 |
ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII AD
DELEGATOS INTERNATIONALIS CONVENTUS AD CELEBRANDUM
«DECRETUM GRATIANI»
OCTO ANTE SAECULA EDITUM, ROMAE CONCLUSI*
Die XXII m. Aprilis, A.D. MCMLII
Voluisti, praeclari viri, singularem sollemnemque in modum
octies revoluta saecula, ex quo Gratiani Decretum editum fuit, celebrare.
Sapientiae plenum erat huiusmodi consilium, quod feliciter in rem deductum est.
Enimvero praeter plane eruditos viros, praeter eos, qui sacros canones colunt et
forensem operam profitentur, plerique hominum, etiam doctrina instructi, quamvis
litteras, ingenuas artes, orbis terrarum historiae enarrationes et eventuum
series animo repetere consuescant, raro tamen studia et curas suas conferunt ad
id genus rerum, quas ipsi nunc memorando pertractastis.
Summopere igitur oportet, ii per vos penitus intellegant aut
saltem inchoata cognitione respiciant, quantum Decreti eiusdem sit momentum et
gravitas.
Itaque animus Noster, dum obsequio et humanitate vestra
delectatur, avet etiam de opera et industria vestra gratulari. Hanc publica
aestimatio non poterit parvi pendere, sive consideratur perpetui conaminis
granditas, cuius Gratiani Decretum prosper est eventus et exitus, sive palam
fiunt eius usus et egregia inde parta emolumenta, sive declarantur, abditae
quidem canonicis formulis specie severis et arescentibus, pulchritudo,
sanctitudo, materna caritas Ecclesiae in munere obeundo, quod ad leges f erendas,
ad iudicia exercenda, ad sententias exsequendas pertinet.
I. Ut quis aeque perpendat molem laboris, quem Gratianus
suscepit et omnino laudabiliter, quamvis indubia menda contineat, perfecit,
necesse est, intret in inextricabilem silvam do cumentorum a primordiis
christiani nominis usque ad medium saeculum duodecimum, quae illic compinguntur
: coacervantur enim excripta, quae e Sacris Scripturis, e Sanctis Ecclesiae Pa
tribus, e legibus tum canonicis, tum civilibus deprompta sunt.
Inspicienti etiam leviter Tabulas in Prolegomenis criticae
editionis a Friedberg conf ectae, patent ecclesiastica et iuridica documenta,
paene infinitum veluti rete arteriarum et venarum, per quae Eclesiae vita ab
apostolico aevo per primos christianae aetatis mille annos diffunditur,
inexhausta formarum varietate conspicua, sive in Orientalibus, sive in
Occidentalibus regionibus, certationibus et triumphis insignis, eo quidem iugi
et adsiduo nisu dedita, ut omnes nationes christianae humanitatis cultu
instituat et formet, Orientales, Romanas et Germanicas antiquitates spiritali
patrimonio suo quodammodo hereditatis partes adiciens.
Quod Iustinianus in iure Romano ordinando fecerat, id simili
quadam ratione in iure canonico Gratianus fecit; atque mirum in modum nisus est,
ut Decretum unitate, apta structura, consensione innumerarum diversarumque
partium, quae ibidem collectae et dispositae sunt, praeluceret.
Unitatem dicimus; profecto Corpus iuris hoc praecipuum exquirit
ornamentum, hanc proprietatem. At vero quam difficile erat Gratiani aetate
invenire cardinem, quo huiusmodi unitas toto suo pondere ferretur in tanta copia
et amplitudine legum, ex quibus disciplina ecclesiastica suas hauserat formas.
Ipsamet inscriptio « Concordia discordantium canonum », quam admodum
probabiliter auctor ipse, Camaldulensis monachus, suo indidit operi, mirantibus
oculis eorum, qui in disciplinae ecclesiasticae labyrinthum gressum inferre ausi
erant, radianti in lumine collocavit granditatem illius consilii praeclari
quidem ingenii, quo is sperabat se sanaturum esse malum itemque vitaturum
impedimentum, in quod alii bene multi pedem offenderant.
Haec unitas minime dicenda est plus minusque arbitrarius et
artificiosus congestus. Magistro meritae attribuitur laudi quod eandem unitatem
statuit in convenientia et consonantia methodicae structurae, qua multo minoris
aestimanda sunt retro compacta Collectanea. Enimvero is in iuris historia eminet
veluti coryphaeus, qui multitudini discipulorum et explanatorum praeit.
