 |
ORATIO
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD PATRES CARDINALES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, CETEROSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
OB SOLLEMNEM DOGMATICAM DEFINITIONEM CORPOREAE IN CAELUM ASSUMPTIONIS B. MARIAE
V. ROMAE COADUNATOS*
Die II m. Novembris, A.D. MCML
Penitus commoto animo, ut raro in Pontificatus Nostri annorum decursu experti
sumus, vos hodie salutamus, Venerabiles Fratres, gaudium Nostrum et Nostrae
sertum laetitiae. Huius suavis mentis affectus causa vobis patet. Sempiterni
Numinis consilium, cuius natura est bonitas, Nos, qui ab ineunte aetate Almam
Dei Matrem flagrantissima religione colimus, licet haud merentes, delegit, ut
supremi magisterii Nostri oraculo obsignaremus et, erroris immuni sententia,
ediceremus fidei veritatem esse caelitus lapsam Deiparam Virginem augustam ab
origine labis nesciam in supernas sedes anima et corpore fuisse assumptam.
Quamobrem solatio afficimur et gaudemus, quemadmodum et heri valde gavisi sumus,
cum permulti Nos, sacri ministerii Nostri summa praerogativa usos,
circumstetistis et conspectu vestro confirmastis fere unanima, quae edidistis,
suffragia, testes etiam fidei gregum vestrorum de tanto hoc, quod ad Matrem Dei
et nostram pertinet, mysterio.
Grandem hanc transire horam vobiscum animadvertimus. Nunquam profecto in
ecclesiasticae historiae fastis relatum legimus, si excipimus id quod tempore
Oecumenici Concilii Vaticani contigit, maiorem quam nunc episcoporum cohortem
Petri, Apostolorum Principis, Succes sorem circumsaepsisse. Technicae
disciplinae validior usque ratio et pe ritia in commeatibus provehendis effecit
sane ut haec feliciter continge rent, haud sine magno ecclesiasticae unitatis
emolumento. Quamobrem grates persolvimus providentissimo Deo, quod huiusmodi
artis praesi dium hodierno conlatum est tempore, cum, caelesti gratia ciente, et
in sacris pastoribus et in christifidelibus eorum curae commissis vehemens
unitatis voluntas, efficientior quam nullo fortasse alio aevo, succrescit.
Quod autem vos e dissitis, imo etiam extremis mundi partibus huc confluxistis,
nova et luculentissima testificatione id naturam evincit Ecclesiae Christi, quae
ambitu gremioque suo omnes complectitur gentes. Spectaculis, quae hic Annus
Sacer, ut nullus ex anteactis, paravit concursus iste conventusque vester veluti
fastigium imponit, cum perspicue admodum demonstret quomodo catholici homines
cuiuslibet subolis et linguae fide et caritate coalescant.
At vero sine acerbo animi moerore id reticere non possumus, quod non Ecclesiae
noxiae deputandum est, sed vi et coactione extrinsecus illata provenit. Absunt,
heu! absunt vestro in numero et in pie peregrinantium turmis christifideles
regionum, in quibus recusata est libertas se pacifice iungendi cum fratribus
eandem fidem profitentibus in hac alma Urbe, christiani orbis amata et amanti
parente et principe sede. O desideratissimi filii, sacris libertatis iuribus
lamentabiliter privati, nullo modo in oblivione Nostra iacetis, ex animo Nostro
non excidistis ; quin etiam, si aequum esset caritatem Nostram erga Christi oves
gradus ad mittere, primas ipsi haberetis benevolentiae Nostrae partes.
