The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO EPISCOPIS

CONGREGATIO PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE

 

DE SYNODIS DIOECESANIS AGENDIS INSTRUCTIO

 

Prooemium

I. Introductio de synodi dioecesanae indole et fine

II. Synodi compositio

III. Synodi convocatio ac preparatio

A. Convocatio
B. Preparatoria commissio et synodi ordo
C. Praeparandae synodo momenta

IV. Synodi actio

V. Declarationes et synodalia decreta

Additamentum ad instructionem de synodis dioecesanis agendis


PROOEMIUM

In Constitutione Apostolica, cuius inscriptio "Sacrae disciplinae leges", qua vigens nunc Codex Iuris Canonici est editus, a Summo Pontifice Ioanne Paulo II inter praecipua elementa, quae secundum Concilium Vaticanum II veram germanamque Ecclesiae imaginem describunt, reponitur "doctrina qua Ecclesia ut Populus Dei et auctoritas hierarchica uti servitium proponitur; doctrina praeterea quae Ecclesiam uti communionem ostendit ac proinde mutuas statuit necessitudines quae inter Ecclesiam particularem et universalem, atque inter collegialitatem ac primatum intercedere debent; item doctrina qua omnia membra Populi Dei, modo sibi proprio, triplex Christi munus participant, sacerdotale scilicet propheticum atque regale"[1].

Officium suum fidelitatis erga Concilii magisterium exsecutus, renovata facie induit Codex Iuris Canonici ipsam translaticiam synodi dioecesanae institutionem, in quam varias ob causas confluxerunt ecclesiasticae iam superius memoratae doctrinae. Licet enim in canonibus 460‑468 normas iuridicas reperire ex quibus consessus hic ecclesialis est celebrandus.

Nuper, potissimum post Codicem Iuris Canonici evulgatum, magis ac magis increbruerunt Ecclesiae particulares, quae celebraverunt vel sunt celebraturae dioecesanam synodum, quippe quae magni ponderis habeatur instrumentum ad conciliarem renovationem obtinendam. Peculiaris mentio est facienda de II Pastorali Synodo Romanae dioecesis, quae ad exitum perducta est anno 1993 in sollemnitate Pentecostes, et ipsa Summo Pontifici Ioanni Paulo II copiam dedit perutilem doctrinam proferendi. Praeterea novissimis decenniis aliae formae significatae sunt, quibus dioecesana communio ostenderetur, quae interdum velut "dioecesanae congressiones" sunt vulgatae, in quibus, quamvis quaedam habeant communia cum synodis, certa desideratur canonica forma.

Peropportum igitur visum est de dioecesana synodo canonicae legis praecepta declarare atque evolvere et rationes in eadem exsequenda servandas determinare[2], firmiter tamen iis valentibus quae Codex Iuris Canonici statuit. Praecipuum hoc votum est ut etiam "congressiones dioecesanae" aliaeque consessiones, quatenus suo proposito constitutioneque similes synodo sunt, suum locum in disciplinae canonicae alveo reperiant, si quidem canonicae prescriptiones recipiuntur et haec Instructio, ut efficaciter Ecclesiae particularis regimen in tuto collocent.

Ad utilitatem quae adferri potest ad synodum dioecesanam praeparandam, agglutinatur huic Instructioni Additamentum, demonstrandi tantummodo causa, ubi potiores materiae recensentur, quas Codex Iuris Canonici ad dioecesanas regulas destinat.

Quapropter tum Congregatio pro Episcopis tum Congregatio pro Gentium Evangelizatione, quibus nomine Summi Pontificis auctoritas est in episcopalis muneris perfunctionem intra Ecclesiam Latinam[3], universis Ecclesiae Latinae Episcopis hanc praebent Instructionem. Hoc quidem pacto simul respondere petitionibus cupiunt multorum Episcoporum, qui adiumentum fraternum quaerunt in synodis dioecesanis celebrandis, simul aliquid conferre ad quaedam vitia atque inconsequentia sananda quae nonnumquam inventa sunt.

 

I. INTRODUCTIO DE SYNODI DIOECESANAE
INDOLE ET FINE

Finitur in canone 460 dioecesana synodus tanquam "coetus delectorum sacerdotum aliorumque christifidelium Ecclesiae particularis, qui in bonum totius communitatis dioecesanae Episcopo dioecesano adiutricem operam praestant".

1. Synodi finis est opem Episcopo ferre dum proprio ille fungitur munere et opera moderandi christianam communitatem.

Eiusmodi propositum circumscribit peculiarem partem quae in synodo sacerdotibus est assignanda, quandoquidem illi sunt "ordinis Episcopalis providi cooperatores eiusque adiutorium et organum, ad Populo Dei inserviendum vocati"[4]. Opportunitatem vero Episcopo synodus exhibet etiam vocandi secum ad operam adiutricem una cum sacerdotibus etiam aliquot homines laicatus et ex familiis religiosis, velut peculiarem rationem explendi illius officii quod omnes fideles complectitur in Christi Corpore aedificando[5].

Etiam in synodo agenda fungitur Episcopus munere gubernandae Ecclesiae sibi creditae: ipse enim illam convocat[6], quaestiones synodalis disceptationis proponit[7], sessionibus synodi praeest[8]; denique, uti unus legislator, declarationibus ac decretis subscribit eaque publici iuris fieri ordinat[9].

Ita plane synodus est "in illis adiunctis et numquam ab iis seiuncta, actus episcopalis gubernationis et communionis ipsius eventus, quo sic profecto natura illa communionis hierarchicae exprimitur, quae ad ipsam pertinet Ecclesiae naturam"[10]. Etenim non est Dei populus informis Christi discipulorum multitudo, verum sacerdotalis communitas organice iam ab initio ad sui Conditoris voluntatem exstructa[11], quae quaque in dioecesi ad Episcopum refertur veluti ad spectabile principium unitatisque fundamentum ac suum unicum repraesentantem[12]. Quicumque idcirco conatus opponendi synodum Episcopo propter quasi quandam assertam "Populi Dei repraesentationem", vere institutioni ecclesialium vinculorum adversatur.

