CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA
CONGREGATIO PRO CLERICIS
RATIO FUNDAMENTALIS INSTITUTIONIS DIACONORUM
PERMANENTIUM
DIRECTORIUM PRO MINISTERIO ET VITA DIACONORUM
PERMANENTIUM
LIBRERIA EDITRICE VATICANA IN CIVITATE VATICANA, A.D. MCMXCVIII
CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA
CONGREGATIO PRO CLERICIS
DECLARATIO CONIUNCTA ET INTRODUCTIO
DECLARATIO CONIUNCTA
Diaconatus permanens, a Concilio Vaticano II restitutus apteque conveniens
cum universa et continua Traditione necnon cum peculiaribus votis Concilii
Oecumenici Tridentini, his decenniis proxime praeteritis valida impulsione est
promotus et fructus tulit spem bonam afferentes; quod quidem magno emolumento
fuit urgenti operi missionali, quod ad novam evangelizationem spectat.
Apostolica Sedes et haud pauci Episcopatus non omiserunt normas praebere atque
elementa ad vitam et ad formationem diaconalem pertinentia impertire. Haec
profuerunt experientiae ecclesiali, quae ad incrementum suum nunc indiget
uniformitate normarum, ulterioribus elementis illuminantibus et, in rebus
agendis stimulis et accuratis explicationibus pastoralibus. Tota veritas
diaconalis (visio doctrinalis fundamentalis, consequens discretio in
vocationibus aestimandis, praeparatio, vita, ministerium, spiritualitas et
formatio permanens) nunc facultatem postulat iter usque adhuc emensum
recognoscendi, ut omnia in uno lumine illustrante poni possint; quae res
pernecessaria est ut hic gradus Ordinis sacri nova impulsione, consequenter
votis ac propositis Concilii Oecumenici Vaticani II provehatur.
Congregationes de Institutione Catholica ac pro Clericis, postquam Ratio
fundamentalis institutionis sacerdotalis, ad formationem ad sacerdotium
spectans et Directorium pro presbyterorum ministerio et vita edita sunt,
necessarium putaverunt peculiares curas in argumentum diaconatus intendere,
etiam ad complendum tractatum eorum, quae ad priores duos gradus Ordinis sacri
attinent et ad earum competentiam pertinent. Consequenter, postquam Episcopatum
universalem et permultos peritos illae sunt percontatae, utraque Congregatio hoc
argumentum mense novembre anno 1995 Coetui Plenario suo proposuit. In iis, quae
sunt audita et in permultis experientiis quae sunt allatae, Em.mi et Exc.mi
Sodales acre studium collocaverunt. Exinde utraque Congregatio compositionem
finalem Rationis fundamentalis institutionis diaconorum permanentium ac
Directorii ministerii et vitae diaconorum permanentium confecit, quae
fideliter exprimit postulationes, suasiones ac propositiones ex omnibus
regionibus orbis terrae allatas et a coetibus tam illustribus propositas.
Labores utriusque Coetus Plenarii effecerunt, ut multa elementa eodem spectantia
et necessitas illa, aetate nostra magis magisque percepta, consensionis
comparatae patefierent; quibus iuvetur uniformitas formationis et pastoralis
efficacia sacri ministerii, instante Tertio Millennio, iam proximo, cum
postulationibus eius. Quapropter Patres ipsi petierunt ut ambae Congregationes
compositionem suorum documentorum simul curarent simulque ea ederent, quibus,
una tantum Introductio praeponeretur, elementa fundamentalia complectens.
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium a
Congregatione de Institutione Catholica apparata, non solum quaedam principia
dirigentia praebet circa formationem diaconorum permanentium, sed etiam quasdam
exhibet normas quarum rationem Episcoporum conferentiae debent habere in
conficiendis Rationibus nationalibus. Congregationi fuit propositum hoc
subsidium suppeditare, simile « Rationi fundamentali institutionis
sacerdotalis » ut eas modo aequo adiuvaret ad servandas praescriptiones
can. 236 C.I.C. et ut in Ecclesia in tuto collocarentur unitas, gravitas et
integritas formationis diaconorum permanentium.
Quod vero ad Directorium ministerii et vitae diaconorum permanentium
attinet, id non solum est exhortativum, sed, ut ante dictum documentum de
presbyteris, vim habet iuridice obligantem, ubi eius normae « ad pares
normas disciplinares Codicis Canonici revocantur, aut modos statuunt exequendi
leges universales Ecclesiae, magis definitas earum rationes doctrinales exponunt
earumque executionem inculcant aut incitant ad accuratam observationem.(1) In
iis casibus, id existimandum est verum decretum generale executorium (cf. can.