Quotidianas instantes fundimus Deo preces pro vobis et pro gentibus, ex quibus
estis. Scimus curvo dignoscere rectum, scimus distinguere populos ab ideologiis,
quae quidem iisdem iniunguntur, quamvis et temporale et sempiternum exitium
secum ferant. Quodsi quasdam ideologias reiecimus et condemnavimus, hoc neque
contra aliquas gentes neque contra quamlibet rempublicam, qua talis est, egimus,
sed solummodo erratis opinionibus reclamavimus, quae e terrarum orbe ipsam
aeterni Numinis notionem oblitterare et christianam fidem delere contendunt
atque ad impium eiusmodi perficiendum consilium politicarum factionum potentia
utuntur. Nihil elocuti sumus et egimus, nisi quod officii Nostri conscientia,
quae Nobis est iussum, poposcit.
Numquid praeterea opus est in oratione, quam nunc ad vos habemus, propulsari
accusationem, qua aliqui — quosnam a Nobis innui omnibus patet — insimulant
Romanum Pontificem velle bellum et suam impendere operam, ut bellum confletur et
exardescat, et adiutorem se hac in re praestare alicui Civitati magnae quidem
validaeque potentiae? Si postremis hisce annis, vix universali bello confecto,
gentes iactari et commoveri non destiterunt, veluti cum tellus motibus identidem
concutitur, ob reformidatum novum armorum conflictum, culpa minime est
conicienda in Ecclesiam et in Summum eius Antistitem, qui iuris, iustitiae,
pacis adsidui tutores et assertores fuerunt et sunt. Quod Nostrum reputavimus
officium de bello et de pace iudicare, aperta fronte et libero ore egimus — ut
alia documenta Nostra taceamus — per radiophonicum Nuntium in pervigilio festi
Dominici Natalis anno millesimo nongentesimo quadragesimo octavo ad omnes gentes
habitum. Tunc re vera non putabamus tam brevi futurum esse, ut rerum eventus
dicta Nostra confirmarent. Absit tamen, ut ex animo Nostro labatur spes pacem
servari et defendi posse, sine novae praeliorum conflagrationis periculo.
Sinistra praevisa mala depellat Deus, apud quem non erit impossibile omne verbum
(Cfr. Luc. I, 37). Deum deprecetur benignissima Mater gratiae, mater
misericordiae Maria ad veri nominis pacis causam tuendam. Hanc instantissimam
primam adhibemus precem caelorum Reginae, cuius adaugere laudem et honorem
vehementer laetati sumus. Vos autem, Venerabiles Fratres, clerum populumque
vigilantiae vestrae commissum adhortamini, ut germanae paci fovendae, caritate,
precibus, sese devovendi studio nullo non tempore et summopere auxiliari
nitantur.
* * *
Spiritalibus igitur armis arreptis, sacrum quoddam sub signo Crucis certamen
iidem conserant. Hac usi occasione nunc Nobis oblata, vobis, Venerabiles Fratres,
et universis qui catholico nomine censentur, volumus palam significare quod iam
diu saepius Nobiscum reputamus. Scitis profecto ecclesiasticum abstinentiae et
ieiunii praeceptum postremis hisce annis valde remissum esse, impellentibus
rerum adiunctis ingentis catholicorum hominum numeri, eorum cumprimis, qui
magnas incolunt urbes et in officinis et fabricis dant operam : iis antiquae
legis observatio ardua, ac fere impossibilis erat. Quare nuper memorata
immutatio ad tempus illata est.
Christifideles autem nostri aevi a virtute maiorum degenerent, si nunc temporis,
quo acriter saeviunt plures uno ex illis malis daemonibus, qui, ut ait Divinus
Magister, solummodo precibus et ieiunio vinci possunt (Cfr. Matth. XVII,
20), et adeo spiritalis sui immolatio quam maxime necessaria est ad tot
mala moralis et socialis ordinis superanda et amovenda, ii voluntariae
poenitentiae operibus, nostrae aetati consonis, pristini venerabilis praece
praecepti relaxationem non compensent. Id nimirum iam contingit. Quod enim ad
caritatis opera attinet post universale postremum bellum et ipsius belli tempore
perfecta, haud levi cum animi Nostri solatio fatemur catholicorum hominum
liberalitatem tantam fuisse, ut ea nullam timeret comparationem cum quolibet
largitatis specimine, exactis aetatibus dato. Pro parte Nostra, hanc etiam nacti
occasionem, gratias exsolvimus sacris catholici orbis Antistitibus, illis
imprimis, qui in regionibus opum divitibus sacra munera obeunt, et fidelibus
eorum curae concreditis, propterea quod Nobis abunde suppeditarunt auxilia,
quibus tot egenorum inopiam efficaciter allevaremus.
