The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
SOCIETATIBUS IESU INSTRUCTORIBUS A TERTIA
PROBATIONE, ADSTANTIBUS ETIAM REV.MO
P. PRAEPOSITO GENERALI ET CURIAE SODALIBUS*

Die XXV m. Martii, A.D. MCMLVI

 

Dilectissimi Filii, qui coram Nobis nunc adstatis, vos religiosi sodales in Curiam Societatis Iesu adlecti, vosque praesertim Instructores a tertia probatione, studio sapientiae pleno a vestro, Nobis carissimo, Summo Praeposito Romam arcessiti, novimus vos tanta in petendo ratione et moderatione fuisse, ut satis vobis fuerit in publica admissione a Nobis Apo. stolicam Benedictionem excipere.

Nihilominus, quamquam in tanta occupationum et sollicitudinum turba hisce temporibus premimur, aliquantisper tamen vobiscum diversari voluimus, ut paternum animum Nostrum aperientes, singularem benevolentiam Nostram cum universo inclito Ordini vestro testemur, tum maxime vobis, Instructores, quibus munus magni consilii et prudentiae demandatum est. Vos profecto lectissima Societatis Iesu portio estis, quippe cum delecti et cooptati sitis inter eos sodales vestros praecipua auctoritate pollentes: « qui auctoritate valeant » (cfr. Epit. Instit. Soc. Iesu, pars V cap. II n. 430). Nam officii partes summi momenti expletis, cum ad rerum genera pertineant, quae Institutum vestrum utpote « substantialia secundi ordinis » (ibid. Prœm. tit. V n. 22) existimet. Quod prorsus ita esse f acile intelligitur. Operae enim et industriae, quae in formandis religione et pietate animis per diuturna temporis spatia exstenditur, sic summa et ultima manus accedit. Hoc modo iterum, ut ita dicamus, telum, antequam in apostolico certamine usurpetur, ad ferrariam officinam redit. Est hoc velut intervallum, quo iuvenis in « schola affectus » ad percolendas animi sui dotes praeclaras exercetur ; postremo denique ad perardua sectanda impellitur, scilicet ad « maiorem sui abnegationem et continuam in rebus omnibus, quoad poterit, mortificationem » (Exam. cap. IV n. [103] pag. 59), ut « cum in se ipsis profecerint, melius ad profectum spiritus alios ad gloriam Dei et Domini nostri iuvent » (Const. cum Declar. p. V cap. II n. I).

I. - Hoc fuit Patriarchae vestri ingeniosum acutumque consilium, quod magno cum religiosae vitae prof ectu continenter est in rem deductum et postea ab aliis quoque Institutis magis magisque imitando receptum. Nihilominus, cum quattuor iam abhinc saeculis idem consilium primum menti affulserit et ad effectuin delatum sit, contingere potest, ut nonnullis aetati nostrae id minus congruens esse videatur varias ob adductas causas, exempli gratia quia hodierni temporis homines magis ad prompte et expedite agere sunt proclives, vel quia apostolatus necessitates exacto tempore nunc acriores sunt. Nos prorsus contrarium arbitramur; nostra enim aetate id magnopere opus est, uti intima religiosa vita constantia, sanitate, vigore praepolleat, eo vel maxime quod animorum utilitas et bonum paratiores apostolos poscit. Quapropter tertiae probationis tempus veluti sacrum quiddam ducendum est, divinitus suggestum atque plane et probe dignum, quod omni cum cura servetur. Hanc ob rem vos adhortamur, ut conf ecto studiorum curriculo, statim ab omnibus et singulis, ullo sine discrimine, integer hic annus traducatur, intentissimae meditationi deditus, in domibus huic proposito destinatis, atque in eo, quantum fieri possit, novitiatus experimenta et probationes iterum sumantur et adamussim praescripta et normae serventur.

