The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
IIS QUI INTERFUERUNT CONVENTUI INTERNATIONALI
 MODERATORUM SODALITATIS AB APOSTOLATU ORATIONIS*

Die XXVII m. Septembris, A.D. MCMLVI

 

Gaudio afficimur, dilectissimi filii, cum vos circa Nos congregatos conspicimus: moderatores et fautores adiutoresque piae illius Consociationis ab « Apostolatu Orationis » ex diversissimis regionibus mundi Romam convenistis, et primo quidem ut disquireretis, an Statutis Sodalitatis vestrae ante quinque annos renovatis et a Nobis approbatis, quatenus horum quinque annorum experientia docuit, vis insit qua actio vestra penitius arctiusque cum cura pastorali coniungatur. Deinde quibus auxiliis et quo agendi modo finis, quem cura animarum prosequitur, perfectius comparari possit. Tertio, qua ratione ipse Cultus Sacratissimi Cordis Iesu incrementum habere possit, maxime postquam Nos ipsi per Encyclicas Litteras « Haurietis aquas » ad eum augendum omnes excitare studuimus.

Placet Nobis vehementer deliberationes vestras non paucos tulisse fructus. Nos ipsi pluries, praesertim Litteris die 28 octobris 1951 ad Moderatorem vestrum supremum datis opus et proposita vestra approbavimus et confirmavimus. Hodie nonnulla potius generalia, quae spiritum Apostolatus Orationis et eius rationes cum aliis consociationibus in Ecclesia respiciunt, attingere Nobis libet.

1) Exordiamur a peculiari ratione explicanda, quae inter « Apostolatum Orationis » et « apostolatum laicorum » generatim intercedit:

Certum Nobis videtur christifidelium animos ad exercendum apostolatum vix unquam tam propensos fuisse, sicut hodie sunt. Sunt imo non pauci, quos asseverare novimus christianos omnes huic apostolico operi nomen dare debere. Qua in re tamen moderatione et prudentia utamur oportet. Ad apostolatum nempe exercendum peculiares et intimae animi dotes, et etiam quaedam vitae conditio requiruntur, quibus non omnes fruuntur : non enim omnes boni catechistae vel oratores et propagatores doctrinae fidei catholicae sunt; non omnes animos illorum cum quibus una vivunt, attrahere et ad suam causam allicere valent; insuper plurimi cura familiae, ad quam sibi constituendam vocati sunt et quae semper primum locum habeat oportet, ita detinentur, ut pro operibus peculiaribus apostolatus tempus et vires non iam ipsis suppetant.

Attamen duo genera vel duas formas apostolatus omnes exercere valent : apostolatum scilicet boni exempli et apostolatum orationis. Haec enim genera apostolatus nec tempus nec vires peculiares requirunt. Hoc tantummodo requirunt, ut nempe se christianum sincerum praebeat et cum Christo coniunctissimus vivat. His vero praeceptis atque propositis christifideles instruere, in his eos exercere finis vestrae consociationis est. Industria vestra potest igitur eos omnes attingere, qui spiritu apostolico ferventes tamen apostolatus operibus peculiaribus impares sunt.

2) Sed non solum illos: nam si apostolatus orationis et boni exempli ex se fructum fert et quasi sibi sufficit, hoc idem de ceteris generibus apostolatus non valet : haec enim in eo qui eadem amplectitur, spiritum orationis et exemplum egregium vitae christianae iam esse requirunt, ut Constitutiones Religionis vestrae (P. X, n. 2 - Epitome n. 847 § 2) enuntiant: « Illa enim (sc. virtutes solidae et rerum spiritualium studium) interiora sunt, ex quibus efficaciam ad exteriora permanare ad finem nobis propositum oportet », et ut omnium dierum usus luculenter docet.

Haec est ratio qua enixe optamus, ut ii omnes, qui in externa apostolatus opera incumbunt, apostolatui orationis adhaereant eiusque spiritu imbuantur : clerici et laici, viri et feminae, qui in « Actione Catholica » vel in aliis consociationibus apostolatum hierarchicum adiuvant.

3) Et quidem enixe optandum est, ut adhaereant apostolatui orationis secundum eam formam quam vestra pia Sodalitas praebet. Si enim, sicut in aliis piis Consociationibus praescribitur, proficuum et laudandum est, ut cotidie certae preces recitentur ad certas indulgentias lucrandas vel ad certa opera apostolica adiuvanda, vestra Sodalitas ne talia quidem pia opera a fidelibus iubendo postulat, et tamen eos ad formam perfectam apostolatus orationis educat, ut scilicet cotidie omnes suas et preces et actiones, ea quae faciunt et quae patiuntur, quae eis accidunt bona et mala, immo se ipsos Deo et Christo offerant, et ut Iesu Christi Sacrificio, cui quam saepissime possunt, assistant, se iungant, ad imitandum exemplum Beatissimae Virginis Mariae et ad mentem Summi Pontificis, pro bono et incremento totius Ecclesiae.

In libro « De Imitatione Christi » (1. IV , c. 8, 1-2) Dominus animam fidelem sic alloquitur: « Sicut ego meipsum, expansis in Cruce manibus et nudo corpore, pro peccatis tuis Deo Patri sponte obtuli, ita ut nihil in me remaneret, quin totum in sacrificium divinae placationis transiret; ita debes et tu temetipsum mihi voluntarie in oblationem puram et sanctam, cotidie in Missa, cum omnibus viribus et affectibus tuis, quanto intimius vales, offerre »; quibus verbis adiungamus: Pro salute mundi; en medulla et essentia Apostolatus Orationis! Ex quo pro iis qui eum exercent, fere necessario consequitur ut eorum vita semper purior et sanctior fiat, Christo conformentur, ita ut non possint non affici amore Iesu Christi in eoque crescere et eo ipso etiam in cultu Sacratissimi Cordis Redemptoris. Hic enim aliud non est ac devotio studiosissima erga amorem divino-humanum Iesu secundum totam suam amplitudinem, ab amore increato et infinito usque ad palpitationes cordis sui humani creati, quae sunt veluti undae adspectabiles et patentes ex mari magno illius amoris ad nos translatae. Quo magis ultro illa devotio exsurgit et evolvitur, — et hoc, secundum naturalem cursum rerum, effectus Apostolatus Orationis erit eo sincerior censenda est esse, et eo altiores radices in animo aget.

4) Ex iis quae hucusque dicta sunt, facile patet Apostolatum Orationis non esse consociationem vel membrorum ordinationem compositionemque, quae cum aliis similibus piis sodalitatibus concertet; non cum eis concertat, sed eis ita se iungit, ut eas quasi penetret veluti aėr purus et sanus, quo vita supernaturalis et actio apostolica semper et ubique renoventur et contirtnentur.

Quapropter, quamquam Apostolatus Orationis, propagatio nis causa, certa membrorum ordinatione compositioneque carere nequit, tamen eius « organizatio technica » ut aiunt, si tandem ipse apostolatus vivus a singulis iam exerceatur, eo magis recedere poterit, quo fusius Apostolatus Orationis veluti res com. munis et exercitium commune omnium operum apostolicorum totius Ecclesiae effectus erit.

Quod ut Deo Uno et Trino favente et gratia Christi adiuvante fiat, ex animo optamus et in Apostolatus Orationis incrementi auspicium, vobis, dilectissimi filii, et omnibus operis sociis et Consociationis vestrae sodalibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XVIII,
 Diciottesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1956 - 1° marzo 1957, pp. 491 - 494
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top