2. Synodi sodales vocantur ad Episcopo dioecesano adiutricem operam praestandam[13], suam sententiam seu votum de quaestionibus proferentes ab illo propositis; hoc quidem dicitur votum consultivum[14], unde intellegatur esse Episcopum liberum ad suscipiendas aut reiciendas illorum sodalium expressas opinationes. Attamen hoc non significat earum momentum neglegere, tamquam si consultatio sit solummodo "exterior", ab iis effecta quibus nullum est despondendi officium de extremo synodi exitu: suis quidem experientiis atque consiliis actuoso modo sodales conferunt declarationibus decretisque perficiendis, quae merito vocabuntur "synodalia"[15], unde episcopale dioecesis gubernium impulsum postmodum recipiet.

Sua vero ex parte, disceptationes intra synodi consessus dirigit Episcopus et tamquam verus Ecclesiae magister docet et corrigit ubi opus fuerit. Auditis synodi membris, ad illum decernendi munus spectat, nempe "omnia probare et quod bonum est tenere"[16], de diversis significatis opinionibus. Exacta tandem synodo, sua manu nomen subscribens declarationibus et decretis, ipse Episcopus suam auctoritatem obligat iis de omnibus rebus, quae inibi traduntur vel praecipiuntur. Sic quidem episcopalis impletur potestas suo vero ex sensu, quae videlicet haud est arbitrariae voluntatis iniunctio, sed verum ministerium, quod propterea secumfert "subditos audire" et "ad alacriter secum cooperandum" exhortari[17], dum opera communiter datur ut illud eruatur quod tempore hoc praesenti Spiritus ab aliqua postulat particulari Ecclesia.

3. Efficiunt communio ac missio, quatenus partes inseparabiles sunt unici illius finis pastoralium Ecclesiae inceptorum, "bonum totius communitatis dioecesanae", quod designat canon 460 uti postremum synodi propositum.

Eo deliberationes synodi pertinent, ut communis de salvifica doctrina consensus foveatur universique fideles simul ad Christi sequelam concitentur. Quandoquidem constat esse Ecclesiam "missam in mundum ad annuntiandum et testificandum mysterium communionis quo ipsa constituitur, ad idipsum actuale reddendum et expandendum"[18], contendit etiam synodus ut apostolicus dynamismus omnium virium ecclesialium sustentetur, legitimis praeeuntibus Pastoribus. Cum persuasum habeatur omnem renovationem communionis operisque missionalis praeponere necessariam ministrorum Dei sanctitatem, in synodo deesse non potest magnum studium corrigendi vitae mores cleri ipsius et procurandi educationem eius tum etiam vocationes incendendi.

Non modo igitur patefacit synodus et perficit dioecesanam communionem, verum etiam ut suis declarationibus decretisque eam aedificet invitatur. Quapropter synodalibus in documentis necesse est diligenter universale Magisterium suscipiatur disciplinaque canonica ad diversam qualitatem illius communitatis christianae unius adhibeatur. Etenim Petri Successoris ministerium atque Episcoporum Collegium haud sunt elementum ab Ecclesia particulari alienum, verum res quae pertinet "ab intra" ad ipsam eius essentiam[19] atque dioecesanae communionis fundamentum iacet.

Conducit hac via synodus ad speciem Ecclesiae particularis conformandam, dum eius traditis institutionibus liturgicis, spiritualibus et canonicis continuationem certam adiungit. Iuridiciale cuiusque loci patrimonium nec non directivae normae, quibus pastorale regimen est gubernatum, in synodo accurata investigatione perpenduntur, ut, si opus est, accommodentur vel redintegrentur et regularum lacunae consummentur, ut comprobetur sintne iam pastoralia ad effectum deducta quae antea composita erant, utque novae regulae moderatrices, opitulante Dei gratia, suadeantur.

 

II. SYNODI COMPOSITIO

1. "Synodo dioecesanae praeest Episcopus dioecesanus, qui tamen Vicarium generalem aut Vicarium episcopalem pro singulis sessionibus synodi ad hoc officium implendum delegare potest"[20]; inter hos autem praeoptentur qui episcopali dignitate sunt praediti (Episcopus coadiutor et Episcopi auxiliares).

2. Synodi sunt membra de iure pro eo quo funguntur officio:

‑ Episcopus coadiutor atque auxiliares Episcopi;

‑ Vicarii generales et Vicarii episcopales, nec non Vicarius iudicialis;

‑ ecclesiae cathedralis canonici;

‑ presbyteralis consilii membra;

‑ seminarii maioris rector;

‑ vicarii foranei[21].

3. Sunt membra eligenda:

11. "Christifideles laici, etiam sodales institutorum vitae consecratae a consilio pastorali eligendi, modo et numero ab Episcopo dioecesano determinandis, aut, ubi hoc consilium non exstet, ratione ab Episcopo dioecesano determinata"[22].

Hi ut eligantur laici (tam viri quam feminae), quantum fieri potest, normae sequendae sunt canonis 512 '2[23], opera utcumque data ut iidem fideles "certa fide, bonis moribus et prudentia"[24] distinguantur; sic eorum partes collatae reapse ad Ecclesiae bonum valebunt. Horum laicorum legitima condicio canonica aestimanda est res necessaria omnino ut consessionis synodalis sint participes.

21. "Unus saltem presbyter ex unoquoque vicariatu foraneo eligendus ab omnibus qui animarum inibi curam habeant; item eligendus est alius presbyter qui, eodem impedito, in eius locum substituatur"[25].

Quemadmodum ex canonica dictione eruitur, hoc nomine presbyteros solos eligi licet, non diaconos aut laicos.

Debebit propterea numerum statuere Episcopus pro omni vicariatu foraneo. Sin autem de ecclesiali agitur communitate exiguae magnitudinis, nihil profecto obstat quin arcessantur omnes ipsius presbyteri.

31. "Aliqui Superiores institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae, quae in dioecesi domum habent, eligendi numero et modo ab Episcopo dioecesano determinatis"[26].

