|
32 - 22.10.2005
SOMMARIO
♦ LETTERA AI VESCOVI CINESI MEMBRI DELL’XI ASSEMBLEA GENERALE
ORDINARIA ASSENTI DALL’AULA SINODALE.
♦ LETTERA AI VESCOVI CINESI MEMBRI DELL’XI ASSEMBLEA GENERALE
ORDINARIA ASSENTI DALL’AULA SINODALE
Exc.mo D.no Antonio LI DUAN,
Singanensi
Exc.mo D.no Luca LI JINGFENG,
Fomsiamensi
Exc.mo D.no Aloysius JIN LUXIAN, S.I.
Sciamhaevensi
Exc.mo D.no Giuseppe WEI JINGYI,
Tsitsiharensi
E Civitate Vaticana, d. 22 octobris 2005
Desideratissimi Fratres in Episcopatu,
Nos, Patres in Synodo congregati, qui Undecimo Coetui Generali
Ordinario participes intersumus, una cum Benedicto Papa XVI,
perlibenter vobis fraterne et benigne salutem impertiri optamus.
Propter vestram a Synodi laboribus absentiam maerore et aegritudine
affecti sumus; vobis enim libentissime occurrere voluimus, ut et a
vestra ipsorum voce narrata omnia, quae pertulistis audiremus et
fructus, quos ab in Ecclesia vitae usu percepistis perdisceremus.
Quae omnia fieri non potuerunt, vobis tamen id confirmamus, ipsos
totamque Ecclesiam, quae in Sinis versetur, distincte nobis esse
cordi, quorum semper in oratione meminimus.
Mysterium autem eucharisticum, sicut ipsi nostis, summa est et
principium, circa quod sententiae iudiciaque nostra omnia
convertuntur. Hac vero in parte, id libenter urgemus, ipsa in
Eucharistia, quae fons est et culmen vitae et missionis Ecclesia,
omnes nos in communione cum Christo cumque Ecclesiae universa esse
consti tutos. Propterea, una vobiscum, laudibus, aeternum Patrem,
datorem bonorum omnium, extollimus atque cumulamus, Cuius a corde
amor ille profluit, qui in Spiritu Domini Resurgentis in corda
nostra effunditur, unde nos "cor unum et anima una" (Actus 4,32)
efficimur.
In Domino Iesu vobis ominamur, ut omnes communitates ecclesiales in
Sinis constitutae floreant in Verbo audiendo, in Mysterio paschali
celebrando, in fratribus generose iuvandis. Quae vota fervido
cumulamus auspicio, ut brevi itinera adinveniri possint, quo magis
etiam conspicuo plena illa communio fulgeat splendore. Mariae
Sanctissimae, Matri Ecclesiae, omina nostra committimus, quae
precibus ab Ecclesia tota fervidissime fusis ipsi prosequimur.
Nikola ETEROVIĆ
Archiepiscopus titularis Sisciensis
Secretarius Generalis
Francis Card. ARINZE
Praefectus Congregationis de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum
Praeses Delegatus
Juan Card. SANDOVAL ÍÑIGUEZ
Archiepiscopus Guadalaiarensis
Praeses Delegatus
Telesphore Placidus Card. TOPPO
Archiepiscopus Ranchiensis
Praeses Delegatus
[00331-XX.04] [NNNNN] [Testo originale: Latino] |