Praeter largitionum memoratam munificentiam, experimentis deprehendimus nunc
quoque in Ecclesia poenitentiae studium vigere, quod quidem tum vel apertissime
proditur, sive cum adversae res et egestates quas Deus aut permittit aut mittit,
forti tranquilloque animo sustinentur, sive cum voluptatibus et immodicis
oblectamentis sponte abstinetur.
Non possumus autem verbis significare voluptates et oblectamenta, quin
conqueramur et deploremus intolerabiliter invalescentes luxuosos sumptus, cum
miseriis et inopia multorum asperrime pugnantes. Luxus sane et voluptatum
cupiditas consectaria rationis et instituti vitae sunt, quae « materialismo »
inquinatur, et eidem consentaneos mores compingunt. Numquid aliter evenire
potest? Etenim, cum homo amittit suae dignitatis conscientiam, cum in agendo
modum et aequilibritatem rei cum quae spiritualia, supernaturalia et aeterna
sunt, non considerantur, nedum utpote sincerus felicitatis fons reputentur, tum
avar tia et terrestrium bonorum effrena appetentia exundant, ac pro Dei numiniis
et maiestatis reverentia mechanicae artes et bruta hebesque vis coluntur.
Laudationes, quas antea adhibuimus, non retrahimus non revocamus. At nequit
ignorari et negari hic voluptatum ac luxus aestus, qui torrentis modo effusus
non praeterlabitur, quin etiam catholicos homines attingat et hic illic etiam
notabiliter eorum fines camposque penetret. Mater benigno et indulgenti animo,
Ecclesia libertatem non arctat nisi in iis, quae cum christianae vitae
simplicitate et cum morum legibus servandis, necnon cum officio, quo tenemur,
alienae indigentiae subveniendi non dissident. Nonne laetitia catholicis gentibus
quasi nota et ornamentum est? At fas non est quaesita oblectamenta vitae aequi
et honesti limites praetergredi.
Contra huiusmodi incontinentiam hortamur et compellimus omnes, ut sub signis
christianae abstinentiae et devovendi se studii ultra quod morales leges
praescribunt, volentes militent, pro uniuscuiusque propriis viribus, prout Dei
gratia exstimulat, prout munus, quod exercetur, concedit. Multiplices metae ita
assequendae sunt. Ante omnia sua quisque, poenitentiae ope, expiabit admissa,
eluet ex animo vitiorum maculas, sanctior et validior usque fiet. Dein fratribus
eandem fidem profitentibus et iis qui foris sunt, exemplo et incitamento erit;
quae sub traxerit vanitati, impendet caritati, et Ecclesiae et pauperum
necessitatibus misericors occurret. Priscae Ecclesiae fideles se ita gesserunt
et, ieiunando et abstinendo a licitis quoque rebus, opiferae caritatis fontes
aluerunt. Quae sequi exempla dignum est laude necnon prorsus conditioni et
statui nostri aevi est congruens, non solum in hac vel illa regione, quae
spontaneae liberalitatis praecellat virtute et Ecclesiae indigentiis obveniat,
sed in omnibus, nulla excepta, orbis terrarum plagis.
