The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII*

 Die XIX m. Aprilis, A.D. MCMLIII

 

Laetatur nunc animus Noster, cum coram admissos oculis Nostris complectimur vos, Venerabiles Fratres et dilecti filii, benevolentia et honore perquam digni, viri adlecti Supremis Consiliis Pontificalium Operum a Propagatione Fidei, a Sancto Petro Apostolo pro Clero Indigena et Unionis Missionariae Cleri, qui undique terrarum Romam convenistis ad magni momenti negotia pertractanda, praeside et auspice Cardinali Sacri Consilii christiano nomini propagando praefecto.

Novimus molimina, quibus vacatis, novimus religionis studium, prudentiam, alacritatem, quibus industria vestra desudat, ut Christi Regnum, in quo solum communis est causa salutis itemque verae humanitatis et cultus fons est praecipuus, magis magisque suos amplificet fines, et, quantum fieri potest, quos unus sol illuminat, una collustret veritas, una consociet caritas.

Quae ob id adhuc egistis, laudamus, miramur, gratulamur, dum paterna adhortatione vos omnes incitamus, ut numquam relaxata contentione, immo flagrantioribus usque studiis praestantissimae huic causae vos vestraque dicetis.

In praesenti arduo discrimine rerum cotidie increbrescere et augeri videntur formidanda impedimenta, quae sancto Evangelii praeconum muneri officiunt. Attamen volentibus et adlaborantibus immota debet esse fiducia, quia Qui pugnat pro nobis maior est quam qui nobis hostis adversatur infensus, nec possunt fallacia esse divina promissa.

Dum igitur Deum omnipotentem comprecamur, ut labores vestros omni in genere ad felices exitus et eventus dirigat, ut vobis sapientiae et virtutis largitor propitio numine adsit, vobis ipsis et iis universis, qui prece, opera, stipe sacras expeditiones fovent, sustentant, provehunt, Apostolicam Benedictionem, caelestis solacii auspicem, effusae caritati Nostrae testem, impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
 Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1953 - 1° marzo 1954, p. 85
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top