4. Synodi sodales ab Episcopo libere destinati: "Ad synodum dioecesanam ab Episcopo dioecesano vocari ut synodi sodales possunt alii quoque, sive clerici, sive institutorum vitae consecratae sodales, sive christifideles laici"[27].

His in synodalibus membris designandis conatus fiet ut praesentes reddantur ecclesiales vocationes vel variae apostolicae navitates non satis in ipsis electionibus demonstratae, ut convenienter hinc peculiarem illius Ecclesiae particularis faciem referat synodus; curabitur idcirco ut inter clericos consentaneus diaconorum permanentium adsit numerus. Neque neglegantur fideles "pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent"[28], quorum ponderatae sententiae procul dubio disceptationes synodi ditabunt.

5. Legitime sic destinatis sodalibus ius est officiumque ut sessionibus intersint[29]. "Synodi sodalis, si legitimo detineatur impedimento, non potest mittere procuratorem qui ipsius nomine eidem intersit; Episcopum vero dioecesanum de hoc impedimento certiorem faciat"[30].

Iure potest debetque Episcopus decreto edito amovere quemvis synodi sodalem qui suis opinationibus ab Ecclesiae discrepat doctrinis aut qui Episcopi repudiat auctoritatem, dum simul tamen recursum fieri licet contra illud decretum ex iuris norma.

6. "Ad synodum dioecesanam Episcopus dioecesanus, si id opportunm duxerit, invitare potest uti observatores aliquos ministros aut sodales Ecclesiarum vel communitatum ecclesialium quae non sunt in plena cum Ecclesia catholica communione"[31].

Adiuvabunt ii observatores "ut oecumenica sollicitudo magis inseratur in communem pastoralem industriam utque mutua cognitio crescat, tum caritas reciprocans tum, si fieri potest, fraterna ipsa opera"[32].

Ut ii observatores vero deligantur plerumque decebit agere ex consentione praefectorum cuiusque Ecclesiae vel communitatis, qui hominem magis idoneum denotabunt ad suas exercendas partes.

 

III. SYNODI CONVOCATIO AC PREPARATIO

A. Convocatio

1. Dioecesana synodus celebrari poterit "cum, iudicio Episcopi dioecesani et audito consilio presbyterali, adiuncta id suadeant"[33]. Prudenti ideo Episcopi iudicio relinquitur ut saepius vel rarius synodum convocet secundum particularis ipsius Ecclesiae aut dioecesani regiminis necessitates.

Tales condiciones esse possunt variae quidem indolis: quod vel desideratur consentanea pastoralis coniuncta opera, vel peculiari in loco necesse est normas aut monitiones superiores impleri, vel difficultates intra dioecesis fines quaedam omnino dissolvendae sunt, vel opus esse videtur intentiore operosioreve ecclesiali communione, et ita porro. Ut vero convocationis rite aestimetur opportunitas, maius sane pondus prae se ferunt rerum cognitiones ex pastoralibus visitationibus perceptae: magis enim quam ulla alia inquisitio aut investigatio illae permittent ut fidelium necessitates Episcopus discernat nec non aptiora pastoralia incepta quibus plenius illis satisfiat.

Si quando igitur synodi dioecesanae convocandae Episcopus intellexerit opportunitatem, a presbyterorum consilio ‑ quod totius presbyterii gerit personam in adiuvando Episcopo in dioecesis regimine[34] ‑ ponderatum postulabit iudicium de synodo celebranda atque etiam de argumento sive de argumentis in ipsa agitandis.

Circumscripto synodi argumento, curabit Episcopus convocationis decretum promulgandum, quod Ecclesiae suae patefaciet plerumque intercidente festivitate quadam liturgica maioris sollemnitatis.

2. "Synodum dioecesanam convocat solus Episcopus dioecesanus, non autem qui ad interim dioecesi praeest"[35].

"Si Episcopus plurium dioecesium curam habet, aut unius curam habet uti Episcopus proprius, alterius vero uti Administrator, unam synodum dioecesanam ex omnibus dioecesibus sibi commissis convocare potest"[36].

B. Preparatoria commissio et synodi ordo

1. Iam inde a primis temporibus Episcopus commissionem praeparatoriam constituat.

Huius autem praeparatoriae commissionis sodales ab Episcopo deligentur inter sacerdotes ac fideles qui pastorali sua sapientia antecellunt ac sui muneris auctoritate, atque detur opera, quatenus fieri poterit, ut charismatum ac ministeriorum populi Dei varietas ipsa ostendatur. Neque deesse inter eos debet vir canonici iuris ac liturgiae sacrae peritus.

Praeparatoriae huius commissionis erit Episcopo opitulari praesertim in ipsa synodi compositione atque in adiumentorum oblatione ad parandam synodum, tum in ordinis proprii explicatione et in quaestionum definitione in synodalibus deliberationibus tractandarum, denique in synodalium membrorum nominatione. Praeerit commissionis sessionibus Episcopus ipse aut, si impediatur, ipsius delegatus.

Licebit etiam Episcopo secretarii officium constituere, quod commissionis praeparatoriae aliquis moderabitur. Ad illud pertinebit synodum ipsam adiuvare rerum in ordinatione: in documentorum transmissione et collocatione in tabulario, in relationum conscriptione, in opum necessariarum sumministratione, in pecuniarum procuratione nec non accepti et expensi computatione. Utile pariter erit instituere officium notitiis divulgandis, unde instrumentorum communicationis curatores rite de rebus fiant certiores et falsae simul interpretationes operum synodalium declinentur.

2. Auxiliante praeparatoria commissione, curabit Episcopus ut condatur forasque edatur synodi ordo[37].

Inter alia hae statuentur:

11 Synodi compositio. Adsignabit ordo certum numerum pro quolibet ordine sodalium atque normas definiet ad designandos laicos ac sodales institutorum vitae consecratae[38], tum etiam legatos inter Superiores institutorum religiosorum vitaeque apostolicae societatum[39]. Hoc autem dum fit, cavendum erit ne nimius sodalium numerus veram omnium interloquendi facultatem impediat.

21 Regulae de modo agendarum electionum pro synodi sodalibus et, si forte, curatoribus singulorum munerum in synodo exsequendorum. Hac in re observabuntur praecepta canonum 119, 1 et 164‑179, opportunis inductis accommodationibus[40].