32) ».
Duo documenta, quae nunc eduntur, utrumque auctoritate Dicasterii, ad quod
pertinet, quamvis utrumque identitatem sibi propriam et peculiarem vim iuridicam
servat ad se vicissim revocant et sese complent propter logicam eorum
continuationem. Exoptatur vehementer, ut ubique in tota sua integritate
exhibeantur, accipiantur et in vitae usum traducantur. Introductio, quo se
referat oportet et unde inspirationem haurit totus normarum complexus qui hic
coniunctim vulgatur, modo indissolubili cum singulis documentis conectitur.
Introductio aspectus historicos et pastorales diaconatus permanentis
respicit, speciatim se referens ad rationem practicam formationis et ministerii.
Elementa doctrinalia, quibus argumentationes fulciuntur, sunt eadem quae
expressa sunt in documentis Concilii Vaticani II et subsequentis Magisterii
Pontificii.
Documenta necessitati a permultis perceptae respondent, ut explicetur et ad
regulam dirigatur diversitas experimentorum usque adhuc susceptorum, sive quod
ad discretionem et ad praeparationem sive ad exequendum ministerium et
formationem permanentem attinet. Hoc modo in tuto collocari poterit illa
stabilitas itinerariorum, quae legitimae multiplicitati pernecessariam unitatem
conferet una cum fecunditate illius ministerii quod iam bonos fructus edidit
atque validum incrementum promittit novae evangelizationi, in limine Tertii
Millennii.
Normae in utroque documento contentae diaconos permanentes dioecesani cleri
respiciunt, etiamsi plures earum, opportune accommodatae, etiam a diaconis
permanentibus, Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae
sodalibus, prae oculis haberi debent.
INTRODUCTIO(2)
I. De ministerio ordinato
1. « Christus Dominus, ad Populum Dei pascendum semperque augendum, in
Ecclesia sua varia ministeria instituit, quae ad bonum totius corporis tendunt.
Ministri, enim, qui sacra potestate pollent, fratribus suis inserviunt ut omnes
qui de Populo Dei sunt, ideoque vera dignitate gaudent, ad eundem finem libere
et ordinatim conspirantes, ad salutem perveniant ».(3) Sacramentum Ordinis «
ordinandum Christo per gratiam Spiritus Sancti configurat specialem, ut sit
instrumentum Christi pro Eius Ecclesia. Per ordinationem recipitur capacitas
agendi tamquam Christi legatus, Capitis Ecclesiae, in Eius triplici munere
sacerdotis, prophetae et regis ».(4)
Vi sacramenti Ordinis, missio a Christo Apostolis suis concredita,
permanenter in Ecclesia exercetur usque ad temporum finem; ipsa est sacramentum
ministerii apostolici.(5)Actus sacramentalis ordinationis ultra progreditur,
quam simplex electio, designatio, delegatio aut institutio communitatis operari
potest, quia confert Spiritus Sancti donum, quod sinit ut potestas sacra
exerceatur, quae tantummodo a Christo per Ecclesiam suam proficisci potest.(6) «
Missus a Domino non auctoritate propria loquitur et agit, sed virtute
auctoritatis Christi; non tamquam communitatis membrum, sed eidem nomine Christi
loquens. Nemo potest sibi ipsi conferre gratiam, haec debet donari et offerri.