Cum omnes Gratiani opus summi esse pretii communiter ducerent,
superiorum aetatum canonicas sylloges deseruerunt, ut in « Concordiam » sua
conferrent studia eandemque commentariis illustrarent. Hic enim lucidus ordo;
hic legum latarum materies, immanis indigestaque moles, perite selecta,
disposita, coniuncta, rationi et censurae subdita, ut rerum significatio et
momentum elucerent. Inde Decretistarum, quos vocant, variae Scholae originem
duxerunt : Bononiensis, Gallica, Anglonormanna, Hispanica, quae insigni
certatione invicem praeripen honorem contendebant, quaenam ex iis sagacius et
subtilius Gratiani contextum intellegeret, quaenam melius explanaret vim e
legitimam significationem, quam is Auctoritatibus et suis prae claris Dictis
dederat. Quae scholae universae, quasi fulgens spe ctaculum, iuridicae et
canonicae doctrinae omnigena documenta obtulerunt, quae maiorem ciebunt
admirationem, si, ut optan. dum est, in Decretistarum Corpus redacta erunt.
Haud putandum est Gratiani gloriam infuscari, si ea manifesta
fiunt quae is decessoribus debet suis, tum canonistis, ut aiunt, et theologis,
tum aequalibus aetate iuris cultoribus, in quibus praestat Irnerius, lucerna
iuris, in Bononiensibus scholis florens iuris facile princeps.
Singulare et proprium est Dei, qui cum nemine id participat ut
res ex nihilo condat. Opera contra hominum, licet celsa et sublimia et suis
constantia viribus, licet in humani generis eventibus numquam defutura
imprimant vestigia, omnia tamen conectuntur cum praeviis quibusdam rebus, quae
illa praepararunt et possibilia effecerunt. Poterunt futura aetate eruditi viri
nova indagando arguere — a limine hoc non reicimus — Decreti opus vindicandum
esse alicui Monachorum conlegio, circa solum magnumque pluteum Camaldulensis
Coenobii a Ss. Nabore et Felici coalescentium, tamen verum indubitatumque hoc
erit a Gratiani opere in historia iuris canonici novum saeculorum ordinem ortum
esse ita quidem, ut haud immerito a Sarti (De claris Archigymnasii Bononiensis
Professoribus a saec. XI usque saeculum XIV, Bononiae, t. I p. 344, n. XXVI)
auctor, de quo agebat, hac nota indicaretur, « quasi parens et auctor iuris
canonici deinceps habitus est ». Per ipsum revera ius canonicum eo dignitatis
evectum est, ut id in iuris doctrina omnino necessarium autumaretur, tum in eius
disciplina impertienda — quod quidem Gratianus felici auspicio Bononiae facere
incepit —, tum in iuris prudentia atque in ipsis legibus ferendis. Ut Gratiani
Decretum in Galliam, in Hispaniam, in Angliam, in Germaniam pervenit, ubi eodem
tempore opera Irnerii et Bononiensium iuris cultorum propalabant vulgabantque
notitiam iuris romani in novam redacti formam, statim iuris canonici disciplinam
in aequo dignitatis gradu collocabat efficiebatque, ut Summae, Glossae,
Apparatus inde originem ducerent, quae quidem praesertim in Bononiensi,
Parisiensi et aliis Universitatibus studiorum praemonstrant auream exorsam aetatem
classici, ut aiunt, iuris canonici atque ad universae iuris doctrinae incrementa
praecipue contulerunt.
II. Decretum Gratiani, ut omnes sciunt, ab Apostolica Sede
numquam ratum habitum est. Quod nemo stupet, dummodo cogitet, quid propositi
Camaldulensis monachus operi suo statuerit, quam rationem et viam in eo
conscribendo secutus sit, quinam huius incepti exitus fuerint. Multum haud dubie
interest inter id, quod Gratianus industria et opera sua persolvit, et id, quod
ex mandato Iustiniani imperatoris ad huius legum collectanea conficienda
Tribonianus eiusque adiutores peregerunt.
Ipse Concordiae auctor, quasi in aes verba incidens, adfirmavit:
Negotiis definiendis non solum est necessaria scientia, sed etiam potestas (dictum
Gratiani ante c. I, D. XX).
Nullum indicium est Romanam Curiam Bononiensi monacho mandasse,
ut suum Decretum conscriberet. Perperam hoc aliqui opinati sunt, labili
coniectura excepta ex inscriptione, qua opus e manibus auctoris in lucem
prodivit Concordia discordiantium canonum.
Tamen Decretum statim optima floruit opinione, non solum quia
praesertim apud Alexandrum II Romanum Pontificem (Rolandum Bandinelli), Gratiani
explanatorem et abbreviatorem, cito gratiam invenit, verum etiam quia tum
Curiae tum Scholae magnopere cupiebant possidere Sacrorum Canonum syllogem, in
qua inter se repugnantia et inutiliter repetita abessent. Accedit quod
allegatae auctoritates generatim de tuta eius spondebant doctrina.