31 Diversa officia in ipso consessu synodali absolvenda (praesidis, moderatoris, secretarii), commissiones variae earumque compositio.

4E Ratio ordinem tractandi in ipsis sessionibus, longinquitate indicata necnon proprietate pronuntiationum (ore ac scripto) et suffragationum ("placet", "non placet", "placet iuxta modum").

Suadet ipsa commoditas, quam modus procedendi adferre potest ad res instituendas illo praeparationis tempore, ut iam sub prima initia synodalis itineris ille ordo perficiatur, permissis tamen mutationibus vel additamentis, si quae fuerint, quae praeparationis experimentum deinde proponere poterit.

Plerumque convenire videtur ut continuo synodi participes destinentur, quo melius eorum auxilia in ipso praeparationis opere adhibeantur.

C. Praeparandae synodo momenta

Praeparatoria synodi consilia eo in primis spectant ut facilius possit Episcopus quaestiones statuere synodalibus disceptationibus subiciendas.

Utcumque dicendum est expedire ut haec pars ita peragatur ut variis quidem modis secundum condiciones ipsas attingantur implicenturque variae dioecesis necessitates atque industriae apostolicae apud quamque particularem Ecclesiam. Sic synodales actiones in "aptum tirocinium practicum ecclesiologiae communionis, secundum Concilium Vaticanum II"[41] evadent, ac praeterea alacres erunt Christifideles in accipiendis illis "quae sacri Pastores, utpote Christum repraesentantes, tamquam magistri et rectores in Ecclesia statuunt"[42], prompte synodo terminata.

Huc statim quaedam generalia adiunguntur monita de agendi ratione, quae Pastor unusquisque accommodare sciet ac cumulare, prout Ecclesiae particularis commoditati conveniet necnon synodi adumbratae proprietatibus.

1. Spiritalis et catechetica et divulgativa praeparatio.

Cum persuasum habeat "optimum consilium feliciter peragendae synodi, quemadmodum et omnis alterius eventus sive incepti ecclesialis, esse revera precationem"[43], adhortabitur Episcopus universos fideles, clericos, personas consecratas et laicatus homines, ac potissimum vitae contemplativae monasteria ad "continuam supplicationem communem: synodum eiusque proventum"[44], quae hoc modo pro particulari Ecclesia verus fiet gratiae eventus. Non autem hac de re cohortari omittet animarum pastores, quibus opportuna adiumenta suppeditabit pro sollemnibus atque cotidianis liturgicis conventionibus, dum paulatim expletur synodi iter.

Episcopo porro synodi celebratio praecipuam quandam erudiendorum fidelium opportunitatem adfert. Quocirca ordinatae catechesi fidelium provideatur de Ecclesiae mysterio deque omnium participatione proprii eius muneris, sub luce Magisterii doctrinarum maxime vero conciliaris. In hoc propositum sacerdotibus directoriae normae praeberi poterunt pro sacris concionibus.

Doceantur etiam omnes de indole ac synodi fine ac de synodalium deliberationum amplitudine. Cui proposito servire poterit alicuius libelli notitiarum pervulgatio, minime quidem communicationis socialis praetermissis instrumentis.

2. Dioecesis interrogatio.

Praebeatur fidelibus facultas patefaciendi postulata, optata et cogitata de synodi argumento[45]. Insuper seorsum monebuntur dioecesis clerici ut consilia sua proferant de modis satisfaciendi pastoralis curae postulationibus.

Huiusmodi consultationis certas rationes disponet Episcopus dabitque operam ut populi Dei cunctae "vivae vires" deprehendantur, quae inveniuntur apud Ecclesiam particularem operanturque[46]: tales videlicet sunt communitates paroeciales, vitae consecratae instituta et apostolicae vitae societates, consociationes ecclesiales atque maioris momenti coetus, institutionis sedes (seminarium, ecclesiasticae studiorum universitates et ecclesiasticae facultates, catholicae universitates ac scholae).

Dum sic dioecesim opportunis cum indicationibus Episcopus consulit, periculum considerare debebit ‑ nonnumquam pro dolor verissimum! ‑ ne manipuli instantes et impellentes oriantur, cavebitque ne ipsi interrogati suas sententias necessario acceptum iri temere confidant.

3. Quaestionum definitio.

Curabit deinde Episcopus argumenta definire de quibus deliberationes versabuntur. Idoneus ad hanc rem modus erit compositio interrogationum secundum argumenta divisarum, quarum singulas relatio inducet quae earum significationem illuminabit sub disciplinae doctrinaeque Ecclesiae lumine nec non responsionum ex prioribus consultationibus[47]. Officium hoc, moderante ipsa praeparatoria commissione, commendabitur coetibus peritorum ac versatorum in variis disciplinis provinciisque pastoralibus, qui formulas rite approbandas Episcopo exhibebunt.

Documentum tandem sic comparatum sodalibus mittetur, ut ante sessionum initium congruo studio investigetur.

 

IV. SYNODI ACTIO

1. Constat nimirum vera synodus ex ipsis sessionibus synodalibus. Necesse est igitur aequabilitatem statuere inter synodi longinquitatem et praeparationis tempus, tum etiam sessiones per illud temporis spatium disponere quod ponderationem permittat quaestionum in aula excitatarum et sinat sententias proferri in disceptationibus.

2. Quandoquidem "quibus communis est cura, communis etiam debet esse oratio"[48], ex oratione celebratio ipsa synodi procedat oportet. Sollemnibus in liturgicis ritibus aperiendis et claudendis synodi atque in aliis quae synodales sessiones comitabuntur, praescripta "Caeremonialis Episcoporum" serventur, ubi nominatim de liturgia synodali est sermo[49]. Patebunt autem illi ritus universis fidelibus non dumtaxat synodi sodalibus.

Congressiones synodi saltem graviores et praestantiores in templo cathedrali fiant. Etenim ipsum est Episcopi cathedrae locus et visibilis Christi Ecclesiae imago[50].

