 |
ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI
NOSTRI PII PP. XII IIS QUI INTERNATIONALI CONVENTUI CATECHESI PROVEHENDAE
ROMAE INTERFUERUNT*
Die XIV mensis Octobris, A.D. MCML
Perquam laeto fidentique animo vos excepimus, Venerabiles Fratres et dilecti
filii, qui Romae Conventum ex omnibus nationibus catechesi provehendae
celebrastis. Qui si nulli habeatur secundus ex iis, qui recens in alma Urbe
acti sunt, id ex veritate aestimabitur, ubi probe reputantur rationes, ob quas
eius momentum et pondus apparet, ac scilicet ubi cogitatur, quis nam eum
indixerit, quinam convocati sint, quaenam sint ibidem pertractata. Sacrum
Consilium cleri populique disciplinae praepositum eum coėgit; qui ei
interfuerunt, viri sunt ex multis catholici orbis dioecesibus munere et ingenio
praestantissimi; considerationis vero materies catholica doctrina fuit, toto
quo pa tet ambitu, et ad singulas humanae societatis classes impertienda.
Vobis autem voluntas fuit, ut concelebratus Congressus in Annum Sacrum, qui nunc sub
occasum vergit, incideret, quippe qui et coetibus et inceptis vestris maximam
temporis opportunitatem praeberet; nec poterat salutarius et laudabilius
vestrum esse consilium. Anni Sacri enim nomen, solummodo aliqua ex parte huic
temporis tractui conveniret, si tantum caelestem gratiam sontibus, qui eam
amisissent, comportaret eosdemque duceret « ad admissorum expiationem
emendationemque vitae » (cfr. Indict. Universalis Jubilaei - Acta A. S. vol. XLI,
p. 257), si tantum ad pietatis et caritatis actus faciendos iterandosque
impelleret. Jure ex Anno Sacro maiora exspectamus: christianae nempe vitae, qua
eius fines patent, restaurationem et incrementa, inde exspectamus; omnium
contentionem et nisum urgemus « ad virtutem sanctitudinemque assequendam »
(ibid.).
Nunc vero quaenam sunt impedimenta, quae excelso huic operi obsistunt?
Quaenam sunt praesidia, quae natura sua id provehunt?
De impedimentis tantus
effusus est sermo, ut eorum recensio et enumeratio haud difficulter reddi posse
videatur. Sunt quae introrsus egignuntur, sunt quae exstrinsecus cooriuntur.
Intrinsecus sunt turbati humani animi motus, elatio, libido et laboris
aspernatio et fuga; forinsecus sunt malorum daemonum sollicitationes, immundi
mundi nugacitates et fascinationes, vel maxime nunc temporis propalati errores
usque ad apertam atheismi professionem, ut omittamus de institutis loqui, quae
vi et coactione ipsam infantiam, ipsam puerilem aetatem errati opinionibus imbuere non verentur. Quae impedimenta affectu carere non possunt, si omnino
abest aut impar positum est prorsus necessarium stabile et satis latum
fundamentum.
Dixerit quispiam hoc fundamentum esse leges, decreta, usus,
legitimos ritus. Haec omnia, quamvis bona aestimentur, rami sunt, radix non sunt;
ac tunc nativa utilitate pollent, si inde doctrina veritatis in rem deducenda
redundat, quae quidem doctri na et dogma et morum leges et divini cultus
instituta amplectitur. Quodsi doctrinae sustentaculum deest, illa cuncta veluti
nubibus suspensa vacua vagantur. At vero si doctrina summo studio colitur et
operibus viget, malorum, quae antea conquesti sumus, effectus, si non omnino
evanescunt, quod proh dolor rarissimum est, saltem minuuntur, ac sinunt hominem,
christianum hominem inquimus, expeditius progredi.