Hoc, Venerabiles Fratres, magnopere Nobis cordi est, ut, id quod suademus pleno
vigeat effectu. Etiam nobis, ut primaevis christianis, Apostoli Pauli sonat
hortamen « Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore
eius, quod est Ecclesia » (Col. I, 24). Nostrum est omnium desudare, ut
idem ait Apostolus, « in patientia, in laboribus,
in vigiliis, in ieiuniis . . . in caritate non ficta
» ad aedificationem Regni Dei. Nonne
sacerdotibus aperte expressum tonat illud : «
Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis
praedicaverim, ipse reprobus efficiar »? Hoc est profecto alterum propositum,
quo ducti Deiparae magnas adhibemus preces : velit Maria, in caelum assumpta,
cuius anima et corpus perfecte et absolute quamlibet culpam, inordinatam
perturbationem, indomitam impulsionem nescierunt, spei Nostrae impletionem a
divino Filio Suo impetrare.
* * *
Praeter haec, si attentiore diligentia considerantur adiuncta temporis, quo
vivimus, pergrandes quaestiones, eae scilicet quae ad matrimonium et ad familiam
pertinent, defixius ad se Nostrum revocant obtutum et studium. Neque Nos falli
arbitramur, si perpendimus inordinationem, quae coniugium et familiae institutum
late penitusque pertur bat, hodiernam hominum societatem veluti pestem inficere
et animo rum saluti perniciem afferre. De quibus quaestionibus, sive ad theoriam
sive ad usum quod attinet, licet incredibiliter multa scripta sint, tamen
deforme malum aggravatur, recrudescit. Nimirum aliter contingere nequit, quoad
qui vulneri mederi conantur et ii pro quibus parandum est remedium seiungunt
matrimonium a divina lege, qualem hominis natura undique versus denuntiat et
Ecclesiae doctrina pariter promulgat.
Sermo nescit aeque pingere luculentum torrentem librorum, libellorum,
commentariorum, ephemeridum cuiuslibet generis, ubi verbis et delineatis
imaginibus, futilitatis et inverecundiae plenis, populi sanum iudicium et rectus
humanitatis sensus corrumpuntur.
Profecto haud ignoramus neque parvi pendimus progressiones, de quibus medicina,
psychologia et socialis doctrina gloriantur ; quin etiam valde cupimus, ut
ethica, theologia moralis, animorum curatio, de re matrimoniali disposita
consultatio, instituta familiarum bono prevehendo iis utantur. Id vero
reprehendimus et improbamus, quod praeter et ultra honestas et severas indagationes
miserabiles succrescunt litterae, falso et commenticio nomine doctrinae, quae,
rudes et ignaros lectores excitant ad morbidas illecebras sentiendas et ad
tegendos in se, fucata specie scientiae, tenebrosos corruptelae instinctus.
Dedecet doctrinae cultores vel artem exercentes aliqua, quae utiliter ipsi
norunt, clientibus suis imprudenter palam facere, haud sine animi et corporis
damno. Cavendum siquidem est, ne obtineat errata opinio, quae
« illuminismi »
tempore invaluit, simpliciter nempe nosse causam esse, cur homo eiusque
vitae actus boni fiant. Quod opinari si semper periculosum, hac in re exitiale
est.
Neque minus noxia sunt quae in populum ideo proferuntur et ex composito
divulgantur, ut artificiose publica confletur opinio, quae quidem opinio, non
sine compressione moralis et saepius oeconomici generis, utriusque sexus
necessitudines regat et in coniugio ineundo et in familia instituenda agendi
modum insinuet. Nonne ita moralis ordo pessumdatur, cum homo, imago Dei, in iis
quae ad suam intimam spectent personam se ducendum praebeat iis qui foede
solummodo utilia undique extricant? Sana sinceraque publica opinio de re
coniugali deque familia haud dubie virium momentum est, quod valeat ad suadenda
principia normasque vitae; itaque necessaria est.
At, si ea sana dicitur et revera est, non solum extrinsecus illatum est
praescriptum, sed apprime et semper disciplina, quae ex integra natura hominis
scaturit et quae hominem Deo Deique legi devincit.