3. Ex canonis 833, 11 regula sodales pronuntiabunt fidei professionem prius quam deliberationes suscipiantur[51]. Episcopus praeterea hunc actum significantem illustrabit, unde sodalium "sensus fidei" excitetur et amor simul accendatur in doctrinale ac spiritale Ecclesiae patrimonium.

4. Antecedet variorum argumentorum singillatim agendorum tractationem brevis explicatio, quae eorum efferat maiora capita.

"Propositae quaestiones omnes liberae sodalium disceptationi in synodi sessionibus subiciantur"[52]. Dabit Episcopus operam ut vera praebeatur participibus facultas opiniones proprias libere eloquendi de exhibitis quaestionibus, quamvis intra temporis fines a synodi ordine constitutos[53].

Consideratis vinculis illis, quibus particularis Ecclesia eiusque Pastor cum Ecclesia universali Romanoque Pontifice coniunguntur, officio tenetur Episcopus ut a synodali disputatione excludantur sententiae aut opinationes ‑ fortasse idcirco expositae ut ad Sanctam Sedem "vota" de aliqua re transmittantur ‑ discrepantes a perenni Ecclesiae doctrina vel a Pontificis Magisterio aut spectantes ad quaestiones disciplinares supremae aliive auctoritati ecclesiasticae reservatas[54]. Disceptatione persoluta, curabitur ut diversae sodalium sententiae summatim et ordinate colligantur, quo futura inquisitio commodius peragatur.

5. Synodi in sessionibus saepius oportebit sodales de eorum sententia per suffragia percontari. Quandoquidem synodus non est collegium decernendi facultate praeditum, suffragia haec minime illuc spectant ut obstringens maioris partis congruentia obtineatur, sed ut convenientiae gradus intellegatur de sodalium iudiciis significatis, et hoc eis explicandum est[55].

Libere semper tamen statuere licet Episcopo quem effectum suffragia habere debeant, etiamsi operam dabit ut ipsemet sententiam a synodi sodalibus communiter declaratam sequatur, nisi gravis impedit causa quam necessario ille coram Domino aestimabit.

6. Episcopus quaedam opportune significans, variis sodalium commissionibus opus demandabit synodalium textuum lineamenta componere.

In his perficiendis, certae formulae sunt reperiendae, quae futuro de tempore pastorali operae iuvare possint, vitatis incertis sententiis vel inanibus cohortationibus, quae res vim ipsam hebetaret et efficacitatem.

7. "Episcopo dioecesano competit pro suo prudenti iudicio synodum dioecesanam suspendere necnon dissolvere"[56], si gravia ad eius expletionem oriuntur impedimenta, quae sententiam eiusmodi opportunam significent vel potius necessariam: veluti si mens quaedam emergit quae irreparabiliter dissidet ab Ecclesiae doctrina vel si socialis ordinis quaedam oriuntur adiuncta quae tranquillum synodale opus turbent.

Si peculiares desunt rationes quae hoc impediant, antequam suspensionis vel dissolutionis decretum edatur, sententiam rogabit Episcopus presbyterale consilium - quod in maioris momenti negotiis est Episcopo consulendum[57] ‑ quamvis ei libera sit decernendi facultas.

"Vacante vel impedita sede episcopali, synodus dioecesana ipso iure intermittitur, donec Episcopus dioecesanus, qui succedit, ipsam continuari decreverit aut eandem extinctam declaraverit"[58].

 

V. DECLARATIONES ET SYNODALIA DECRETA

1. Synodi sessionibus absolutis, decretorum ultimam scriptionem et declarationes perficiendas curabit Epicopus, quas exinde subscribet earumque editionem iubebit[59].

2. Locutionibus illis "decretorum" et "declarationum" fieri posse codex denotat, ut documenta synodalia ex altera parte consistant veris iuridicialibus regulis - quae appellari "constitutiones" aliovo modo poterunt ‑ aut etiam indicationibus consiliorum in posterum capiendorum, et altera quidem parte firmis asseverationibus veritatum fidei vel catholicae moralis doctrinae, praesertim iis in rebus quae magis Ecclesiae particularis vitam afficiunt.

3. "Unus ipse (Episcopus dioecesanus) synodalibus declarationibus et decretis subscribit, quae eius auctoritate tantum publici iuris fieri possunt"[60]. Quocirca exhibere debent declarationes synodique decreta solam Episcopi dioecesani subscriptionem atque voces his in documentis adhibitas oportet etiam demonstrent evidenter illum esse eorum auctorem.

Concesso intimo vinculo inter synodum et episcopale officium, non licet divulgari synodi acta non subsignata ab Episcopo. Talia enim nullo vero sensu essent "synodales declarationes".

4. Synodalia per decreta promovet et urget dioecesanus Episcopus ut canonicae normae observentur, quas vitae dioecesanae condiciones magis evocant[61], res regit quas eius auctoritati ius ipsum committit[62], dum communem disciplinam Ecclesiae particularis varietati accommodat.

Erit ex iure invalidum fortuitum synodale decretum iuri superiori contrarium[63], qualia sunt: universales Ecclesiae leges, generalia conciliorum particularium decreta nec non Episcoporum conferentiae[64], tum etiam conventus Episcoporum illius provinciae ecclesiasticae intra eius auctoritatis limites[65].

5. "Episcopus dioecesanus textus declarationum ac decretorum synodalium communicet cum Metropolita nec non cum Episcoporum conferentia"[66], ut inde consortio ipsius episcopatus foveatur atque legum concordia in particularibus Ecclesiis eiusdem regionis geographicae et humanae.

Universis procuratis officiis, exemplar curabit Episcopus synodalium documentorum per Legationem Pontificiam ad Congregationem pro Episcopis vel pro Gentium Evangelizatione perferendum, quae opportune ab iis inspiciantur.

6. Si quando synodi documenta ‑ maxime vero decreta ‑ nihil de sui ipsorum exsecutione dixerint, Episcopi dioecesani erit, synodo quidem clausa, decernere exsecutionis modos, quae forte quibusdam dioecesanis officiis concredantur.