At vero catholica fides et
christiana doctrina ex hominum animis salutares fructus educere vix valent, nisi
ab eorum nuntiis et magistris amplitudine, convenientia, alacritate, contentione,
quae addecent quaeque instanter poscuntur, dispensantur. Conventus vester id
sibi proposuit, ut ad haec quaesita responderet et vitiis, si qua reperirentur,
remedia afferenda monstraret.
Ac Nos quidem laeti hac occasione utimur, ut vobis
hic adstantibus et omnibus religiosae institutioni operam navantibus paternum
assensum Nostrum et eximias adhibeamus laudes ob fere immensum laborem, quem
ubique gentium impendistis et impenditis ad iuventutem divitiis sapientiae et
scientiae christianae fidei ditandam et exornandam et ad provectiores aetate in
eodem instructu confirmandos non sine ingenti emolumento et profectu totius
Ecclesiae sanctae Dei. Munus vestrum falso aliquibus humile esse videtur :
magnum id est ac merito adnu meratur apostolicis operibus, quae gravissima sunt
et principem tenent locum. Quodsi deficiens sacerdotum numerus exigit ac flagitat, ut quotannis plures laici viri et mulieres ad eandem eruditionem
impertiendam eligantur, praeparentur et instituantur, tamen valde optandum est,
ut ipsi sacerdotes in hoc sacro ministerio versentur, etiam ex eo quod
ipse rerum usus edocet religiosam doctrinam, a sacerdote, fidei studio et
caritatis ardore inflammato, efficacissimam constituere rationem, qua pueri et
sacerdotio et Ecclesiae devinciantur.
Ad Conventum autem vestrum quod attinet,
quae vobis edis serentibus proposita sunt, gremio ambituque suo omnia continent,
vel saltem tangunt, quae ad catechesim spectant: religiosam nempe institutionem
omnibus aetatibus, pueris, adulescentibus, adultis impertiendam; loca ac sedes
huic disciplinae ac commodanda. Actum praeterea est de paroeciis, de scholis
cuius libet generis, de hominibus qui ibidem docent, de singulis ipsorum muneribus, de eorum temperatione sive generali, sive paroeciali, sive denique
dioecesana, de sacerdotibus et laicis hominibus eorum auxiliatoribus, deque
praesidiis quae iis omnibus praesto sint. Docti magistri quaestiones enodarunt;
libera ac rite composita subsecuta est disceptatio eo praecipuo consilio, ut
actioni vitae utiles normae et conclusiones statuerentur. Quare Nobis persuasum
est Conventum vestrum potissimos et durabiles fructus esse collaturum.
Ut autem
monuimus, religiosa institutio ad ea omnia pertinere debet, quae Ecclesiae
doctrinae sunt propria: ad dogma, ad morum leges, ad divinum cultum. Praesertim
in hominibus provectioris aetatis religiose erudiendis, summopere interest, ut
doctrinae de Deo, de Christo deque eius divinitate, de Ecclesia, qua ea
institutio est Christi, primae attribuantur partes. Quae quidem tria, si solide
et alte insideant mentibus, et in scholarum saeptis et in publicae commerciis
vitae, alia multo minores difficultates parient.
Liquido patet haec, quantumvis
ardua, nihilo secius proponi debere pro auditorum aevo, intellectu, eruditione.
Cum hominibus, in quibus adolescit aetas, ac praesertim in scholis celsioris
ordinis, tractari possunt et aliquando debent quaestiones, per accessionem
adiectae, quae vitae usibus utiles sunt, et philosophiae christianae
disceptationes; necnon quaestiones, quae inter Sacram Scripturas et doctrinas de
rerum natura et historicam disciplinas proponuntur. Quoad modum christianae
institutionis dandae, haud dubie prodest in dicendo perspicuitas, prodest in
enarrando evigilata moderatio: devincit aures sermo, si fluit vividus, alacer,
imaginandi vi locuples, exempli collustratus, gratis comparationibus exornatus.