Haec autem arcta coniunctio matrimonii et familiae cum lege Dei considerationis
Nostrae est veluti apex et cardo. Solummodo haec obtemperatio nuptiali foederi
contra hominum levitatem, inconstantiam, mutabilitatem in arduis vitae
discriminibus omnino necessarium praesidium dat atque tutamen. Quod quidem etiam
in adversis rerum adiunctis beneficam suam exserit vim, neque propriam
domesticae societatis indolem laedit, neque vinculum, quod coniuges inter se
nectit, falsum et infidum reddit.
Quo super argumento etiam haud pauci catholici homines confuse et perperam
censent. Falsi enim nominis philosophia docet prorsus oportere, contemnatur et
reiciatur norma exstrinsecus data, lex nempe, quasi a vera hominis natura sit
aliena, et hostiliter dissolvat integrae et fecundae robur vitae. Patet igitur
ex perversa istiusmodi philosophia sane metuendam exoriri perniciem sanctis
coniugii et familiae moribus, quales florent, si et ubi doctrina viget Ecclesiae.
Quocirca nihil pluris interest quam ut tempestive et quam latissime divulgetur
hoc doctrinae caput, hominem nempe ad temporalem et sempiternam felicitatem asequendam
natum, neutram attingere posse, nisi officio, quo tenetur, satisfaciat et legi
obtemperet Dei.
Hoc siquidem amoto vinculo, res sunt quae neque intellegi neque statui possunt
suae uniuscuiusque personae tuendae et perficiendae ius, eiusdem personae
libertas, actuum nostrorum rationis reddendae conscientia. Quodsi quis appellat
ad libertatis donum sibi a Deo concessum, ut ab ordine divino servando se
solutum declaret, verba inter se pugnantia effutit. Haec via numquam carpi
potest, quia flagitiosa et noxia, etiam cum quis auxilium ferre velit hominibus
in asperis quoque coniugalis vitae discriminibus. Ergo perniciosum cum Ecclesiae
tum civili societati est, si animorum curatores, in docendo et in usu vitae,
sueto ex more et consulto tacent, cum in coniugio violantur Dei leges, quae
semper vigent, quemcumque sors tulerit casum. Excusationes quaeruntur praecipue
ex inopia rerum, ex rei familiaris tenuitate, quae matrimonii et familiae
asperum statum et condicionem parere solent. Paterni animi affectu haec omnia
miseramur et deflemus. Attamen fas non est recedere a stabili firmaque ratione
divini ordinis. Ne hic usquam et unquam cedat ; sed socialis vitae rerum
adiuncta, tanta impellente necessitate, meliora fiant oportet. Quodsi ad
salubrem huiusmodi mutationem quisquis christiano nomine honoratur, iustitiae et
caritatis impulsu, suam debet operam impendere, eo vel maxime hoc interest, cum
agitur de auxilio conferendo ingenti hominum multitudini, qui, solummodo
durissimis devictis difficultatibus, coniugalem vitam aequam, rectam, felicem
ducere valent.
Nunc vero saepius per ora hominum hoc verbum volat : socialis securitas. Si hoc
idem est ac dicere securitatem ope societatis, Venerabiles Fratres, valde
metuimus, ne matrimonium et familia detrimentum capiant. Quodnam detrimentum?
Timemus non solum, ne civilis societas aliquid aggrediatur, quod per se a suo
munere alienum est, verum etiam ne sensus christianae vitae et eiusdem vitae
componenda ordinatio languescant, quin imo restinguantur. Hac appellatione iam
proferri audiuntur Malthusiana postulata; iam eadem appellatione violanda
quaeruntur, quemadmodum alia humanae personae iura aut saltem eorum usus, etiam
iura, quae ad conubium et ad prolem spectant. Christifidelibus et generatim iis
qui Deum esse credunt, socialis securitas aliud esse ne quit nisi securitas in
societate et cum societate, in qua naturalis hominis vita et naturalis coniugii
et familiae ortus et progressus quasi fundamentum sint, in quo nixa ipsa
societas ordinatim et tuto sua exerceat munera.
