The Holy See
back up
Search
riga

NUNTIUS RADIOPHONICUS SS.MI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
IIS QUI INTERFUERUNT CONVENTUI INTERNATIONALI MARIOLOGICO-MARIANO, ROMAE HABITO*

Die XXIV m. Octobris, A.D. MCMLIV

 

Inter complures salutaresque religionis fructus, quos, cum Marialem Annum ubique gentium celebrandum indiximus, animus praestolabatur Noster, id praecipue in votis erat, ut singularis Dei Genetricis dignitas, eiusque praeclara munera ac privilegia altiore investigarentur ratione, clarioreque luce christiano populo proponerentur. Quamobrem haud sine magna animi delectatione initum consilium percepimus Mariologici Conventus sub exitum Marialis Anni in hanc Almam Urbem cogendi ; quod quidem inceptum non tantum adprobavimus, sed peculiari etiarn favore prosecuti sumus Nostraque Benedictione munivimus. Nunc autem, cum sollemnis huiusmodi consessus celebretur initium, haud mediocri Nobis solatio est lectissimum tot doctorum virorum salutare coetum, paterneque vos alloqui, dilectissimi Filii, qui ex omnibus orbis catholici partibus Romam convenistis, ut prope Apostolorum Principis sepulcrum, eiusque auspiciis cui dictum est « Confirma fratres tuos » (Luc. 22, 32), de tantae Virginis et Matris honore, gratia, potentia, ad sacrae doctrinae normas, scite eruditeque disseratis.

Mariologia, utpote quae inter theologicas disciplinas adnumeretur, id imprimis postulat, ut solidis theologicae doctrinae fundamentis innitatur, idque eo magis requiritur, quo profundior fit investigatio et quo accuratius veritates ad Mariologiam spectantes inter se et cum ceteris sacrae theologiae veritatibus comparantur et conectuntur, quemadmodum laudabili studio fieri coeptum est post Immaculatae Conceptionis B. M. V. dogma a Decessore Nostro Pio IX sollemniter definitum, atque nostris temporibus non sine uberiore in dies fructuum copia contingit. Huiusmodi autem investigationes non semper faciles ac perviae sunt, cum ad eas peragendas perficiendasque conspirent curn « positivae » quas vocant, tum « speculativae » disciplinae, quae suis quaeque rationibus ac legibus reguntur. Investigandi vero labor, ad Mariologiam etiam quod attinet, eo tutior eoque fecundior procedet, quo magis omnium ante oculos versabitur illa quae o in rebus fidei et morum cuilibet theologo proxima et universalis veritatis norma » (Litt. Enc. « Humani generis »: A.A.S. XLII [1950] p. 567) statuitur, sacrum nempe Ecclesiae Magisterium. Hoc enim - ut in Encyclicis Litteris « Humani generis » exposuimus - Deus Ecclesiae suae « dedit ad ea quoque illustranda et enucleanda, quae in fidei deposito nonnisi obscure ac veluti implicite continentur » (ibid. 569). Quod quidem depositum authentice illustrandum atque interpretandum Divinus Redemptor uni concredidit Magisterio Ecclesiae; theologis autem grande incumbit munus, idem depositum, ex Ecclesiae mandato eiusque ductu, penitius investigandi, singularumque veritatum naturam, nexum, ad sacrae doctrinae normas, perscrutandi atque explicandi (cfr. Alloc. ad Em.mos Card. et Exc.mos Episcopos d.d. 31 Maii 1954: A. A. S. XLVI [1954] p. 314 s.).

Quo in munere exsequendo, diligenter ratio habenda est utriusque doctrinae catholicae fontis, Sacrarum nempe Scripturarum et « Traditionis ». Plura sane eademque praeclara Sacrae Litterae de Beatissima Virgine enarrant, in libris cum Veteris tum Novi Foederis; quin immo excellentissima eius munera ac dona, hoc est virginalis Maternitas, intaminata Sanctitas, illic expressis verbis asseverantur, ipsiusque Virginis, imago fere ac lineamenta vivis coloribus describuntur. At vehementer a veritate deerrat, qui se ex Sacris Scripturis tantummodo Beatissimae Virginis dignitatem ac sublimitatem plene definire recteque explicare posse cens,et, vel qui easdem Sacras Litteras apte explanari posse arbitratur, « Traditionis » catholicae et Magisterii sacri non satis habita ratione. Quodsi uspiam, heic praesertim ea obtinent, quae alias diximus, hoc est « theologiam positivam quae dicitur, scientiae dumtaxat historicae aequari non posse » (Litt. Enc. « Humani generis »: 1. c. p. 569).