Verum in hac ratione et via duo vitandi sunt scopuli: ex altera parte cavendum
est, ne per oblectandi et relaxandi animi causam laedatur rebus sacris debita
reverentia, pietas, intima persuasio, et haereat cogitationi et memoriae
allegoria vel narratiuncula, dum quae praecipua sunt noxie in umbra relegentur;
altera ex parte id fugiendum est, ut materies, quae docetur, decernatur ad placitum, ad votum, ad mutabile alumnorum iudicium et hodie, ut Isaiae prophetae
tempore, recantetur : « Loquimini nobis placentia » (Is. 30, 10).
Ex iis, quae
adhuc a Nobis dicta sunt, facile arguuntur quae ad magistrum spectent, qualem
eum esse oporteat. Munere fungens, quod re et assecutione metae supernaturale
est, sit is solida fide et precandi studio praeditus (si fusius id urgeremus,
eum videremur iniuria afficere); fidenter agat, in bonam partem cuncta sancte
convertat. Nolit despicere et parvipendere ingenium etiam parvulorum et
illitteratorum, nolit minus aequo aestimare magnanimos eorum spiritus, caelitus
infusae fidei donum, gratiam, quam Deus omnibus dilargitur, lumen videlicet
supernae veritatis et ad caelestia animorum propensionem.
Aliud scitu
necessarium est. Catechista prorsus se deciperet et lamentabiliter deerraret, si
opinaretur pro rudi auditorum ingenio satis esse curtam et ieiunam rerum
notitiam. Nimirum contrarium verum est. Siquidem officio tenetur tum omnia,
quae fidei praecipua sunt capita, proponendi, tum eadem etiam obtusis ingeniis
et imparatis mentibus adaequare. Quare oportet eum psycologiae doctrinam probe
callere, ut eorum intelligentiam iusto perpendat iudicio; oportet quoque eum
multam impendere operam, ut sese ad eorum necessitates convenienter inflectat.
Minoris autem pretii non est quod postremo dicimus. Summopere exquiritur, ut
doctor discat, sine ulla intermissione discat. Non desidiosus non incuriosus et
incuratus, sermones suos, et ad argumentum et ad modum quod attinet, diligenter
praeparet efficiatque, sive felicibus sive infaustis usus experimentis, ut haec
ad provehendam catechesis artem convertat. Omnia autem, quae molitur et agit,
caritas extollat, religionis studium foveat, preces fecundent.
Quae omnia, imo
alia plura viri religiosae doctrinae et catechesis consulti atque periti abunde
collustrarunt. Unum Nobis animadvertere liceat omnes, imprimis sacerdotes, qui
in scholis celsioris ordinis religionem docent, hortamur, ut saepissime cogitent se discipulorum suorum adstrictam rationem Deo relaturos esse. Animus
Noster percellitur, cum ex publicis indagationibus, quae nunc institui solent,
pro aetatis, sexus, scholarum diversitate, id comperitur maiorem pertem eorum
qui a fide deficiunt, ad miserrimum naufragium devenisse ob defectum et noxiam
sacerdotum. Contra ii qui in civitate et natione munera auctoritate et
nobilitate praestantia tenuerunt et tenent, si in catholica fide firmiter
perstiterunt eidemque liberaliter faverunt, id persaepe, debetur eruditioni et
alacritati alicuius sacerdotis necnon eius honestissimo virtutis exemplo.
Cum
domum, ad vestras nempe dioeceses redieritis, facite, ut per hos dies lecta
beneficia cum vestratibus communicetis, qui alii alio nomine in religiosa
institutione adiutricem operam navant ; facite ut, vestro incensi studio,
pluris semper aestiment sanctum istud ac salutare officium; eisdemque
auxiliamini, ut commissa sibi munia apte, actuose, fructuose obeant.
Hac freti
fiducia vobis, adiutoribus vestris et universis iis, qui ex ore vestro sacras
veritates percipient, peramanter et perlibenter benedicimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XII, Dodicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 245 - 249 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 16, pp. 816 - 820.
|