Cum recens calamitosissima verterunt tempora, familia, quamvis multipliciter
debilitata, profecto ostendit, quonam obsistendi robore polleret. Hac namque
insita sibi vi cetera humana instituta omnia facile devincit. Quocirca si
humanae societati iuvandae actuose contendatur, nihil praetermittendum est, quin
familia servetur, sustentetur et suae ipsius tuitioni sit idonea. Hoc utique
tertium est, quod instantissimis precibus a Beatissima Virgine Maria ad caelos
assumpta postulamus. Ubi matrimonium et familia in rebus tam adversis et iniquis
sunt, ut ardua superandi spes nutet, velit Maria validissima deprecatione
supplicare Deo Creatori et Redemptori, ut homines redeant ad celsam coniugii
formam, qualem Ipse voluit et constituit, verendam, atque ut omnes Ecclesiae
filii semper et solummodo inter se ope sacramenti nuptialia foedera conserant et
casto suo conubio veluti sacra imagine repraesentent mirandam Christi et
Ecclesiae coniunctionem.
Ubi autem christianis exornata moribus ftorent intemerata conubia, pari gressu
et progressu casta floret virginitas, amore alita Christi. Vestrum, quaesumus,
adhortamini clerum, ut praecelsae huiusmodi vitae formam, quae Angelis homines
adaequat, plurimi ducat, religiose colat et aliis quoque ad tam nobile terendum
virtutis iter suadeat, praesertim ad femineum pertinentibus sexum, cuius si
languescit in apostolatu exercendo sociata opera, magna damna perpetitur
Ecclesia.
* * *
Hae, quas rettulimus, tres sunt enixae supplicationes, quas, efficaci invocato
benignissimae Mariae Virginis patrocinio, Deo adhibemus ; ac pro certo habemus
fore, ut vestrum, Venerabiles Fratres, in iisdem fundendis optatum habeamus
consortium. His autem, de quibus locuti sumus, opus Nobis non est duo addere
argumenta, quae summi quidem momenti Nobis cordi sunt, alterum scilicet quod
attinet ad catholicam doctrinam integram et indemnem servandam, alterum vero
quod spectat ad cleri optimam institutionem et sanctitatem promovendam. Haec
enim fuse lateque tractavimus in Encyclicis Litteris « Humani generis
» et in Apostolica Adhortatione
« Menti Nostrae ». Attamen in hoc amplissimo
et singulari conventu cupimus avemusque fateri animum Nostrum pie grateque
commoveri, cum sacrorum Antistites catholici orbis celso videmus ita suo
perfungi officio, ut ipsis, fideliter Beatissimi Petri Successori semper
inhaerentibus, nec desint rectae conscientiae actuosa vigilantia et perspicax
religionis provehendae studium neque strenue agendi inflammata voluntas.
Spumantes insiliant ac sine intermissione alii alios subsequantur fluctus
saevientis procellae, quae sive intrinsecus coorta, sive extrinsecus exorta
Ecclesiam contristet ; eorum autem frustrata collidetur impulsio contra eam
immobilem, de qua diximus, unitatis voluntatem, quemadmodum divinus Redemptor in
postrema Sua sacerdotali prece commendavit, ne de Christi promissione quoque
loquamur, qua Ipse infernas portas contra Ecclesiam praevalere non posse
vaticinando asseruit.
Animo denique solatio et laetitia sancta repleto, vobis omnibus, Venerabiles
Fratres, qui hic nunc adstatis, et cunctis conlegis vestris, qui ubique terrarum
sunt, necnon sacerdotibus et christifidelibus curae vestrae concreditis perquam
amanter et libenter Apostolicam Benedictionem impertimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII, Dodicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 285 - 294 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 15, pp. 784 - 792.
|