* * *

Sperant quidem atque confidunt Congregationes pro Episcopis et Gentium Evangelizatione aliquid se convenienter contulisse celebrandae dioecesanae synodo, quae ecclesialis institutio per saecula est semper magno in honore habita et hodie novo quodam studio respicitur veluti efficax instrumentum quod, Sancto opitulante Spiritu, in utilitatem communionis dirigitur ipsiusque ecclesiarum particularium missionis.

Haec ipsa Instructio valebit ad dioecesanas synodos quae tribus mensibus ab eius editione in Actorum Apostolicae Sedis commentario officiali incipient.


ADDITAMENTUM AD INSTRUCTIONEM
DE SYNODIS DIOECESANIS AGENDIS

Pastoralia munia quae Codex Iuris Canonici concredit
legum ferendarum potestati Episcopi dioecesani

Recenset hoc Additamentum res quarum ordinatio intra dioecesim ipsam, secundum codicis canonum praecepta, videtur aut necessaria aut in universum congrua. Hinc excluduntur codicis praescripta quae singularis cuiusdam indolis decreta postulant, cuius generis sunt approbationes, peculiares concessiones, permissiones, et ita porro[67].

Istud est tamen praedicendum: "Episcopo dioecesano in dioecesi ipsi commissa omnis competit potestas ordinaria, propria et immediata, quae ad exercitium eius muneris pastoralis requiritur, exceptis causis quae iure aut Summi Pontificis decreto supremae aut alii auctoritati ecclesiasticae reserventur"[68]. Quam ob rem poterit dioecesanus Episcopus sua legum ferendarum uti potestate non tantum ut superiores normas iuridiciales compleat vel definiat, quae expresse id praecipiunt vel sinunt, verum etiam ut ‑ secundum Ecclesiae particularis fideliumque necessitates ‑ quodvis pastorale negotium ordinet intra dioecesis fines, iis sane exceptis quae supremae aut alii ecclesiasticae auctoritati reservantur. Obligatur sane Episcopus, talem exsequens potestatem, ut ius superius observet ac revereatur[69].

In hac autem exercenda potestate nihilominus oportet boni regiminis conservetur norma, quae nempe suadet ut id prudenter cauteque fiat, ne per imperium illud iniungatur quod per consilium et persuasionem impetrari possit. Quin immo saepenumero niti debebit Episcopus, potius quam novas promulget normas, disciplinam communem totius Ecclesiae promovere et, quotiens opus fuerit, legum ecclesiasticarum observantiam defendere: hoc munus verum officium est quod ad illum veluti unitatis Ecclesiae universalis custodem pertinet, et respicit praesertim verbi ministerium, sacramentorum et sacramentalium celebrationem, Dei Sanctorumque cultum necnon bonorum administrationem[70].

Non frustra hoc loco commonetur libere valere Episcopum dioecesanum normas extra et citra praeviam synodum dioecesanam emittere, cum intra dicionem ipsam potestas ferendarum legum propria ei sit et unica. Eandem ob causam ipse ex se ea fungi debet[71], quoniam ferre leges illi non licet una cum aliis hominibus, officiis vel coetibus dioecesanis.

Argumenta infra recensita non poterunt omnia in synodo dioecesana aptum invenire disceptationis locum. Ita v. g. temerarium erit sine iudicio subicere sodalium perscrutationi quaestiones ad vitam ministeriumque clericorum attinentes. In aliis vero peculiaribus provinciis pastoralibus Episcopum dioecesanum decebit synodum interrogare de regulis aut principiis generalibus eo spectantibus, serius ad aliud tempus differens, terminato scilicet synodo, normarum definitarum promulgationem. Quemadmodum superius in ipsa Instructione dictum est[72], prudentia ipsius Episcopi est statuere in quibus rebus synodales disceptationes versentur.

I. Quo pacto munus docendi factitare debeat

In commendatis sibi dioecesibus Episcopi "totius ministeri verbi... sunt moderatores"[73]. Eorum quidem videre est ut canonica praecepta de verbi ministerio religiose adserventur fidesque christiana recte integreque in dioecesi transmittatur[74]. Hoc officium illustrat Codex Iuris Canonici, magnam Episcopo dioecesano tribuens auctoritatem his in causis:

1. De oecumenismo: ad Episcopos, sive singulos sive in Episcoporum conferentia coniunctos, pertinet normas in re oecumenica practicas promulgare, cum simul ea omnia observant quae suprema Ecclesiae auctoritas constituit (cfr can. 755 2).

2. De praedicatione: edere Episcopi dioecesani est normas de praedicationis exercitatione, iis videlicet custodiendas qui in dioecesi illud explent ministerium (cfr can. 772 1). Huius officii praecipuae partes sunt:

- adventicia praedicationis exercitii circumscriptio (cfr can. 764);

‑ earum rerum dispositio quae peculiares praedicationis modos tangunt, fidelium nempe necessitatibus idoneos, cuius generis sunt exercitia spiritualia, missiones sacrae et alia (cfr can. 770);

‑ operam dare ut Dei verbum fidelibus nuntietur, qui non satis pastorali cura ordinaria fruuntur, tum etiam non credentibus (cfr can. 771).

3. De catechesi: Episcopo pariter competit, Apostolicae Sedis praescriptiones sequenti, de rebus catecheticis normas edicere (cfr can. 775 1), variis quidem rationibus quae fidelium necessitatibus respondent (cfr cann. 777 et 1064), etiam aptam catechistarum institutionem procurando (cfr can. 780).

4. De missionali opera: intra dioecesim provehere debet Episcopus dioecesanus missionalem Ecclesiae industriam (cfr can. 782 2) et si dioecesis in missionum locis est sita, moderari et coordinare ipsam missionalem actionem (cfr can. 790).

5. De institutione catholica: dioecesani Episcopi officium est, normas hac de re ab Episcoporum conferentia observatis, ea ordinare quae catholicam educationem et instructionem religiosam afficiunt, quae quibuslibet in scholis impertitur vel per communicationis socialis instrumenta diffunditur (cfr can. 804 1)[75]. Eidem praeterea competit praescripta edere quae ad generalem attinent ordinationem scholarum catholicarum ac vigilare simul ut suam semper proprietatem ac qualitatem conservent (cfr can. 806).

