 |
ALLOCUTIO SS.MI DOMINI NOSTRI PII PP. XII MODERATORIBUS
ATQUE ALUMNIS CONLEGII A SANCTO HIERONYMO
ILLYRICORUM IN URBE, QUINTUM IMPLETUM SAECULUM AB ORTU EIUSDEM
CONLEGII CELEBRANTIBUS*
Die XX m. Aprilis, A.D. MCMLIII
Volenti animo et amantibus verbis vos, dilecti Nobis moderatores et alumni
Urbani Instituti a S. Hieronymo Illyricorum et quotquot hic estis amicitiae
vinculis vel beneficii gratia ei devincti, salutamus. Laetitiae plenum est
eventum, quod hodie ad Nos vosmet, exspectatos quidem et gratos, deduxit.
Institutum vestrum tenella olim fuit arbor a Decessore Nostro Nicolao V sata ac,
felicibus aucta incrementis, a Romanis Pontificibus evigilantibus usque curis
tecta fuit ; nunc autem, cum quinque ab ortu suo expleta saecula sacris
sollemnibus celebrat, frondosa est quercus, quae per tantae aetatis spatium tot
res adversas sustinuit ac, dives piorum fructuum, largiores in posterum se
daturam esse portendit.
Roma, iubente et largiente Deo, inclita atque alma est mater, quae nationes
caelo, lingua, moribus dissociatas consociat et unit, quod quidem perbelle S.
Leo Magnus enuntiavit : « Isti (nempe Apostoli Petrus et Paulus) sunt qui te ad
hanc gloriam provexerunt, ut gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis
et regia, per sacram beati Petri Sedem caput orbis effecta, latius praesideres
religione divina quam dominatione terrena » (Sermo LXXXII, cap. I - Migne
PL, v. 54, c. 422-423).
Conlegii vestri hoc praeclarum est munus, ut id, hospitio excipiens vestrates
sacri ordinis viros, copiam eis suppeditet, ut in Urbe, catholici nominis
capite, Apostolorum et Martyrum gloriis spectatissima, religione, doctrina,
litteris, imbuantur.
Vestigia secuti eorum, qui aedes Instituti vestri habitarunt idque memorandae
exemplis vitae honestarunt, in hoc alacriores usque et vos niti pergite : istinc
ferte in regiones vestras vel illuc, quo officium vestrum advocaverit, veritatem,
quae nos sublime extollit, caritatem, quae nos in Christo fraterno foedere
coniungit, aeternitatis spem, quae haud defuturo nos gaudio afficit.
Ut Decessores Nostri paterno studio in vos commoti, Instituto vestro quaecumque
sunt fausta, laeta, salutaria percupimus atque vobis universis, qui coram
adstatis, et vestratibus, qui sunt Nobis perquam cari, quia in praesenti
Ecclesiae discrimine Christi fidem invicte servant, Apostolicam Benedictionem
peramanter impertimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1953 - 1° marzo 1954, pp.
101 - 102 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S.,
vol. XXXXV (1953), n.
6 - 7, p. 289.
|