II. - Attamen in universa tertiae probationis ascetica disciplina cupimus, ut singulares curas in rem praecipui momenti convertatis, nempe ut ad penitus cognoscendum Institutum vestrum et ad eos, quibus id imbuitur, spiritus hauriendos (Epit. p. V c. III n. 435), mente et opera incumbatis. Huiusmodi autem religionis forma admodum splendida patet in aureo Spiritualium Exercitiorum libro, quem iterum iterumque commendatione Nostra exornavimus. Id facit, ut « tertiani » vestri magis magisque intelligant, rimentur, degustent, magni pendant, ament ea omnia, quae illae referunt paginae, notas, additamenta, meditationes, contemplationes, praescriptiones. Singulis rebus quaenam subsit ratio, ac curnam hoc vel in illo loco inveniantur, et quo tendant, sedulo cernant.

Vigiles conferte curas, ut ii, tertia probatione peracta, persuasissimum sibi habeant ignatianam viam ac rationem omnino servandam, neque aliquid unquam inde, quod ad eiusdem natu ram prorsus pertineat, demendum esse. Ex qua observantia ac reverentia potissimum continget, ut providum huiusmodi praesidium efficax esse pergat ad mirabiles res peragendas, quemadmodum exactis temporibus evenit, si nempe id mutabili arbitrio deformatum aut viribus destitutum non erit.

III. - Denique, dilectissimi Nobis Instructores, nulli labori, nulli parcite industriae, certatim enitimini, preces Deo fundite, ut quod hoc magni faciendo temporis spatio praesertim expetitur, felicissimo attingatur exitu. Etenim iuvenes religiosi sodales, postquam tot per annos studiis se asseruerunt, facile in periculum veniunt spirituales res aliquantulum parvi pendendi vel negligendi, cum antea concepti ignes deferveant. Quodsi iterum in solitudinem huius recessus se contulerint atque intentissimae pietatis cultui et voluntariae corporis castigationi se dederint, non tantum pristinas recolligent sibi vires, sed novas quoque adipiscentur, multas scilicet et firmas, quas subsecuturis quoque aetatis suae temporibus sibi profuturas servabunt. Magno illis erunt incitamento sanctae precationis studium, vitae asperitas et sensuum refrenatio, quae in vobis mirabundis oculis cernent. Eloquia vestra, quae luceant simulque et ardeant, eorum collustrabunt mentes, eorum animis divinae flammae igniculos indent. Eorum itineri tutas perficiendo per semitas vos ductores eritis, prudentia sane conspicui, quibus secure confidi possit, eosque monendo hortandoque arcebitis ab iis sectandis doctrinis, ad catholicum dogma, ad mores, ad ascesim, ad socialia instituta pertinentibus, quae novitatum illecebris falsa quaedam vel insidiosa exhibent.

Industria qua eritis caritate amabilique studio id invenietis, quo a sodalibus, ex liberiore vita profectis, taedia, si haec oriantur, amoveatis, et in iis, qui iam experti sint in animorum curanda salute suavia supernae solacia gratiae, immoderatos forte apostolicos impetus carceatis.

Haec pauca et pro temporis angustiis festina ad vos proloqui hac in admissione, Nobis visum est. Ex omnibus orbis terrarum partibus huc convenistis et brevi, fine congressioni vestrae imposito, alii alias vestras repetetis provincias. Ferte vobiscum singularem Apostolicam Benedictionem, quam vobis peramanter impertimus, fausto hoc volvente anno, quo saecularia sollemnia a glorioso Legif eri Patris vestri exitu publicis celebrantur laetitiis. Quorum hic esto eximius veluti fructus, ut magis magisque nitentiores et ardentiores afflent vobis spiritus, quibus ad religiosam capessendam vitam a Deo vocati estis. Haec autem optabilia et praeclara emolumenta praesertim a vobis, dilectissimi Instructores, et ab industria vestra providentissima incrementa suscipient. Benedicat denique largitor munerum Deus vobis universis et singillatim « tertianis » vestris; benedicat et copiosa caelestia solacia impertiat laude dignissimo Generali Praeposito vestro et in Curiam eius cooptatis sodalibus, itemque cunctae Societati Iesu, quacum usque suavioribus et artioribus paternae caritatis et bonae existimationis vinculis devincimur.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVIII,
 Diciottesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1956 - 1° marzo 1957, pp. 41 - 44
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top