The Holy See
back up
Search
riga

NUNTII RADIOPHONICI SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD CLERUM POPULUMQUE IAPONIAE,
IN DIE PASCHATIS RESURRECTIONIS D.N. IESU CHRISTI
*

Die XIII Aprilis, A.D. MCMLII

 

Dum sollemni hoc die Romae ac toto terrarum orbe aera sacra Christum e sepulcro resurgentem annuntiant, horum concentuum comes, vox Nostra, Japoni, radiophonice vos alloquitur. Ad vosmet affandum vocati, libenter hisce concedimus votis, quia diu optavimus palam facere et declarare, quinam erga vos alte repositi sincerique caritatis animo. Nostro sensus inhaereant. Tanto terrarum spatio et pelagi tractu hinc seiunctis, paschale gaudium adprecantes, benedicimus vobis, Sacri Pastores, sacerdotes, missionales, omnesque Ecclesiae filii ; itemque fausta, salutaria ac bona cuncta percupimus ceteris universis, qui ex Japonica inclita estis gentes. Fatemur vestra Nos trepida amantique voluntate prosequi ; ac, quemadmodum ob tristia quae istic accidunt, Nos moeste, ita ob laeta, quae vobis eveniunt, iucundissime tangi. Siquidem voluntatis Nostrae in vos inclinatio effecit, ut omnia, quae vos commovent, quasi reciprocantes undae, in animi Nostri affectus recidant. Magni enim pendimus Japonicam gentem eiusque prisca decora et egregias laudes. Magni pendimus eius comitate conditam gravitatem, firmam in agendo et patiendo constantiam, officiorum et communis utilitatis retinentissima studia, ad ingenuas artes miram propensionem, solidum suavemque familiae cultum, cui proh dolor, nunc afferuntur haud parva pericula et damna. Aliud addimus, quod tacere non possumus. Gratulamur siquidem Evangelium — quod quidem vobis primum a Sancto Francisco Xaverio invectum est, ac nunc a tot strenuis missionalibus renuntiatur — maiorem apud vos aestimationem, benevolentiam, oblectationem parere. Cum persuasum Nobis sit Evangelii gloriam et lumen, veritatis et caritatis plenitudinem, omnium bonorum, quae a Deo proficiscuntur, summum esse fastigium, atque Christi gratiam naturam perficere, quid salutarius, quid praestantius percupere vobis valemus et volumus, quam ut albescens lux augescat istic in meridiem? Benignissimus Redemptor, intuitus nondum exorsam saeculorum fugam, vaticinatus est multos ex Oriente convivio caelestis Regni assessuros (cfr. Luc. 13, 29). Utinam id optabile contingat dilectae Nobis Japoniae, pro cuius prosperis et secundis eventibus una cum his universis qui catholico nomine censentur, adsiduas Dei Numini admovemus preces: « O Rex gentium et desideratus earum... O Oriens, splendor lucis aeternae et sol iustitiae » (Antiphonae Maiores ad Magnificat) propitius annue Japonis, quos diligis quosque Nos etiam in Te vero diligimus.

Paschalia sollemnia, quae hodie celebrantur, hoc in memoriam suavissime reducunt : Divinum nempe Redemptorem, postquam iniquitate hominum, quos ad veritatem virtutesque assequendas vocaverat et allexerat, crucis fuerat patibulo affixus, ex triumphata morte surrexisse. Id christianos imprimis, at omnes etiam quotquot per terrestre hoc exsilium peregrinantur, ad vitae renovationem invitat; ad vitae renovationem dicimus, qua vitia funditus eradicentur, peccata restincta moriantur, recte componantur mores, ac quasi ver novum omnium in animis efflorescat.

Hoc, quod sacri Paschatis ritus significant, Jesus Christus, mortis victor, suo praelucente lumine suaque afflante gratia mortalibus omnibus concedat ; sitque penitus redintegratae confirmataeque veri nominis pacis ac prosperitatis cotidie auctioris auspicium optatissimum. Id vobis peculiari modo, carissima Japonorum gens, quos si praeclara facinora per saeculorum decursum tantopere nobilitarunt, recens tamen tot luctus, tot ruinae funestarunt, id vobis peculiari modo ominamur ac supplici efflagitamus prece ; ita quidem ut quam primum e perturbatarum rerum fluctibus eventuumque trepido discrimine feliciora tempora Deo favente emergant.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV,
 Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp. 67 - 68
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXIV (1952), n. 7 - 8, pp. 378-379.

 

top