is quanta reverentia, quam quidem veritas poscit, res penitus
intelligendas considerat, facta rimatur, litteras et documenta, e quibus acta
dictaque explorantur, investigat! Quam apta est ipsi in disquisitionibus partium
dispositio, quam firmum argumentorum robur et lucida dicendi proprietas!
Victrici fortitudine, quam mentis celsitas parit, ad conclusiones progreditur;
metaplaysica principia, quae sunt (omnibus aetatibus commune christianae
sapientiae patrimonium, usque ad extrema consectaria placide et tuto enucleando
deducit.
Hoc sane indubium: quantum caelum supereminet terras, tantum Divinae
Revelationis vera supergrediuntur humanae mentis vires: illa his celsiora sunt,
at minime quidem adversantur et repugnant ; supra sunt, non contra. Sanctus
Thomas autem mira quadam alacritate hominis intelligentiam, nimio illo fulgore
quasi haesitantem et suspensam, in templum mysteriorum Dei introducit, et
argumentationis arte quaestiones exsolvens, efficit, ut inter se divinarum et
humanarum rerum convenientia resplendeat et appareat. Nunc quoque quam acris
ardeat certatio in stabiliendis rationibus, quae inter fidem et humano lumine
haustas doctrinas mutuae sunt, supra memoratae Nostrae Encyclicae Litterae
demonstrant, quas quidem hoc consilio et proposito ducti edidimus, ut catholicae
fidei depositum integrum, illaesum et indemne servetur. Quas Nos illic attigimus
quaestiones, inter vos ac postea studiosae inventuti, cui vacatis, pertractate,
nullo non tempore obtemperantes afflatui, quo Angelicus Doctor vera perdidicit,
summo nempe nisu intelligentiae ac religiosa pietate. Pertractate, eius methodo
insistentes, qua semper is sententiarum continentiam et limites definit, sine
inutili verborum effluentia, sed sobrio et solido sermone, illa claritate
perspicuus, qua tum ipse tum scholasticae philosophiae doctores aurea sua aetate
enituerunt atque Ecclesiam et scientiarum fines suo lumine collustrarunt.
Hoc strenui facite et de catholico nomine praeclarorum promeritorum serta
colligetis. Copiosae demum messis pignus, Apostolicam Benedictionem peramanter
in Domino impertimus universis qui philosophico vestro Conventui praefuerunt vel
adfuerunt et Academiae a S. Thoma moderatoribus et sodalibus: Deus auctor
luminis et pacis sit vobiscum.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XII,
Dodicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 205 - 206
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 14, pp. 734 - 735.