 |
« Incarnationis mysterium »
LITTERAE APOSTOLICAE QUIBUS ANNI BISMILLESIMI MAGNUM INDICITUR IUBILAEUM
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS TERTIO MILLENNIO OBVIAM PROCEDENTIBUS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
1. Incarnationis mysterium Filii Dei contuens intenta iamiamque tertii
millennii transitura limen est Ecclesia. Numquam sic ut hoc tempore
oportere Nos sentimus laudis gratiarumque actionis carmen Apostoli
efficere nostrum: « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu
Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus
in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus
sancti et immaculati in conspectu eius in caritate, qui predestinavit nos
in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum
voluntatis suae [...] notum faciens nobis mysterium voluntatis suae,
secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, in dispensationem
plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et
quae in terra, in ipso » (Eph 1, 35.9-10).
Quibus nempe ex vocibus manifesto sequitur in Christo Iesu salutis
historiam evadere in summum suamque attingere ultimam significationem.
Omnes enim in ipso « gratiam pro gratia » (Io 1, 16)
accepimus meruimusque ut cum Patre conciliaremur (cfr Rom 5, 10;
2 Cor 5, 18).
Iesu Betlehemiticum ortum praeterito cum tempore haud licet consociari.
Etenim universi hominum annales coram ipso consistunt: eius quidem
praesentia tam hodierna quam futura orbis illuminatur aetas. Is namque «
vivens » est (Ap 1, 18) atque ille « qui est et qui erat
et qui venturus est » (Ap 1, 4). Ante ipsum omne genu
flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua
confiteatur quia ille est Dominus (cfr Philp 2, 10-11). Suae
praeterea vitae arcanum detegit quisque homo Christo occurrens.(1)
Vera Iesus illa novitas est quae omnem hominum excedit exspectationem
talisque semper succedentibus sibi historiae aetatibus persistet. Sunt
itaque Filii Dei incarnatio ab eoque per mortem ac resurrectionem
comparata salus ad iudicandam rerum temporariarum veritatem regula vera
nec non ad omne aestimandum propositum, quo reddi hominis vita debeat
magis etiam humana.
2. Magnum anni MM Iubilaeum iam ipsum impendet. A primis inde Nostris
Litteris Encyclicis Redemptor hominis eo solo consilio providimus
hunc terminum temporis ut omnium animi expedirentur unde Spiritus Sancti
impulsionibus dociles fierent.(2) Hic scilicet eventus simul quidem Romae
celebrabitur simul singulas apud Ecclesias particulares per orbem
disseminatas habebitque duas, ut ita dicamus, praecipuas sedes: Civitatem
alteram, ubi Providentiae statuere placuit Successoris Petri
commorationem, alteram vero Terram Sanctam, ubi Dei Filius natus est homo,
carne nostra ex Virgine nomine Maria suscepta (cfr Lc 1, 27).
Quapropter aequali dignitate pondereque peragetur Iubilaeum, etiam extra
Romam, in Terra illa iure ac merito « Sancta » appellata, quae
nascentem vidit aliquando Iesum ac morientem.Terra illa, in qua prima
christiana communitas germinata effloruit, locus est ubi re vera
contigerunt Dei revelationes hominibus factae. Promissa Terra est quae
populi Hebraici annales signavit atque ab Mahometanae religionis
adsectatoribus honoratur. Utinam ideo ulteriores gressus Iubilaeum illud
incitare valeat reciproco in dialogo donec universi coniuncti, Hebraei
Christiani Mahometani, osculum Hierosolymis inter nos dabimus pacis.(3)
Hoc iubilare tempus nos solidum illum in sermonem reducit quo divina
utitur salutis paedagogia ut ad conversionem paenitentiamque hominem
incitet, quae initium quidem et via est ipsius renovationis atque etiam
condicio qua recuperare id valeat quod viribus suis aliter consequi non
posset: Dei nempe amicitiam eiusque gratiam et supernaturalem vitam, in
qua sola altissima cordis humani desideria expleri possint.
Cohortatur hic in novum millennium introitus christianam omnem
communitatem ut suum fidei prospectum dilatet novos ad fines in regni Dei
annuntiatione. Hac peculiari in re ad Concilii Vaticani II doctrinam
confirmata fidelitate est redeundum, quod novam lucem proiecit in missionale
Ecclesiae munus hodiernas ante evangelizationis necessitates. In
Concilio enim maiorem sui mysterii conscientiam suscepit Ecclesia nec non
apostolici operis sibi suo a Domino commendati. Obligat proinde credentium
communitatem haec conscientia ut in mundo ipsi vivant plane se esse
scientes id quod est « fermentum et veluti anima societatis humanae
in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae ».(4) Huic
igitur ut ufficio efficaciter respondeat persistere ea debet in unitate
suaque in communionis vita crescere.(5) Adveniens iubilaris eventus
vehementem adfert in hanc ipsam partem stimulum.
Credentium gressus tertium ad millennium haud fatigationem illam
percipit quam duorum milium historiae annorum pondus secum importare
potest; recreatos potius se christiani esse sentiunt quandoquidem lucem
veram Christum Dominum in mundum inferre se noverunt. Iesum Nazarenum,
Deum verum perfectumque Hominem, annuntians aperit Ecclesia ante
unumquemque hominem spem illam posse eum « divinizari » sicque
magis fieri hominem.(6) Haec unica via est qua supremam suam vocationem
detegere valeant homines ad quam destinantur eamque in salute a Deo
effecta implere.
3. Hisce annis proximae ad Iubilaeum praeparationis particulares
Ecclesiae, ea videlicet exsequentes quae Nostris in Litteris Tertio
millennio adveniente scripsimus,(7) per precationem sese iam
comparant, per catechesim perque formis in diversis pastoralibus
actuositatem hunc ad temporis terminum qui novam in gratiae missionisque
aetatem introducit Ecclesiam totam. Appropinquans iubilare eventum studium
pariter incitat eorum quotquot propitium conquirunt signum quod eos vere
adiuvet ad Dei nostro in tempore praesentis vestigia deprehendenda.