6. De communicationis socialis apparatibus: Episcoporum est officium de scriptis vigilantiam agere deque communicationis socialis instrumentorum usu (cfr can. 823).

II. Qua via munus sanctificandi sit exsequendum

Episcopi sunt "totius vitae liturgicae in Ecclesia sibi commissa moderatores, promotores atque custodes"[76]. Eiusdem igitur Episcopi dioecesani est, ratione habita decretorum supremae Ecclesiae auctoritatis, normas edicere de re liturgica propria in dioecesi valituras, quibus omnes tenentur[77]. Codex praeterea Iuris Canonici eidem Episcopi potestati quaedam officia singularia committit:

‑ moderandi id quod fidelium non ordinatorum actionem in liturgia tangit, omnibus rite servatis quae hac in causa ius superius statuit (cfr can. 230 2 et 3)[78];

‑ constituendi, si Episcoporum conferentia nihil de re decrevit, casus "gravis necessitatis" in quibus nonnulla sacramenta christianis non catholicis impertiri possunt (cfr can. 844 4 et 5);

‑ circumscribendi condiciones ut Eucharistiam apud se retinere aut in itinere deferre liceat (cfr can. 935);

‑ permittendi ut Eucharistia a fidelibus non ordinatis exponatur, ubi sacrorum ministrorum haud sufficit numerus (cfr can. 943);

‑ ordinationes statuendi ad processiones sacras attinentes (cfr can. 944 2);

‑ determinandi quibus casibus necessitas adsit absolutionis generalis, attentis criteriis cum ceteris membris Episcoporum conferentiae concordatis (cfr can. 961 2);

‑ edendi normas de communi administratione sacramenti Unctionis Infirmorum pluribus eodem tempore aegrotis (cfr can. 1002);

- instituendi normas de celebrationibus dominicalibus absente sacerdote, dummodo Ecclesiae lex universalis hac in re custodiatur (cfr can. 1248 2).

III. Quomodo exerceatur munus pascendi oporteat

1. De dioecesi ordinatione

Praeter multiplicia diversi generis statuta, quae postulantur ad consentaneam dioecesis pastoralem ordinationem, Episcopo dioecesano nominatim commendantur:

‑ peculiares normae de canonicorum capitulo (cfr cann. 503, 505 et 510 3);

‑ consilii pastoralis dioecesani constitutio, tum etiam eius statutorum conscriptio (cfr cann. 511 et 513 1);

- normae quibus curae paroeciae provideatur, parochi absentia durante (cfr can. 533 3);

‑ praescripta de libris paroecialibus (cfr can. 535 1; videantur pariter cann. 895, 1121 1 et 1182);

‑ decretum de constitutione consiliorum pastoralium in paroeciis atque definitio normarum ea gubernantium (cfr can. 536);

‑ normarum promulgatio quae paroecialia consilia a rebus oeconomicis regunt (cfr can. 537);

‑ ulterior iurium officiorumque definitio pro vicariis paroecialibus (cfr can. 548);

‑ facultatum pro vicariis foraneis concessio (cfr can. 555 atque etiam can. 553).

2. De cleri disciplina

Decernit canon 384 ut Episcopus dioecesanus "curet ut ipsi (presbyteri) obligationes suo statui proprias rite adimpleant iisdemque praesto sint media et institutiones, quibus ad vitam spiritualem et intellectualem fovendam egeant; item curet ut eorum honestae sustentationi atque assistentiae sociali, ad normam iuris, prospiciatur".

Aliis porro canonibus finiuntur diversae partes munerum episcopali curae creditorum:

‑ quod ad obligationes status clericalis implendas spectat, consulantur canones: can. 277 3 (de coelibatu tutela); can. 283 1 (de longinquitate commorationis extra dioecesim); can. 285 (de eorum omnium fuga quae clericalem statum dedecent).

‑ Quod vero ad fovendam eorum spiritualem et intellectualem vitam, canones inspiciantur: can. 276 2, 4(de spiritualibus recessibus); can. 279 2 (de continuata institutione); can. 283 2 (de feriarum spatio).

- De sustentatione et sociali assistentia clericorum consulatur can. 281.

Episcopi denique est etiam rationes necessitudinis et mutuae adiutricis industriae omnium clericorum in dioecesi operantium moderari (cfr can. 275 1).

3. De oeconomica dioecesis administratione

Intra universalis particularisque iuris limites, rationem reddit Episcopus de universi negotii administrationis bonorum ecclesiasticorum eius auctoritati subiectorum ordinatione (cfr can 1276 2). Praeterea, in oeconomicae administrationis provincia ei competit:

‑ moderata tributa intra dioecesim imponere, canonicis impletis condicionibus (cfr can. 1263);

‑ si hac de re Episcoporum conferentia nihil statuit, normas emittere de subventionibus in dioecesibus rogandis (cfr can. 1262);

‑ quotiens opus est, stipes speciales decernere necessitatibus Ecclesiae levandis (cfr cann. 1265 et 1266);

‑ praescripta statuere de destinandis fidelium oblationibus exsolutis occasione liturgicorum rituum ita dictorum "paroecialium" atque de remuneratione clericorum eodem munere perfungentium (cfr can. 531);

- ulteriores edicere condiciones ad fundationes constituendas atque accipiendas (cfr can. 1304 4).



[1] Constitutio Apostolica "Sacrae disciplinae leges", 25 Ianuarii 1983 (AAS 75 [1983], vol. II, pp. VII‑XIV).

[2] Cfr can. 34 1.

[3] Cfr Constitutio Apostolica "Pastor Bonus", 28 Iunii 1988 (AAS 80 [1988], pp. 841‑912), artt. 75, 79 et 89.

[4] Constitutio dogmatica de Ecclesia "Lumen gentium" n. 28; cfr Decretum de presbyterorum ministerio et vita "Presbyterorum ordinis" nn. 2 et 7.

[5] Cfr Constitutio dogmatica de Ecclesia "Lumen gentium" nn. 7 et 32; cfr can. 463 1 et 2.

[6] Cfr. cann. 461 1 et 462 1.

