The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO SS.MI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
IIS QUI INTERFUERUNT CONVENTUI INTERNATIONALI
DE MEDICAMENTORUM ARTIS HISTORIA, ROMAE HABITO*

 

Quingentesimus vicesimus quintus vertitur annus, ex quo Martinus V Pontifex Maximus insigne hac in Urbe pharmacopolarum Collegium instituit: quod, perpetuo memorandis inscriptum fastis, ut digne excoleretur eventum, rei consentaneum visum est Romae ex omnibus nationibus celebrari Conventum, in quo medicamentariae artis historia proponeretur et illustraretur.

Vosmet, dilectissimi Nobis, qui in hunc congressi estis Conventum, ut coram Nobis admitteremini pio expetistis rogatu, ut ex ore Nostro aliquid perciperetis, quod vobis etsi tenue solamen et lumen afferret.

Exspectationi vestrae Nostra prorsus vota respondent, quibus haud remisse, sed vehementer ferimur, ut existimationem optimam, quam medicamentorum compositores a Decessoribus Nostris longum per saeculorum decursum a Martino V ad Pium IX collegerunt, aperte confirmatam profiteamur.

In remotae romanae antiquitatis temporibus latet aromatariorum origo, qui mederi corporum morbis erant periti. Cumque huiusmodi ars sumptis viribus auctus et incrementa cepit, in lumen prodeunt praeclara nomina Auli Cornelii, Celsi, Largi Scribonii, Dioscoridis, Plinii et Galeni. Neque sine sapientim pleno consilio arbitramur a Decessore Nostro Martino V cautum esse, ut sedes vestra in aede sacra S. Laurentii in Miranda, quae templum olim fuit Antonini et Faustinae, in conspectu Fori Romani, silentium ruderum maiestate mirabilis, pateret, ut manifesto significaretur illud quod novum honorifice tunc condebatur cum priscae aetatis institutis arcto foedere coniungi.

Liceat nunc Nobis vestram in memoriam redigere Vergilii versus, quibus is, heroicae pingens lineamenta salutaris artis vestrae, canit lapidem, Iasi filium, sauciato medicantem Aeneae. Ad augurium, ad citharam, ad veloces sagittas proclivis,

Ille, ut depositi proferret fata parentis,
           Scire potestatem herbarum usumque medendi
Maluit et mutas agitare inglorius artes.
                                                   (Aen. XII, 395-398).

Quam apta significantique vergiliana voce « muta » ars vestra appellatur. Vos reapse ex illo benemerentissimorum civium ordine estis, qui tempus, ingenium, vires, se prorsus totos ad allevandas hominum miserias tradentes, therapia morbos, qui corporibus insunt, depellunt, et minantes morbos sanae valetudinis disciplina et certis adhibendis cautionibus, quantum fieri potest, amovent. Grave est onus, quod suscepistis; continua est sollicitudo, quae vos afficit; formidanda est ratio, quae a vobis repetitur. Verumtamen procul a vulgi conspectu et plausu negotiosa industria vestra silentio tegitur, in umbratica officina, muta magni laboris vestri bona teste, versatur. Quin etiam vobis absunt illa solacia, quae medicis et aegrorum administris temperant asperam saepe operam, cum hanc cernant infirmos dolentesque solari.

Attamen cum Maronis pace haud existimamus, haud ferimus nunc temporis, dum solis instar evangelicae caritatis lex praefulget, vos, cum bella gerentibus aut ingenuas artes profitentibus comparatos, « inglorios » appellandos esse. Christus Redemptor, qui praedicavit evangelium regni et curavit omnem languorem (cfr. Matth. 9, 35), totius humanae naturae medicus, cum illud imperavit: Infirmos curate » (Matth., 10, 8), fraterni amoris adsiduas sollicitudines voluit converti ad eos, innumeram hominum multitudinem, qui ex animis aut ex membris laborant, valetudinis infirmitate correpti. Dumque nostrae Reparator salutis sacerdotibus commisit, ut caelestibus sacramentis, veritatis caelitus lapsae praeconio, vitae exemplis verbisque, quae odoriferis herbis sunt fragrantiora et salubriora, fractos aut culpis contaminatos animos curent, medicis et vobis, pharmacopolae, praecipue studia et cogitationes corporibus medendi concredidit. Urgente autem eiusdem caritatis praecepto, fas est et expedit, ut qui altaribus sacris deserviunt, vos magni pendant, vos honore colant, vos hortatibus monitisque iuvent, eo vel magis quod nunc minoris fortasse quam alias ducimini.