Praeparationis hi anni ad Iubilaeum sub nomine Sanctissimae Trinitatis
designati sunt: per Christum in Spiritu Sancto ad Deum
Patrem. Trinitatis mysterium itineris fidei principium est extremusque
eius finis, cum nostri denique in aeternum contemplabuntur oculi Dei
ipsius vultum. Incarnationem celebrantes fixum nostrum tenemus intuitum in
Trinitatis mysterium. Iesus Nazarenus, Patris revelator, cupiditatem
explevit illam in hominis animo absconditam ut Deum cognoscat. Quaecumque
in se creatio impressa adservabat veluti creantis Dei manus sigillum et
quae Prophetae antiqui tamquam promissa renuntiaverant, in Christi
revelatione extremam suam consequuntur patefactionem.(8)
Iesus Dei Patris vultum revelat qui « misericors est Dominus et
miserator » (Iac 5, 11) Sanctumque emittens Spiritum arcanum
recludit amoris Trinitatis. Christi enim Spiritus in Ecclesia atque
historia operatur: in Ipso nempe auscultare oportet ut temporum novorum
signa agnoscantur atque redeuntis Domini glorificati exspectatio magis
magisque viva reddatur credentium in animis. Laudis propterea canticum
perpetuum esse debet Annus Sanctus adversus Summum Deum id est Trinitatem.
Adiumento nobis poeticae voces sunt sancti Gregorii Nazianzeni, Theologi:
Gloria Deo Patri et Filio omnium dominatori: Gloria Spiritui quam maxima laude celebrando, sanctissimo. Trinitas unus Deus est, qui creavit implevitque omnia, Caelum caelestibus, terram terrestribus, Mare et flumina, et fontes implevit aquatilibus, Omnia vivificans virtute proprii Spiritus: Ut sapientem creatorem omnis creatura laudet, Qui, quod vivant et permaneant, causa est unica. Rationis vero compos maxime natura semper celebret, Ut regem magnum, ut bonum patrem.(9)
4. Utinam hoc carmen ad Trinitatem ob Filii ipsius incarnationem ab
omnibus simul tollatur quotquot eodem imbuti Baptismate eiusdem in Domino
Iesu fidei sunt consortes. Oecumenica Iubilaei indoles solidum sit illius
itineris indicium quod superioribus his potissimum decenniis variarum
Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium conficiunt fideles. Idoneos nos
omnes efficere debet Spiritus auditio ut in universali communione gratiam
tandem demonstremus filiationis Baptismo incohatae: universi enim unius
Patris sumus filii. Nec desinit iterari umquam et inculcare etiam nobis
Apostolus vehementem suam cohortationem: « Unum corpus et unus
Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; unus
Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus et Pater omnium, qui super
omnes et per omnia et in omnibus » (Eph 4, 4-6). Ut sancti
etiam Irenaei utamur verbis: haud licet nobis terrae cuiusdam aridae
imaginem hominibus praebere postquam veluti pluviam de caelo delapsam Dei
Verbum recepimus; nec asseverare umquam poterimus unicum nos fieri panem,
si aquae ope quae in nos est effusa impediamus ne farina misceatur.(10)
Sicut ad celebritatem nuptialem omnis iubilaris annus est invitatio.
Multiplicibus ex Ecclesiis et ecclesialibus Communitatibus per orbem
dissitis cuncti nos ad festivitatem quae apparatur concurrimus; id quo
coniungimur nobiscum adferamus intentique unum in Christum oculi crescere
nos sinant in unitate quae Spiritus fructus est. Episcopus Romanus, uti
sancti Petri Successor, adest hic, qui ad iubilarem celebrationem reddat
multo vehementiorem hanc invitationem, ut bismillesimum hoc praestitutum
tempus mysterii praecipui ipsius christianae fidei vivatur tamquam
reconciliationis semita nec non verae spei documentum iis omnibus qui
Christum respiciunt eiusque Ecclesiam « veluti sacramentum ...
intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis ».(11)
5. Quot in memoriam revocat eventus haec iubilaris celebritas! Ad annum
prius revertitur cogitatio MCCC, cum totius populi Romani optata
suscipiens aperuit sollemni modo pontifex Bonifatius VIII primum in
historia Iubilaeum. Repetens nempe perantiquam traditionem, ex qua «
concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum »
omnibus aeterna in Urbe sancti Petri adeuntibus basilicam, decrevit eo
tempore concedere « non solum plenam et largiorem, immo plenissimam
omnium ... veniam peccatorum ».(12) Quo ex tempore Ecclesia semper
Iubilaeum deinceps celebravit tamquam significantem omnino suae
peregrinationis passum ad plenitudinem in Christo.
Demonstrant annales quam fervido studio Annos Sanctos semper peregerit
ipse Populus Dei, cum in illo deprehenderet occasionem ubi Iesu
invitamentum ad conversionem vehementius persentiebatur. Per hoc iter
abusus etiam contigerunt et falsae interpretationes, verumtamen longe
maiores fuerunt fidei verae testificationes sinceraeque caritatis.
Singularem in modum hoc etiam testatur ipsa sancti Philippi Neri figura
qui occasione data Iubilaei anni MDL « caritatem Romanam »
condidit uti aspectabile monumentum hospitalitatis in peregrinatores.
Recenseri potest longa sanctitatis narratio a consuetudine Iubilaei initio
facto nec non a conversionis effectibus quos gratia veniae tot in
credentibus peperit.
6. Nostro pariter in Pontificatu gaudio praecipuo fuit anno MCMLXXXIII
Iubilaeum extra ordinem indicere propter MCML a genere hominum redempto
annos completos. Hoc mysterium, Christi morte resurrectioneque perfectum,
apicem signat cuiusdam eventus qui suum principium habuit in Filii Dei
incarnatione. Propterea apte exsistimari potest hoc Iubilaeum «
magnum », seque Ecclesia vehementer cupere declarat suis bracchiis
omnes complecti credentes quibus nempe reconciliationis impertiatur
laetitiam. Ab universa sic Ecclesia laudis gratiarumque hymnus ad Patrem
attolletur qui incomparando suo ex amore nobis tribuit ut simus in Christo
« concives sanctorum et domestici Dei » (Eph 2, 19).