Hoc supponit ministros gratiae, auctoritate et aptitudine a Christo ornatos ».(7)
Sacramentum ministerii apostolici tres infert gradus. Etenim «
ministerium ecclesiasticum divinitus diversis ordinibus exercetur ab illis qui
iam ab antiquo Episcopi, Presbyteri, Diaconi vocantur ».(8) Una cum
presbyteris et diaconis qui suum auxilium praestant, Episcopi receperunt
ministerium pastorale communitatis et loco Dei praesident gregi, cuius sunt
pastores, et doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes et gubernationis
ministri.(9)
Natura sacramentalis ministerii ecclesialis efficit ut eidem intrinsece
coniuncta sit « indoles servitii. Ministri etenim, prorsus
dependentes a Christo qui missionem praebet et auctoritatem, vere sunt "servi
Christi" (cf. Rom 1, 1) ad imaginem Christi qui libere propter nos "formam
servi" (Phil 2, 7) accepit. »(10)Sacro ministerio inest
praeterea nota collegialis(11) et nota personalis,(12) quarum vi
« ministerium sacramentale in Ecclesia est igitur servitium in nomine
Christi exercitum. Hoc indolem habet personalem et formam collegialem ».(13)
II. Ordo diaconatus
2. Ministerium diaconorum in Ecclesia inde a temporibus apostolicis
documentis comprobatur. Secundum firmam Traditionem cuius testis est Sanctus
Irenaeus, quaeque in liturgiam ordinationis est recepta, initium diaconatus in
eventu ponitur institutionis « septem virorum », de quibus in Actis
6, 1-6 agitur. Itaque in primo sacrae hierarchiae initio diaconi sunt
constituti, quorum ministerium in Ecclesia magno in honore est habitum.(14)
Sanctus Paulus eos et una cum iis Episcopos salutat in Epistula ad
Philippenses (cf. Phil 1, 1), et in prima Epistula ad Timotheum
qualitates et virtutes exponit, quibus ornentur oportet ut ministerio suo
digne fungantur (cf. 1 Tim 3, 8-13).(15)
In scriptis Patrum Ecclesiae inde a primordiis haec compages hierarchica et
ministerialis Ecclesiae, etiam diaconatum continens, asseritur. Secundum Sanctum
Ignatium Antiochenum(16) Ecclesia particularis sine Episcopo, presbytero et
diacono ne cogitari quidem posse videtur. Ipse affirmat ministerium diaconi
aliud non esse quam « ministerium Iesu Christi, qui ante saecula erat apud
Patrem et apparuit in consummatione saeculorum ». « Non enim in cibo
et potu sunt ministri, sed ministri Ecclesiae Dei ». Didascalia
Apostolorum(17) ac Patres saeculis subsequentibus necnon varia Concilia(18)
et praxis ecclesiastica(19) continuitatem et progressum huis rei revelatae
testantur.
Institutio diaconalis in Ecclesia occidentali usque ad V saeculum floruit,
exinde variis de causis paulatim declinavit donec facta est tantum interiectio
quaedam intermedia pro candidatis ad sacerdotium.
Concilium Tridentinum statuit ut diaconatus permanens in pristinum
restitueretur sicut temporibus antiquis, secundum propriam naturam, scilicet ut
originarium ministerium in Ecclesia.(20) Sed huiusmodi praescriptio in praxim
reapse non fuit deducta.
Concilio Vaticano II tribuendum est ut diaconatus possit « in futurum
tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae restitui... (et) viris
maturioris aetatis etiam in matrimonio viventibus conferre poterit, necnon
iuvenibus idoneis, pro quibus tamen lex coelibatus firma remanere debet »
iuxta constantem traditionem.(21) Tres sunt causae praecipuae quae ad hoc
constituendum induxerunt: a) desiderium Ecclesiam muneribus ministerii
diaconalis locupletandi, quae aliter, multis in regionibus difficile exerceri
possent; b) voluntas gratia ordinationis diaconalis eos roborandi, qui
iam muneribus diaconalibus fungebantur; c) sollicitudo eo pertinens ut
regionibus penuria cleri laborantibus, per sacros ministros prospiceretur. Hae
causae in luce ponunt quomodo restauratio diaconatus permanentis minime
imminuere velit significationem, momentum et prosperitatem sacerdotii
ministerialis, quae semper generoso animo enitenda est, etiam eo quod ei nihil
substitui potest.
Paulus VI, ut Concilii praeceptiones ad effectum adduceret, per Epistulam
apostolicam Sacrum diaconatus ordinem (18 iunii 1967)(22) regulas
generales ad restitutionem diaconatus permanentis in Ecclesia latina spectantes
sanxit. Postero anno, per constitutionem apostolicam Pontificalis romani
recognitio (18 iunii 1968)(23) novum ritum conferendi sacros ordines
Episcopatus presbyteratus ac diaconatus approbavit atque etiam materiam et
formam earundem ordinationum definivit; denique per Epistulam apostolicam Ad
pascendum (15 augusti 1972)(24) condiciones circumscripsit, quibus candidati
ad diaconatum rite admitterentur et ordinarentur. Elementa essentialia harum
legum inter praescriptiones Codicis Iuris Canonici sunt recepta a Ioanne Paulo
II promulgati (25 ianuarii 1983).(25)
Multae Episcoporum conferentiae, ad exemplum legislationae universalis
respicientes, approbatione a Sede Apostolica accepta, ad diaconatum permanentem
in propriis nationibus institue endum atque ad normas complementares redigendas
processerunt et adhuc procedunt.