[7] Cfr can. 465.

[8] Cfr can. 462 2.

[9] Cfr can. 466.

[10] Ioannis Pauli II, homilia 3 Octobris 1992, in "L'Osservatore Romano" 4 Octobris 1992, pp. 4‑5.

[11] Cfr Constitutio dogmatica de Ecclesia "Lumen gentium" n. 11.

[12] Cfr ibidem n. 23.

[13] Cfr. can. 460.

[14] Cfr can. 466.

[15] Cfr cann. 466 et 467.

[16] Constitutio dogmatica de Ecclesia "Lumen gentium" n. 12, ubi memoratur 1 Thess. 5, 12 et 19‑21.

[17] Cfr ibidem n. 27.

[18] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litterae ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio "Communionis notio", 28 Maii 1992 (AAS 85 [1993] pp. 838‑850), n. 4.

[19] Cfr ibidem n. 13.

[20] Can. 462 2.

[21] Cfr can. 463 1, 1, 2, 3, 4, 6 et 7.

[22] Can. 463 1, 51.

[23] Can. 512 2: "Christifideles, qui deputantur ad consilium pastorale, ita seligantur ut per eos universa populi Dei portio, quae dioecesim constituat, revera configuretur, ratione habita diversarum dioecesis regionum, condicionum socialium et professionum, necnon partis quam sive singuli sive cum aliis coniuncti in apostolatu habent".

[24] Can. 512 3.

[25] Can. 463 1, 8.

[26] Can. 463 1, 9.

[27] Can. 463 2.

[28] Can. 212 3.

[29] Cfr can. 463 1.

[30] Can. 464.

[31] Can. 463 3.

[32] Ioannes Paulus II, audientia 27 Iunii 1992, in "L'Osservatore Romano" 28 Iunii 1992, pp. 4‑5.

[33] Can. 461 1.

[34] Cfr can. 495 1.

[35] Can. 462 1.

[36] Can. 461 2.

[37] De ordinis notione, vide can. 95.

[38] Cfr can. 463 1, 5.

[39] Cfr can. 463 1, 9.

[40] Illud enim animadvertatur quorundam canonum praescripta liberam dare facultatem in synodi ordine aliter disponendi.

[41] Ioannes Paulus II, allocutio 29 Maii 1993, in "L'Osservatore Romano" 31 Maii ‑ 1 Iunii 1993, pp. 6‑7.

[42] Constitutio dogmatica de Ecclesia "Lumen gentium" n. 37.

[43] Ioannes Paulus II, homilia 3 Octobris 1992, mem. in nota 10.

[44] Ioannes Paulus II, audientia 27 Iunii 1992, mem. in nota 32.

[45] Cfr can. 212 2 et 3.

[46] Cfr Ioannes Paulus II, audientia 27 Iunii 1992, mem. in nota 32.

[47] Res aliter etiam tractari potest, ex. gr. synodalium documentorum lineamenta describi possunt hoc iam loco. Haec electio indubitatam praebet commoditatem, sed cavendum quoque est ne, re vera, synodalium minuatur libertas, qui de scripto reapse iam definito sententiam dicere debeant.

[48] Caerimoniale Episcoporum n. 1169.

[49] Cfr Caerimoniale Episcoporum, pars VIII, caput I "De Conciliis Plenariis vel Provincialibus et de Synodo Dioecesana", nn. 1169‑1176.

[50] Cfr Constitutio Apostolica "Mirificus eventus", 7 Decembris 1965 (AAS 57 [1965], pp. 945‑951).

[51] Cfr AAS 81 (1989) pp. 104‑105, ubi fidei professionis textus invenitur in synodo adhibendus.

[52] Can. 465.

[53] Cfr supra III, B, 2.

[54] Cfr Decretum de pastorali episcoporum munere in Ecclesia "Christus Dominus" n. 8; cfr quoque can. 381.

[55] Hac de re utiliter animavertendum illam regulam can. 119, 3: "quod autem omnes uti singulos tangit, ab omnibus approbari debet", minime synodum respicere, sed communia quaedam consilia capienda a vero collegio, quod decernendi facultate pollet.

[56] Can. 468 1.

[57] Cfr can. 500 2.

[58] Can 468 2.

[59] Cfr can. 466.

[60] Ibidem.

[61] Cfr can. 392.

[62] Huius Instructionis consulatur Additamentum.

[63] Cfr can. 135 2.

[64] Ut vero conciliorum particularium et Episcoporum conferentiarum sententiae evadant ex iure obligantes, hoc est vera generalia decreta, necesse plane est iam recognitae ab Apostolica Sede sint: cfr cann. 446 et 455.

[65] De normarum edendarum auctoritate ipsius conventus Episcoporum provinciae, consulantur cann. 952 1 et 1264.

[66] Can. 467.

[67] Cfr can. 35.

[68] Can. 381 1.

[69] Cfr can. 135 2; cfr etiam Instructio de synodis dioecesanis agendis V, 4.

[70] Cfr can. 392.

[71] Cfr can. 391 2.

[72] Cfr. Instructio de synodis dioecesanis agendis III, A, 1; III, C, 3.

[73] Can. 756 2.

[74] Cfr. can. 386.

[75] Etiamsi in indice canonum Codicis Iuris Canonici, epistulae Cardinalis Secretarii Status datae Episcoporum conferentiarum Praesidibus die 8 mensis Novembris 1983 adnexo, hic canon 804 numeratur inter casus cum non debent sed valent conferentiae additicia decreta promulgare, hae tamen normae videntur perquam opportunae. Praeterea dictus canonum index tantummodo demonstrationis gratia compositus erat, unde Episcoporum conferentiae adiuvarentur ad res suae auctoritatis definiendas.

[76] Can. 835 1.

[77] Cfr can. 838 1 et 4; cfr etiam can. 841.

[78] De altaris ministerio a feminis explendo et de dioecesani Episcopi potestate in re, consulatur responsum Pontificii Consilii de Legum Testibus Interpretandis, diei 11 mensis Iulii anno 1992, una cum addita notatione Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quae in AAS 86 (1994), pp. 541‑542, prodierunt.

 

top