Maxima hac incidente festivitate invitantur ex animo nobiscum gaudentibus
aliarum religionum assertores perinde ac omnes quotquot Dei fide sunt
alieni ut ipsi gaudeant. Veluti unius hominum familiae fratres, limen novi
millenni coniuncti transgredimur quod ab omnibus datam operam postulabit
et officiorum conscientiam.
Nobis porro credentibus magna luce collustrabit iubilaris annus
redemptionem a Christo propria morte ac resurrectione peractam. Quam post
mortem, nemo amplius a Dei amore seiungi poterit (cfr Rom 8,
21-39), nisi sua ipsius culpa. Misericordiae gratia singulis occurrit ut
qui sunt iam reconciliati etiam « salvi ... in vita ipsius » (Rom
5, 10) esse valeant.
Constituimus idcirco ut Magnum Anni MM Iubilaeum nocte ipsa Christi
Natalis anno undebismillesimo incipiat, reclusa videlicet porta sancta
Basilicae Petrianae in Urbe Vaticana, id quod paucis accidet horis ante
quam inauguralis celebratio Hierosolymis et apud Betlehem incohetur,
simulque reliquis reseratis portis sanctis Patriarchalium omnium
Basilicarum. Ritus portae sanctae in Basilica sancti Pauli aperiendae
differetur in subsequentem diem Martis XVIII mensis Ianuarii, cum
precationis Hebdomada pro christianorum unitate inibitur; hoc etiam modo
peculiaris indoles effertur oecumenica qua hoc distinguitur Iubilaeum.
Decernimus insuper ut apud particulares Ecclesias Iubilaei initium
sanctissimo Natalis Domini Iesu celebretur die et quidem sollemni
Eucharistico ritu cui in aede cathedrali nec non concathedrali dioecesanus
praeerit Episcopus. Licebit Episcopo in concathedrali officium praesidendi
illi celebrationi suo concredere legato. Quoniam vero ritus portae sanctae
reserandae omnino ad Basilicam Vaticanam adque Patriarchales Basilicas
pertinet, iubilaris temporis principium singulas apud dioeceses decebit
extollere stationem alia in aede sacra unde peregrinatio ad
cathedrale templum procedet, liturgicam honorationem Libri Evangeliorum,
recitationem nonnullarum huius Nostri scripti partium secundum «
Ritum Magni Iubilaei particularibus in Ecclesiis celebrandi ».
Sit autem omnibus Natalis dies anni undebismillesimi sollemnitas luce
effulgens, praelusioque ad experientiam gratiae ac misericordiae divinae
prorsus intimam quae usque producetur ad Anni Iubilaris conclusionem
die Epiphaniae Domini Nostri Iesu Christi, scilicet VI Ianuarii anno
bismillesimo primo. Invitantibus Angelis quisque credens obsequatur
qui sine intermissione annuntiant: « Gloria in altissimis Deo, et
super terram pax hominibus bonae voluntatis » (Lc 2, 14).
Natalicium tempus ita fiet pulsans Anni Sancti velut cor, quod Ecclesiae
in vitam donorum Spiritus abundantiam ad novam evangelizationem infundet.
7. Iubilaei institutio sua in progressione quibusdam locupletata est
indiciis quae fidem testantur populique christiani pietatem confirmant.
Memoranda inter haec in primis est peregrinatio. Ad illam enim
personam nos reducit quae suam vitam uti iter libenter describit. Ab ortu
usque ad occasum cuiusque hominis condicio est quidem hominis viatoris
propria. Saepius ipsa vicissim Sacra Scriptura momentum effert illius
actus quo quis arripit iter ut ad sacra perveniat loca; mos erat ut
Israelita omnis peregrinans se ad illam urbem conferret ubi foederis
adservabatur arca sive ut sacrarium Bethel inviseret (cfr Idc 20,
18) aut etiam illud Siloe ubi Annae Samuelis Matris exaudita est precatio
(cfr 1 Sam 1, 3). Sua porro sponte sese subdens Legi Iesus quoque
cum Maria una et Iosepho peregrinatorem egit sanctam ad Hierosolymitanam
civitatem (cfr Lc 2, 41). Ecclesiae historia est veluti vivens
quoddam diarium peregrinationis numquam finitum. Ad civitatem enim
peregrinantur sanctorum Petri et Pauli tum etiam in Terram Sanctam vel ad
antiqua versus et nova sanctuaria Virgini Mariae dicata aliisque Sanctis:
haec, ecce, tot fidelium meta est hoc pacto suam nutrientium pietatem.
Praecipuum semper fuit tempus peregrinatio in credentium vita quod aliis
aetatibus alias sumebat formas culturae diversas. Revocat ea
peregrinationem cuiusque credentis in redemptoris ipsius vestigia:
exercitatio est actuosae asceseos nec non paenitentiae humanas ob
infirmitates, perpetuae de sua cuiusque fragilitate vigilantiae atque
interioris praeparationis ad cordisreformationem. Per vigilias et ieiunia
precesque progreditur peregrinator in christianae perfectionis semita
studens, gratiae Dei sustentatus, ut transeat « in virum perfectum,
in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Eph 4, 13).
8. Peregrinationi autem huic signum comitatur portae sanctae,
quae primum in Basilica Ss.mi Salvatoris in Laterano tempore Iubilaei anno
MCCCCXXIII est aperta. Commemorat ipsa transitum quem singuli christiani
invitantur ut a peccato faciant ad gratiam. Ait enim Iesus: « Ego sum
ostium » (Io 10, 7) ut neminem accedere ad Patrem posse
significaret nisi per semet ipsum. Haec quam de se facit Iesus appellatio
testatur ipsum solum esse Salvatorem a Patre emissum. Unus nempe aditus
est quo ingressio aperitur ad communionis vitam cum Deo: accessus hic
Iesus est, unica atque salutis via absoluta. Uno in eo plenam veritatem
assequitur Psalmistae vox: « Haec porta Domini; iusti intrabunt in
eam » (Ps 118 [117], 20).