Decreti conscriptio et explicatio canonum, qui specie inter se
discrepabant, disciplinae iuris canonici parem dignitatis locum impertierunt ac
ille, quo eminebat ius civile, ab Irneriana schola ad celsa fastigia provectum;
una simul communi Ecclesiae discipinae pollentem attulerunt vigorem, qui quantum
secum ferret utilitatis subsecuta saecula demonstrarunt. Theologiae et sacrorum
canonum cultores mutua quadam contentione exscripta locosque ferendo,
interpretando, enodando, conciliando, magnopere profuerunt, ut constabiliretur
unitas, innixa fundamentis tum theologicis tum iuridicis disciplinae optimae :
indeque et ingeniis et moribus magnum exstitit emolumentum. Ecclesiastici
iudices deinceps poterant firmiter et tuto ius in usum actionemque vitae
deducere.
Nihilo secius silentio praeterire nec possumus nec volumus
errores, in quos Gratianus lapsus est : exscripta falsa vel dubia in Concordiam
recepta; iuridica antiquitatis documenta, minoris aestimanda, saepius allegata;
mendosae historicae inscriptiones haud paucae prolatae. Nec dicimus nonnullas
eius sententias non congruere cum doctrinis aetate posterioribus, quae eas
refellerunt vel emendarunt.
Certo excusabilia sunt huiusmodi errata in tam ponderosae molis
opere; et eadem haud minore necessitate exquisiverunt correctionem Decreti, quam
nonnulli Romani Pontifices, praesertim Gregorius XIII, eximiis ecclesiasticis
viris demandarunt et alii excellentissimi viri docti postea prosecuti sunt.
Manifesto oportet, Romanorum Correctorum editio, in magnam
inserta Collectionem, quae Corpus iuris canonici constituit, permaneat. Attamen
nihil prohibet, quin etiam omnino optabile est, ut, quemadmodum laudabiliter a
quibusdam propositum est, typis cudenda paretur nova critica editio: ita hac in
re historiae decursus patebit; evidentiore in lumine ponentur rationes et viae,
quibus opus conditum est, necnon explanationum sensus, egregii Camaldulensis
coenobitae promerita eiusque industriae processus; nodosae et intricatae
exsolventur quaestiones, quae Romanae Ecciesiae disciplinae progressum
indagantibus interdum occurrunt. ffaec autem critica editio conficienda est,
prout nunc temporis ars et ratio exigit: nam Friedbergensis editio, quamvis
indubiis laudibus praestet, iam non satisf acit votis eorum, qui in rimanda
iuris canonici historia praeminent.
III. Saepius iuridicae disciplinae tum civili, tum canonicae, et
eius contextibus, legibus, codicibus ii qui in ea rudes et imperiti sunt,
inamabilis et severi vultus lineamenta fingunt; ibidem nihil aliud reperiunt
praeter fas et nefas adsidue ingeminata nomina. Inde liquidum est ipsos eam non
callere et, prorsus evidentius, in eius penetralia ingressos non esse. Quodvis
humanarum legum corpus refert sui vultum auctoris, sive is singulus homo est,
sive consociatio, sive natio. Antiquae Urbis amplitudo et dignitas suo ipso
nitore collustrarunt gravitatem legum duodecim tabularum, quae, ut Livius (l. 3
n. 34) ait, in « inmenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo » « fons
omnis publici privatique iuris » exstabant.
Nonne lex Dei, etiam antiqui Foederis, quae lex timoris
appellata est, tantummodo cum ad novam compararetur, supernam maiestatem et
paternam clementiam Creatoris et Magistri maximi, quasi splendidis emissis
radiis, praetulit? Qui solum metu correpti illam verentur, o quam alio obtutu
eam aspiciunt ac Psaltes contemplabatur : « Quam dulcia palato meo eloquia tua!
super mel sunt ori meo » (Ps. 118, 103).
Numquid Christi lex, caritatis lex, poterat carere lineamentis,
quae eam reddunt amabilem? Poterat eius Ecclesiae legi materna benignitatis
abesse? Minime gentium. Videbatur tamen haec sentiendi dulcedo quasi comprimi et
compesci legum particularium et subsequentium, quae per saecula coaluerunt,
congerie. Recentiora studia, quae in Gratiani opere versantur, demonstrarunt
canonicis legibus singularem notam et laudem inesse humanitatem, illum nempe
christianae doctrinae et conscientiae sensum et afflatum, qui ad «
investigabiles divitias Christi » (Eph. 3, 8) hominis animum admovet et qui
illam ita extollit, ut haud infitiendam Romani iuris celsitatem prorsus
transvehat.