Communi hominum opinioni saltem maxima ex parte mercatoria esse videtur ea, in quam incumbitis, ars, cum cotidie magis magisque invalescant medicamenta, quae minime ex medici praecepto vestris conficiuntur manibus, sed a magnis societatibus propria et peculiaria in antecessum parantur et apud vos tantummodo venum dantur. At scire fas est multos ex vobis suam navasse operam, ut huiusmodi late sonantis nominis medicinarum formulae reperirentur vel ad perfectionis apicem adducerentur. Praeterea patent adhuc campus finesque, ubi privata industria vestra exquiritur, ut exempli causa, ubi medicum secandi opus magis arduum est, in iis, scilicet praeparandis, quae soporem inducunt, noxiam contagionem vulnerum praecavent vel dimovent, anesthesiam pariunt.

Vos igitur laudamus et ad maiora usque assequenda studia vestra incitamus, quae nova medendi genera et vires expetunt, idque ominamur ex animo, ut omnino etiam morbi debellentur, qui tenaciores medicae peritiae nunc obnituntur. Quid optabilius videtur, quam ut homines vigentibus sensibus et membris etiam seram senectam attingant, dummodo cum aevo crescat decora canis sapientia? Quod ut in communis utilitatis fructum contingat, vigilem vestram in depellendis morbis sollertiam imitentur legum conditores, magistratus, puerorum doctores, aliique multi, quorum est bonos conformare mores, neve efficiant, ut libertatem appellantes impunitam nequitiam, mala neglectione et damnabili corruptela tabe praesertim surgentia ingenia et cereos animos inficiant.

Pharmacopolarum hoc est officium itemque decus praecipuum, ut haud exigua scientia polleant et a recta conscientia ne transversum quidem unguem discedant. Etenim inde consequi potest, ut aliquid haud paulum exitiosum et funestum oriatur, si etiam tantillum fallimini in elementis medicamentariis deligendis, in eorum eaquabilitate portionum statuenda, in durabili eorum efficacitate diiudicanda. Quisnam audeat suis tantam sarcinam imponere umeris, nisi arte herbaria, nisi physicis, chimicis, biologicis disciplinis diuturnis, experimentis exercitata sua mens calleat? Nunc aetatis autem, cum ob effusam morum corruptelam contra fas et ius facile peccatur, impensior vos urget christianae et humanae dignitatis ratio, ne ab officio servando avocemini. Interdum etiam possunt vos adire emptores, qui importuni a vobis petant, ut suorum scelerum efficiamini participes. Ipsi cum probe sciatis hoc illudve apud vos vendibile natura sua aut male utentium voluntate valetudini, vitae, membrorum integritati nocere vel abditum in materno gremio germen exstinguere, nullo modo petulantiae, lucro, fallacis nominis miserationi aeternae legis imperium et nutum posthabeatis.

Nemo famosum illum medicamentariam artem exercentem imitetur, qui Fabricio, si quid sibi polliceretur, promisit se Pyrrhum regem facili leto interempturum esse, sed potius illam assidue sibi comparet laudem, qua Pyrrhus Fabricium, malam machinationem detegentem, ad caelum extulit: Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest.

Aliud denique volumus, dilectissimi Nobis, leniter veluti in transitu attingere. Cum egregie cordati sitis, videte, quaesumus, ne in medicinis numerata pecunia vendendis, aequo nimium quantum fieri potest pretium poscatis. Haud aufugit Nos, quaenam et quanta in medicamenta concinnanda vigilet sapientium mentium acies, chimicae formulae vestrae quam diuturnos labores requirant, elementorum, quibus utimini, quanta sit raritas. Attamen in libra, qua guttas medicamentorum vestrorum penditis, ponite etiam sudoris stillas hominum, qui in metallis, in lapidicinis, in officinis aut alibi aspero labore victum sibi suisque comparant, ponite lacrimas parentum, qui ut ab obitu dulces natos eripiant cuncta profundere parati sunt, atque videte, ne aequo ponderosius sit quod emptionis causa flagitatis. In pretiis quae a magnis societatibus medicinis conficiendis statuuntur misericordiae ratio ne facessat: pietas enim ab homine homini quam plurimum debetur. Ignoscite, quaesumus, si quid onerosum ab ore nunc decidit Nostro, siquidem Apostolico ex munere pauperum causam agere ac tueri constanti nisu conatuque debemus.

Nunc nihil aliud reliqui est, ut vobis et inceptis vestris paterna caritate benedicamus, omnipotentis Dei invocata ope, Deiparae Virginis, cuius hic sacer est annus, impetrato patrocinio, cuius nomen auribus, labiis, animis salutare est sicut cinnamomum et balsamum, sicut myrrha electa fundens vaporem suavia odoris (cfr. Eccl. 24, 20-21), quia in purissimo eius Corde est omnis spes vitae et virtutis (cfr. ibid. 2 5).


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVI,
 Sedicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1954 - 1° marzo 1955, pp. 141 - 144
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top