Portae haec indicatio officium meminit omnis credentis ut limen illud
transgrediatur. Per eam portam ingressio significat hominem confiteri
Iesum Christum esse Dominum, dum fidem in eum vivificat ut novam vitam ab
illo nobis concessam vivendo compleat. Voluntatis motus est hic qui
libertatem eligendi praeponit simulque audaciam aliquid derelinquendi, cum
constet inde vitam obtineri divinam (cfr Mt 13, 44-46). Hoc
nimirum animi affectu Pontifex ipse primus portam sanctam nocte illa
transibit inter vicesimum quartum et vicesimum quintum Decembris mensis
diem anno undebismillesimo. Ecclesiae atque omni orbi limen illud
transgrediens Pontifex Sanctum Evangelium ostentabit, vitae fontem ac spei
tertium in millennium adventurum. Per portam sanctam praeterea, quae
exeunte millennio speciem prae se fert maioris amplitudinis,(13) nos
altius in Ecclesiam Corpus suum ac Sponsam inseret Christus. Hac ratione
quantam vim prae se ferat Apostoli Petri admonitio intellegimus, quippe
qui etiam scribat quo pacto et nos cum Christo coniuncti adhibeamur «
tamquam lapides vivi... domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre
spiritales hostias acceptabiles Deo » (1 Pe 2, 5).
9. Fidelibus pariter notissimum aliud est peculiare signum, indulgentia
videlicet quod unum ex multis elementis etiam iubilarem efficit eventum.
Misericordiae Patris in ea commonstratur plenitudo, qui omnibus suo amore
obvius procedit, qui ante omnia in culparum condonatione declaratur.
Communiter Deus Pater veniam per sacramentum Paenitentiae et
Reconciliationis tribuit.(14) Conscius enim ac liber consensus gravi
peccato credentem segregat a vitae gratia cum Deo quapropter pariter eum
excludit a sanctitate ad quam vocatur. Cum a Christo acceperit Ecclesia
potestatem eius nomine delicta remittendi (cfr Mt 16, 19; Io
20, 23), in mundo illa exstat tamquam viva Dei amoris praesentia, qui
omnem adversus humanam infirmitatem sese inclinat ut bracchiis
misericordiae suae eandem suscipiat. Per ministerium omnino suae Sponsae
inter homines dispergit Deus misericordiam suam ex illo magni pretii dono
quod vetustissima voce « indulgentia » nuncupatur.
Peccatori « sacramentum Paenitentiae novam offert possibilitatem se
convertendi et iustificationis gratiam iterum inveniendi »,(15) quae
per Christi sacrificium recipitur. Ipse sic denuo in Dei vitam
Ecclesiaeque vitam plene participandam infertur. Sua confitendo peccata,
fidelis utique veniam impetrat atque iterum Eucharistiam, veluti signum
cum Patre suaque Ecclesia reciperatae communionis, participare potest.
Attamen ab antiquis usque temporibus Ecclesia sibi penitus conscia fuit
veniam, quam gratuito Deus praebet, veram vitae immutationem, interioris
mali progredientem amotionem, propriae exsistentiae implicare
renovationem. Sacramentalis actus cum exsistentiali actu, cum vera culpae
mundatione, iugandus fuit, quae videlicet paenitentia vocatur. Venia
nimirum non vult ut exsistentialis hic processus supervacaneus fiat, at
potius ut ipse quempiam obtineat sensum, qui suscipitur, qui admittitur.
Eo namque quod cum Deo fit reconciliatio, id non infitias it quosdam
peccati effectus permanere, a quibus mundari necesse est. Hoc sane in
ambitu indulgentia distinguitur, cuius beneficio « totum ipsum donum
Dei misericordiae » (16) exprimitur. Per indulgentiam peccatori quem
paenituit temporaria pro peccatis poena, quae iam quod ad culpam attinet
remissa sunt, dimittitur.
10. Peccatum enim, propterea quod Dei sanctitatem et iustitiam laedit,
aeque ac personalem Dei in hominem amicitiam spernit, duplicem effectum
secum fert. Primo, si grave est, cum Deo communionionis ademptionem
implicat ideoque vitae aeternae participationem excludit. Peccatori tamen
quem poenituit Deus, pro sua misericordia, veniam dat peccati gravis atque
« poenam aeternam », quae sequeretur, remittit.
Secundo, « quolibet peccatum, etiam veniale, morbidam adcreaturas
secum fert affectionem, quae purificatione eget sive his in terris sive
post mortem, in statu qui appellatur purgatorium. Haec purificatio liberat
ab eo quod « poena temporalis peccati appellatur »,(17) qua
espiata, id deletur quod plenae cum Deo fratribusque communioni officit.
Revelatio autem docet christianum suo in conversionis itinere non esse
solum. In Christo ac per Christum eius vita arcano quodam vinculo nectitur
cum vita omnium aliorum christianorum, in supernaturali Corporis mystici
unitate. Intercedit sic inter fideles mira quaedam spiritalium bonorum
permutatio, cuius virtute unius sanctitas alios iuvat praeter detrimentum
quod unius peccatum aliis inferre potuit. Sunt qui post se veluti amoris,
doloris tolerati, integritatis veritatisque redundantiam, relinquunt, quae
ceteros complectitur et sustentat. « Vicarietatis » est res, in
qua totum Christi mysterium innititur. Eius quidem superabundans amor
omnes nos salvat. Nihilominus ad amoris Christi magnitudinem id pertinet,
quod nos in recipientium inertium condicione non reliquit, sed salutarem
in suam operam ac potissimum passionem nos immittit. Pervulgatus hoc
asseverat epistulae ad Colossenses locus: « Adimpleo ea, quae desunt
passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia »
(1, 24).