In Gratiani Decreto, ob ipsa varia, quae ibidem proferuntur,
auctorum documenta, perquam solido inveniuntur consociata foedere theologia et
ius canonicum: hoc nempe illic in profundum christianae revelationis agit
radices, inde almos haurientes latices, qui sunt temperantia, humanitas,
asperitatis remissio, caritas. Quibus virtutibus et temperamentis iam ab initio
iuri canonico proprius inductus est color et, quasi sigillum cera impressum,
applicata est aequitas christiana, quae brevi in aequitatis canonicae formam
transivit. In nonnullis operibus, quae Gratiani Decretum aetate antecesserunt,
ut in Libro de misericordia et iustitia Algeri Leodiensis, in Libro de vita
christiana Bonitii, Sutrini Episcopi, in Panormia Ivonis Carnutensis novo iubare
emicat radiatque caritas, cuius spiritus intimam Ecclesiae vitam movent et alunt.
Apud Gratianum catholica doctrina numquam hoc spoliatur
temperamento, quo destrictum ius materna et ad miserandum propensa caritas lenit
ac mitigat, temperamentum inquimus, quo Romani Pontifices et Sancti Patres
ecclesiastici iuris auctoritatem imbuerunt. Oporteret hic allegari integram
causam XXIII alterius Decreti partis ac primas Distinctiones causae XXXIII (quaest.
III), quibus celeberrimus tractatus de Poenitentia constat.
Quomodo obsurdescere poterant animi Ecclesiae Christi pastorum
supplicibus sine intermissione vocibus, quibus caritas paternae urget mentis
praecordia? « Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta
morborum. Verum in huiusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras non
huius aut illius hominis periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum
est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis caritas sincera subveniat »
(C. XXV, D. L.). Magnum hoc sonet monitum iis omnibus, qui aliquod munus homines
regendi exercent, legum conditoribus et iudicibus! Ubinam aptius potiusque
illustrantur animi dotes, quas Pastorales Litterae S. Pauli Apostoli ab
moderatoribus flagitant, quam in Distinctionibus primae partis Decreti (D. XXV,
ad D. L.)?
Romani Pontificatus defensio, eius actio, quae Christiades regit
et in unum consociat, ecclesiastica vita, sacrarum rerum mercatura et laicorum
usurpationibus exsoluta, patrimoniorum ordinatio, spiritalis christifidelium
cultio praesertim sacramentorum usus et frequentia, socialis vitae officia,
domesticus coniugum convictus, sacra liturgia, iudicia et poenae, et haec omnia
locupletissime expositis iuris fontibus illustrata : haec est summa paene
immensi operis, quod « Magister Gratianus, divinae paginae doctor egregius
»
(Cod. Mon. Lat. 16084 in Archiv für kath. Kirchenrecht vol. 69, 1893, p. 382)
scripsit.
De canonicis collectanei antiquioris Medii Aevi adfirmatum est
fusiorem notitiam, quam super his praesens attulit aetas, magis magisque
declarare magnum earum pondus atque momentum quod attinet ad historiam opinionum
ac doctrinarum, etiam de Ecclesiae vita, institutionibus ac regimine (cfr.
Ghellinck S. I., Le mouvement théologique du XII siècle, p. 417). Quod quidem
verius quadrat ad Decretum Magistri Gratiani; nam id, quasi splendidis
illuminans rem coloribus, plane testatur, quonam afflatu et instinctu Ecclesiae
disciplina, eius. Summorum Pontificum potestas, eius Antistitum sollicitudo et
cura egerint ad compescenda populorum vitia et perturbationes, ad morum legis
constabiliendum imperium singulis et sociatis hominibus valiturum.
Insigni Bononiensi Universitati studiorum, quae iure meritoque
gloriatur de Gratiano in praeclarorum virorum suorum numerum adscito, et sibi
honori tribuit immortalis eius Decreti octies saecularia sollemnia, una simul
cum permultis egregiis sacrorum canonum et iuris cultoribus totius orbis
terrarum, concelebrare, hodie gratulationes et vota Nostra depromimus : valeat
ipsa etiam in posterum docta fingere ingenia, digna quidem, quae superiorum
aetatum hereditatem excipiant atque ita ad christianae humanitatis et cultus
sacrum patrimonium tuendum actuosas conferant vires. Solum enim christianae
vitae et humanitatis praesidium potest impedire, quominus humanum gemis in
funestos barbariae errores morumque perversitatem relabatur, et, ad celsiores
felicioresque ascensus per veritatis et virtutis itinera aptum, idem compellere.
Vobis denique, qui docta opera et sollerti industria vestra huic
celebrationi parem rei gravitati nitorem comparastis, caelestium munerum copiam
invocamus, et horum pignus Apostolicam Benedictionem ex animo impertimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV,
Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp.
81 - 88 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXIV (1952), n.
7-8, pp. 371 - 377.
|