Neque itidem « Traditionis » documenta investigare atque explicare licet, sacro Magisterio et Ecclesiae vita et cultu, prouti per saeculorum decursum manifestantur, neglectis vel parvihabitis. Interdum enim singula antiquitatis documenta, cum in se ipsa tantum perspiciuntur, parum lucis afferunt; quodsi cum vita Ecclesiae liturgica, atque cum populi christiani fide, devotione ac pietate - quas idem Magisterium sustinet ac dirigit - coniuguntur et comparantur, splendida catholicae veritatis evadunt testimonia. Revera Ecclesia, omnibus vitae suae saeculis, non solum in fide docenda et definienda, sed etia.m in suo cultu atque in christifidelium pietatis ac devotionis exercitiis a Spiritu Sancto regitur et custoditur, et ab eodem Spiritu « ad revelatarum veritatum cognitionem infallibiliter dirigitur » (Constitutio Apost. Munificentissimus: A. A. S. XLII [1950] p. 769). Quapropter etiam mariologicae disciplinae cultores, cum sive superioris sive praesentis aetatis testimonia et documenta pervestigant atque perpendunt, perpetuum illum semperque efficacem Spiritus Sancti ductum ante oculos omnino habeant oportet, ut dictorum factorumque vim et momentum recte expendant atque proponant.

Hisce normis sancte observatis, Mariologia veros atque permansuros faciet progressus, in Beatissimae Virginis muneribus ac dignitate penitius in dies perscrutandis. Ita etiam haec disciplina recta illa media via procedere poterit, qua et ab omni falsa et immodica veritatis superlatione caveat et ab illis se segreget, qui vano quodam agitantur timore, ne Beatissimae Virgini plus aequo concedant aut, ut non raro dictitant, Matre honorata et pie invocata, ipsi Divino Redemptori aliquid honoris et fiduciae detrahant. Etenim Beata Dei Genetrix, quippe quae ipsa quoque ab Adamo descendat, nullum habet privilegium nullamque gratiam quam non debeat Filio suo, generis humani Redemptori; atque adeo, Matris excelsa dona mirantes ac rite celebrantes, ipsius Filii divinitatem, bonitatem, amorem, potentiam miramur et celebramus, neque umquam Filio displicebit, quidquid in laudem Matris, ab ipso tot gratiis cumulatae, facerimus. Ea vero, quae Filius Matri suae largitus est, tanta sunt, ut omnium hominum et angelorum dona et gratias immense superent, cum nulla umquam dignitas dari possit quae divinam Maternitatem excedat aut aequet; Maria enim, ut Angelicus. octor ait, ex hoc quod est Mater Dei, habet quandam dignitatem infinitam ex bono infinito quod est Deus (cfr. Summa Theol. p. I, q. 25 a. 6, ad 4). Etsi verum est Beatissimarn Virginem quoque, uti nos, Ecclesiae esse membrum, tamen non minus verum est eam esse Corporis Christi Mystici membrum plane singulare.

Vehementer igitur cupimus, dilectissimi Filii, ut has normas, ob oculos habentes, quae pertractanda in coetibus vestris suscepistis, eadem erudite, docte, scite pieque disseratis et disputetis; idque tandem vires vestrae in unum coalescentes efficiant, ut, quod omnium in votis est, Beatissimae Mariae Dei nostraeque Matris laudes, Divinique Redemptoris honor, qui tantis gratiis muneribusque eam ornavit et auxit, incrementa exinde capiant amplissima.

Quoniam vero nihil perfici potest humano labore et industria, nisi faveae et adspiret operi Deus, ultro preces Nostras adiungimus, ut ipse vobis propitius adsit sapientiae suae luminibus, et gratiae praesidiis, quorum in auspicium Nostraeque benevolentiae testimonium Apostolicam Benedictionem vobis singulis universis peramanter in Domino impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVI,
 Sedicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1954 - 1° marzo 1955, pp. 227 - 230
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top