Acutam hanc veritatem mirum in modum locus quoque Apocalypsis ostendit,
in quo Ecclesia tamquam sponsa significatur, simplici linteo vestimento,
byssino puro ac splendente induta. Atque sanctus Ioannes dicit: «
Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum » (19, 8). In vita enim
sanctorum byssinum splendens texitur, quod aeternitatis est vestimentum.
Omnia a Christo manant, sed quoniam nos ad eum pertinemus, etiam quod
nostrum est eius fit atque sanantem vim adipiscitur. Id reapse
intellegitur cum « thesaurus Ecclesiae » annuntiatur, quae sunt
bona sanctorum opera. Ad indulgentiam obtinendam precari sibi vult hanc
spiritalem communionem inire ideoque penitus aliis patere. Etenim in
spiritali quoque provincia nemo pro se vivit. Et salubris sollicitudo de
propriae animae salute a timore atque nimio sui amore tum tantum
exsolvitur cum de alterius salute fit quoque sollicitudo. Veritas haec est
communionis sanctorum, mysterium « realitatis vicariae »,
precationis veluti viae coniunctionis cum Christo eiusque sanctis. Ipse
nos secum fert ut una simul cum eo albam novae humanitatis vestem texamus,
splendentem scilicet vestem byssinam Sponsae Christi.
Haec igitur de indulgentiis doctrina « docet malum et amarum esse
reliquisse... Dominum Deum (cfr Ier 2, 19). Fideles enim, cum
indulgentias assequuntur, intellegunt se non posse propriis viribus
espiare malum, quod per peccatum sibi ipsis immo toti communitati
intulerunt, et ideo ad humilitatem salutarem excitantur ».(18)
Veritas, porro, de communione sanctorum, qua fideles Christo et vicissim
inter se iunguntur, ostendit quantum quisque alios vivos vel
defunctos iuvare possit, ut magis magisque arte cum caelesti Patre
coniungantur.
His doctrinae rationibus innitentes ac simul maternum Ecclesiae sensum
patefacientes, decernimus omnes fideles, congruenter paratos, per totum
Iubilaei intervallum, indulgentiae dono, ad praescripta quae hanc Bullam
comitantur, frui posse (cfr documentum adnexum).
11. Signa haec ad iubilaris celebrationis traditionem iam pertinent. Dei
populus operam dabit profecto deinde ut mentem aperiat suam ad alia
agnoscenda, si forte sint, signa misericordiae Dei, qui in Iubilaeo
operatur. In Litteris Apostolicis, quarum titulus Tertio millennio
adveniente, nonnulla illorum demonstravimus, quae vehementius insigni
Iubilaei gratiae experiendae inservire possunt.(19) Quae nunc breviter in
memoriam revocamus.
Prae omnibus memoriae purificationis signum: id nempe requirit
ut omnes se praestent animosos humilesque culpas admissas agnoscendo, quas
patraverunt quotquot christianorum nomen tenuerunt ac tenent.
Annus Sanctus per se ipse vocationis ad conversionem est momentum. Hoc
est primum praedicationis Iesu verbum, quod insigniter cum promptitudine
ad credendum coniungitur: « Paenitemini et credite evangelio » (Mc
1, 15). Quod Christus iubet, ex conscientia manat illius rei: «
impletum est tempus » (Mc 1, 15). Cum Dei tempus completur,
fit ad conversionem compellatio. Quae quidem ante omnia est gratiae
fructus. Spiritus ipse unumquemque compellit, ut « in se ipse intret »
et necessitatem percipiat Patris domum repetendi (cfr Lc 15,
17-20). Conscientiae ideo examinatio unum maxime insigne est personalis
exsistentiae momentum. Eius namque ope, quisque homo ante suae vitae
veritatem locatur. Sic ipse reperit quantum sua opera ab illo absint
exemplari, quod ille prae se tulit.
Ecclesiae historia est sanctitatis historia. Novum Testamentum hanc
baptizatorum notam firmiter extollit: ii sunt « sancti » prout,
ab illo mundo dissociati quem Malignus detinet, uno veroque Deo colendo
sese addicunt. Re vera haec sanctitas manifestatur in tot Sanctorum et
Beatorum eventibus, qui ab Ecclesia agnoscuntur, itemque in sortibus
innumerae multitudinis mulierum virorumque incognitorum, quam dinumerare
nemo potest (cfr Apc 7, 9). Eorum vita Evangelii veritatem
testatur atque manifestum mundo praebet possibilitatis perfectionis
signum. Necesse tamen est agnoscere historiae annales etiam non paucos
eventus recensere, qui contra testantur pro christiano nomine. Illud
propter vinculum quod, in mystico Corpore, alios aliis nectit, nos omnes,
quamvis nihil personalis responsalitatis habeamus, atque minime
supponentes Dei iudicium, qui unus corda cognoscit, errorum culparumque
onera illorum qui ante fuerunt baiulamus. Nos quoque, Ecclesiae filii,
peccavimus atque Christi Sponsa prohibita est quominus omni sui vultus
venustate splenderet. Peccatum nostrum Spiritui in tot hominum cordibus
operanti offecit. Fides nostra debilis indifferentem animum induxit atque
complures a germano Christi occursu avertit.
Petri veluti Successores flagitamus ut hoc misericordiae anno Ecclesia,
quae sanctitate firmatur quam a Christo accepit, genu ante Deum flectat
atque veniam pro praeteritis praesentibusque suorum filiorum peccatis
impetret. Omnes peccaverunt ac nemo ante Deum iustus dici potest (cfr 1
Reg 8, 46). Sine timore repetatur: « Peccavimus » (Ier
3, 25), at penitus certitudo servetur: « ubi autem abundavit
peccatum, superabundavit gratia » (Rom 5, 20).
Amplexus quo Pater prosequitur poenitentiam agentem, qui obviam it Ei,
erit iustum pro culpis propriis alteriusque auctoramentum, conscientia
innixum arti vinculi, quod cuncta mystici Corporis membra inter se
coniungit. Christiani invitantur ut, eorum Deo hominibusque qui eorum
moribus sunt offensi, in se errores recipiant, quas ipsi admiserunt. Id
peragant nihil mutuo poscentes, in caritate Dei tantum innitentes, quae «
diffusa est in cordibus nostris » (Rom 5, 5). Non deerunt
qui, aequo animo praediti, historiam praeteriti nostrique temporis, erga
Ecclesiae filios a vita sociali exclusionis, iniuriarum et persecutionum
casus saepe numero annumerasse ac annumerare agnoscere valeant.
Nemo hoc iubilari anno a Patris complexu se abstrahere velit. Nemo eadem
faciat quae frater maior evangelicae similitudinis qui festum acturus
ingredi recusat domum (cfr Lc 15, 25-30). Veniae gaudium omni
indignatione fortius sit et maius. Ita agendo Sponsa ad mundi oculos illa
coruscabit pulchritudine et sanctitate, quae ex Domini gratia effluunt.
Duo iam milia annorum Ecclesia exstat cunae in quibus Iesum deponit Maria
eundemque adorationi omniumque populorum contemplationi exhibet. Utinam
Sponsae per humilitatem magis usque splendeant gloria et Eucharistiae vis,
quam ipsa celebrat suoque in sinu servat. In Panis Vinique consecrati
specie, Christus Iesus resuscitatus ac glorificatus, lux gentium (cfr Lc
2, 32), suam continuatam Incarnationem revelat. Is vivus verusque inter
nos perstat, ut suo Corpore et Sanguine credentes alat.
Quocirca contuitus in futurum aevum sit defixus. Pater misericordiae
peccata non dinumerat quorum nos reapse poenituit (Is 38, 17).
Ipse, nunc, novum quid patrat atque in dilectione quae ignoscit caelos
novos novamque terram antecapit. Confirmetur igitur fides, adolescat spes,
magis ac magis operosa sit caritas, ad renovatum christianae
testificationis impetum in mundo proximi millennii.
12. Misericordiae Dei signum, his temporibus admodum necessarium, est
caritatis signum, quod oculos nostros reserat ad necessitates
respiciendas illorum qui in egestate et a vita sociali exclusi vivunt. Hae
sunt condiciones quae lata socialia loca complectuntur quaeque sua mortis
umbra quosdam solidos populos offundunt. Humani generis in conspectu hodie
prostant novae servitutis species eaedemque subtiliores quam illae quas
praeteritum tempus recensuit; libertas nimis multis personis pergit esse
nomen re destitutum. Haud paucae Nationes, pauperiores potissimum, aere
alieno opprimuntur, quod eo est conflatum ut iam exsolvi re non possit.
Omnino praeterea manifestum est progressum reapse obtineri non posse,
dempta inter populos sociata opera omnium linguarum, stirpium, nationum et
religionum. Oppressiones sunt tollendae quorum vi alii in alios
dominantur: ipsae peccatum sunt et iniuria. Qui operam dat solummodo ut
thesaurizet in terra (cfr Mt 6, 19) « non fit in Deum dives »
(Lc 12, 21).
Nova praeterea solidarietatis et internationalis cooperationis cultura
inferri debet, qua omnes praesertim divites Nationes et privatorum
pars causam in se suscipiant, ut quaedam oeconomiae ratio habeatur
quae cuique personae inserviat. Tempus ultra haud producendum est, cum
etiam pauper Lazarus prope divitem sedere poterit, ut idem convivium
participet neve cogatur saturari de his quae cadent de mensa (cfr Lc
16, 19-31). Summa paupertas vim, simultates et scandala gignit. Ei mederi
est iustitiam operari ideoque pacem.
Iubilaeum ultra nos ad cordis conversionem per vitae immutationem
excitat. Omnes commonefacit terrena bona non absoluta putanda esse,
quandoquidem ea non sunt Deus, neque dominatum vel praesumptum hominis
dominatum, quia ad Dominum eique soli terra pertinet: « Mea est, et
vos advenae et coloni mei estis » (Lv 25, 23). Utinam annus
hic gratiae corda moveat illorum quorum in manibus populorum sunt sortes!
13. Signum quoddam perenne, at hodie perquam significans, veritatis
christiani amoris est martyrum memoria. Eorum testificatio ne
oblivione obruatur. Ii sunt qui, vitam ob amorem tradentes, Evangelium
nuntiaverunt. Martyr, nostra potissimum aetate, maioris illius amoris est
signum quod omnia alia bona complectitur. Eius vita supremum illud verbum,
quod Christus in cruce pronuntiavit, refert: « Pater dimitte illis,
non enim sciunt quid faciunt » (Lc 23, 34). Fidelis, qui
serio animo suam christianam vocationem putavit, secundum quam martyrium
possibilitas est quaedam a Revelatione iam enuntiata, hanc exspectationem
suae in vitae spatio excludere non potest. Duo milia annorum a Christo
nato continuata martyrum testificatione notantur.
Hoc insuper saeculum, quod ad finem vergit, innumeros cognovit martyres
praesertim propter nazismum, communismum, stirpium tribuumve contentiones.
Omnium ordinum homines suam ob fidem passi sunt, sanguine suam Christo
Ecclesiaeque adhesionem luendo sive interminatos carceris annos omniumque
generum angustias tolerando, ne cuidam obsequerentur ideologiae quae in
immanis dictaturae regimen immutata est. Psychologica spectata ratione,
martyrium est significantissimum veritatis fidei documentum, quae humanum
vultum tribuere vel violentissimo mortis generi valet suamque ostendit
pulchritudinem etiam inter crudelissimas persecutiones.
Advenientis iubilaris annis perfusi gratia, maiore impetu gratiarum
actionis Patri hymnum dicere poterimus et canere: Te martyrum
candidatus laudat exercitus. Utique, hic est exercitus illorum qui «
laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni » (Apc
7, 14). Hanc ob causam Ecclesiae ubique terrarum eorum testificationi
adhaerescendum est itemque eorum memoria studiose tuenda. Utinam Dei
Populus, horum germanorum signiferorum cuiusvis aetatum, linguarum et
nationum exemplis in fide roboratus, fidenter tertii millennii limen
transgrediatur. Eorum martyrii admiratio, in fidelium cordibus, cum
voluntate coniungatur illorum exempla per Dei gratiam sectandi, si
exstiterint condiciones.
14. Iubilare gaudium consummatum non esset, si intuitus in Eam non
dirigeretur quae, Patri penitus oboediens, nobis Dei Filium in carne
genuit. Bethleemitica in civitate Mariae « impleti sunt dies, ut
pareret » (Lc 2, 6), atque Spiritu Sancto repleta, novae
creationis Primogenitum peperit. Ut fieret Dei Mater cum esset vocata,
inde a virginalis conceptus die Maria plene suam maternitatem vixit, quam
in Calvaria sub cruce complevit. Mirabili Christi beneficio, ibi ipsa
Mater quoque Ecclesiae facta est, omnibus viam demonstrans quae ad Filium
ducit.
Silentii auditionisque Mulier, in Patris manibus docilis, Maria Virgo ab
omnibus generationibus « beata » dicitur, quoniam mira agnovit
quae in ea Spiritus Sanctus patravit. Numquam populi Matrem misericordiae
invocare desinent atque refugium sub eius praesidio semper invenient. Quae
cum filio Iesu et Iosepho sponso ad templum Dei sanctum iter suscepit,
ipse iter tueatur illorum qui viatores iubilari hoc anno fient. Ipsaque
peculiari ratione proximis mensibus pro populo christiano intercedat, ut
gratiam misericordiamque lagiter adipiscatur, de duobus a Salvatore nato
milibus annorum exsultans.
Deo Patri in Spiritu Sancto Ecclesiae laus sit propter salutis donum in
Christo Domino nunc et per ventura saecula.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Novembris,
dominica prima Adventus, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo
octavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
IOANNES PAULUS PP. II
DECRETUM BULLAE ADNEXUM
PRAESCRIPTA DE IUBILARI INDULGENTIA ACQUIRENDA
Hoc per decretum, quod Summi Pontificis voluntatem ad effectum adducit
quam Bulla de Magno Iubilaeo indicendo Anni bismillesimi ostendit,
facultatumque vigore eidem ab ipso Summo Pontifice tributarum, ad
iubilarem indulgentiam acquirendam Paenitentiaria Apostolica normas
statuit.
Fideles cuncti, convenienter parati, totum per Iubilaei spatium,
indulgentiae dono largiter frui possunt, secundum normas quae hic
praescribuntur.
Dum hoc praeponitur, indulgentias scilicet sive generaliter sive per
peculiare rescriptum Magno evolvente Iubilaeo perstaturas, illud in
memoriam revocatur, indulgentiam nempe iubilarem in modum suffragii
defunctorum animabus applicari posse: hanc per oblationem insigne
supernaturalis caritatis exercitium completur, illud propter vinculum quo
in mystico Christi Corpore fideles, peregrinantes adhuc in terris, cum iis
qui iam suum perfecerunt iter coniuncti sunt. Per Iubilarem annum viget
etiam norma secundum quam indulgentia plenaria semel in die dumtaxat
acquiri potest.(20)
Iubilaei fastigium est Dei Patris occursus, per Christum Salvatorem, qui
in Ecclesia, in suis Sacramentis potissimum, adest. Hac de causa in
iubilari itinere, quod peregrinatio parat, primum praestantissimumque
obtinet locum Paenitentiae atque Eucharistiae sacramenti celebratio,
mysterii videlicet paschalis Christi nostrae pacis nostraeque
reconciliationis: hic est occursus qui commutat quique ad indulgentiae
donum pro se et pro ceteris aperit aditum.
Digne sacramentali confessione celebrata, quae ordinarie ad normas can.
960 CIC et can. 720, § 1 CCEO, esse debet individualis et integra,
fidelis, his quae requiruntur observatis, recipere vel applicare potest,
per congruum quoddam temporis spatium, indulgentiae donum etiam cotidie
haud repetita confessione. Attamen convenit ut fideles saepe sacramenti
Paenitentiae gratiam recipiant ad conversionem cordisque munditiam
augendam.(21) Eucharistiae participationem quae est necessaria ad
unamquamque indulgentiam acquirendam par est eodem die fieri quo
praescripta opera aguntur.(22)
His cum duabus rebus prae omnibus praestantibus coniungi debet cum
Ecclesia communionis testificatio, quae precatione ad Summi Pontificis
mentem manifestatur necnon caritatis paenitentiaeque deinceps operibus,
quae infra significantur: haec opera veram illam cordis conversionem
ostendere volunt, ad quam Christi communio in sacramentis perducit.
Christus namque est indulgentia et « propitiatio pro peccatis nostris
» (1 Io 2, 2). Ipse, in fidelium cordibus Spiritum Sanctum
diffundens qui « est remissio omnium peccatorum »,(23)
unumquemque ad filialem fidentemque cum Patre misericordiae concursum
incitat. Ab hoc occursu conversionis et renovationis, ecclesialis
communionis caritatisque in fratres proposita manant.
Eventuro proximo Iubilaeo norma quoque confirmatur vi cuius confessarii
sive praescriptum opus sive quae poscuntur condiciones pro iis qui
legitime impediuntur commutare possunt.(24) Infirmi, religiosi
religiosaeque quae clausura vinciuntur omnesque qui quacumque ratione domo
exire non possunt, pro alicuius templi visitatione cappellam domesticam
adire possunt; si autem ne istud quidem fieri potest, indulgentiam
consequi poterunt sese iis sociantes qui ordinario modo praescriptum opus
obeunt, preces simul, aegritudines et incommoda Deo dicantes.
Quod ad necessaria opera complenda attinet, fideles indulgentiam
iubilarem acquirere possunt:
1) Romae, si piam peregrinationem agent ad quamlibet
patriarchalem Basilicam, scilicet ad Basilicam Sancti Petri in Vaticano,
vel Archibasilicam Sanctissimi Salvatoris in Laterano, vel Basilicam
Sanctae Mariae Maioris, vel Sancti Pauli ad viam Ostiensem, ibique devote
participabunt Sanctam Missam vel aliam liturgicam celebrationem, ut laudes
Vesperasve, vel quoddam pietatis exercitium (exempli gratia Viam
crucis, Rosarium mariale, ad Deiparae honorem Hymni recitationem qui
est Akathistos); praeterea si, separatim vel turmatim, unam ex
patriarchalibus Basilicis invisent, ibique per quoddam temporis
intervallum eucharisticam adorationem piasque meditationes agent, «
Pater noster », fidei professionem quavis in legitima forma, atque
Beatae Virginis Mariae invocationem addentes. Quattuor his patriarchalibus
Basilicis hac peculiari Iubilaei occasione alia haec loca iisdem
condicionibus accedunt: Basilica Sanctae Crucis in Hierusalem, Basilica
Sancti Laurentii ad Veranum, Sanctuarium Virginis Divini Amoris,
christianae Catacumbae.(25)
2) In Terra Sancta, si, easdem condiciones servantes, invisent
Basilicam Hierosolymitanam Sancti Sepulcri, vel Basilicam Nativitatis
Bethleemiticam, vel Basilicam Annuntiationis Nazarethanam.
3) Aliis in ecclesiasticis circumscriptionibus, si sacram ad
cathedrale templum vel ad alias ecclesias vel loca ab Ordinario designata
peregrinationem peragent, ibique devote liturgicae celebrationi aliive pio
exercitio intererunt, quemadmodum supra de urbe Roma dictum est; insuper
si seiunctim vel turmatim cathedrale templum vel Sanctuarium ab Ordinario
designatum invisent et ibi per aliquod tempus pias meditationes agent, «
Pater noster », fidei professionem quavis in legitima forma et
Virginis Mariae invocationem addentes.
4) In omni loco, si congruo tempore destinato fratres invisent,
qui in necessitatibus difficultatibusve versantur (ut aegroti, in carcere
inclusi, senes deserti, inhabiles hisque similes), peregrinationem paene
ad Christum in illis praesentem facientes (cfr Mt 25, 34-36), ac
suetas condiciones spiritales, sacramentales precationisque implentes.
Fideles procul dubio has visitationes per Annum Sanctum renovabunt, cum in
unaquaque illarum plenariam indulgentiam lucrari possint, ut liquet, non
plus quam semel in die.
Iubilaris plenaria indulgentia per incepta quoque acquiri potest quae
paenitentialem spiritum efficacem generosumque in modum perficiunt, qui
est veluti Iubilaei anima. Sic cum per diem quis a rerum supervacanearum
usu sese abstinet (verbi gratia a fumi nicotiani gustatione, ab
alcoholicis potionibus, ieiunando vel se abstinendo ad generales Ecclesiae
leges et Episcopatuum peculiares normas) atque congruas pecunias in
pauperum beneficium confert; religiosa socialiave opera praestabili
subsidio sustinendo (peculiari modo pro pueris desertis, iuvenibus
laborantibus, senibus indigentibus, alienigenis variarum Nationum, qui
tranquilliores vitae condiciones persequuntur); congruam liberi temporis
partem ad actiones, communitati utiles, praestando vel id genus gerendo
personali ex sacrificio opera.
Datum Romae, e Paenitentiaria Apostolica, die 29 mensis Novembris
anno 1998, prima Adventus dominica.
Villelmus Wakefield S.R.E. Card. Baum Paenitentiarius Maior
Aloisius De Magistris Ep. tit. Novensis Regens
(1) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis Gaudium et spes, 22.
(2) Cfr n. 1: AAS 71 (1979), 258.
(3) Cfr Ioannes Paulus II, Epist. Ap. Redemptionis anno (20
Aprilis 1984): AAS 76 (1984), 627.
(4) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis Gaudium et spes, 40.
(5) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Tertio millennio adveniente
(10 Novembris 1994), 36: AAS 87 (1995), 28.
(6) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis Gaudium et spes, 41.
(7) Cfr ibid., 39-54: AAS 87 (1995), 31-37.
(8) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei
Verbum, 2.4.
(9) Carmina dogmatica, XXXI, Hymnus alius: PG 37, 510-511.
(10) Cfr Adversus haereses, III, 17: PG 7, 930.
(11) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium,
1.
(12) Bulla Antiquorum habet (12 Februarii 1300): Bullarium
Romanum III/2, p. 94.
(13) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Tertio millennio adveniente
(10 Novembris 1994), 33: AAS 87 (1995), 25.
(14) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Reconciliatio
et paenitentia (2 Decembris 1984), 28-34: AAS 77 (1985),
250-273.
(15) Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1446.
(16) Ioannes Paulus II, Bulla Aperite portas Redemptori (6
Ianuarii 1983), 8: AAS 75 (1983), 98.
(17) Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1472.
(18) Paulus VI, Const. Ap. Indulgentiarum doctrina (1 Ianuarii
1967), 9: AAS 59 (1967), 18.
(19) Cfr nn. 33.37.51: AAS 87 (1995), 25-26; 29-30; 36.
(20) Cfr Enchiridion indulgentiarum, LEV 1986, norm. 21, §
1.
(21) Cfr ibid., norm. 23, §§ 1-2.
(22) Cfr ibid., norm. 23, § 3.
(23) « Quia est remissio omnium peccatorum »: Missale
Romanum, Super oblata, Sabbato post Dominicam VII Paschae.
(24) Cfr Ench. indulg., norm. 27.
(25) Cfr Ench. indulg., conces. 14.
Copyright © Libreria Editrice Vaticana
|