III. Diaconatus permanens
Plurium saeculorum experientia Ecclesiae normam suggessit, secundum quam
ordo presbyteratus non confertur nisi ei qui primum diaconatum receperit
illudque opportune exercuerit.(26) Attamen ordo diaconatus « non tamquam
merus gradus ad sacerdotium existimandus est ».(27)
« Unum ex Concilii Vaticani II fructibus fuit voluntas diaconatum
tamquam proprium et permanentem gradum hierarchiae restituendi ».(28)
Etenim in fundamento « rationum in circumstantiis historicis et in
pastoralibus prospectibus innixorum necnon a Concilii Patribus receptorum,
revera Spiritus Sanctus occulte operabat, vitae Ecclesiae artifex, ad novam
integrae compagis hierarchicae restaurationem incitando, compositae translaticio
more ex episcopis, sacerdotibus et diaconis. Hoc modo christianae communitates
promovebantur nova vitali vi augendae atque illis magis conformandae, quae ex
Apostolorum manibus prodierunt et primis saeculis florebant semper sub Paracliti
impulsu, sicuti Acta testantur ».(29)
Diaconatus permanens incrementum magni momenti affert missioni
Ecclesiae.(30) Cum munera diaconis competentia ad vitam Ecclesiae sint
necessaria,(31) convenit et iuvat praesertim in regionibus missionis(32) viros
qui ad ministerium vere diaconale vocati sunt sive in vita liturgica vel
pastorali, sive in operibus socialibus vel caritativis, « per impositionem
manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut
ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant ».(33)
E Civitate Vaticana, die 22 februarii, anno 1998, in festo Cathedrae S.
Petri, Apostoli.
Congregatio de Institutione Catholica Pius Card. Laghi Praefectus
+ Josephus Saraiva Martins Episc. tit. Thuburnicensis A
Secretis
Congregatio pro Clericis Daríus Card. Castrillón
Hoyos Praefectus
+ Csaba Ternyák Episc. tit. Eminentianensis A Secretis
(1) Cf. Pontificium Consilium de Legum Testibus Interpretandis, « Chiarimenti
circa il valore vincolante dell'art. 66 del Direttorio per il ministero e la
vita dei presbiteri » (22 octobris 1994), in Ephemeride « Sacrum
Ministerium » 295, p. 263.
(2) Haec introductoria pars est « Rationi » et « Directorio »
communis. In casu duorum documentorum editionum separatarum ea ipsis utcumque
praemittenda est.
(3) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 18.
(4) Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1581.
(5) Ibid., n. 1536.
(6) Ibid., n. 1538.
(7) Ibid., n. 875.
(8) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 28.
(9) Ibid., 20; C.I.C., can. 373, § 1.
(10) Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 876.
(11) Cf. ibid., n. 879.
(12) Ibid., n. 878.
(13) Ibid., n. 879.
(14) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29;
Paulus VI, Litt. ap. Ad pascendum (15 augusti 1972): AAS 64
(1972), 534.
(15) Praeterea, inter 60 operis socios qui in eius epistulis nominantur
quidam ut diaconi memorantur: Timotheus (1 Tes 3, 2), Epaphra
(Col 1, 7), Tychicus (Col 4, 7; Ef 6, 2).
(16) Cf. Epist. Ad Philadelphenses, 4; Epist. Ad Smyrnaeos,
12.2; Epist. Ad Magnesios, 6.1: J. A. Fischer (ed.), Darmstadt 1986.
(17) Cf. III: A. Vööbus (ed.) C.S.C.O. 402.29-30; XI: A. Vööbus
(ed.) C.S.C.O. 408.120.
(18) Cf. Concilii Illiberitani (3003), cann. 32-33; Concilii Arelatensis I
(314), can. 5; Concilii Nicaeni (325), can. 18.
(19) Prioribus temporibus christianitatis unaquaeque Ecclesia localis suos
habebat diaconos numero accommodato membris Ecclesiae, ut possint unumquemque
cognoscere et adiuvare (cf. Didascalia XII Apostolorum, 16). Fabianus,
Papa romanus, Urbem in septem regiones divisit, quae postmodo « diaconiae »
appellabantur, quarum singulis diaconus « regionarius » nuncupatus,
praeerat ad promovendam caritatem et auxilia indigentibus ferenda. Similis
temperatio « diaconalis » in urbibus orientalibus et occidentalibus
saeculis III et IV inveniebatur.
(20) Concilium Tridentinum, Sessio XXIII, Decretum de reformatione
can. 17.
(21) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29.
(22) AAS 59 (1967) 697-704.
(23) Ibid., 60 (1968) 369-373.
(24) Ibid., 64 (1973) 534-540.
(25) Canones in quibus explicite de diaconis permanentibus agitur, sunt
circiter decem: 236; 276, § 2, 3o; 281, § 3; 288; 1031, § 2-3;
1035, § 1; 1037; 1042, 1o; 1050, 3o.
(26) Cf. C.I.C., can. 1031, § 1.
(27) Paulus VI, Litt. Apost. Sacrum diaconatus ordinem (18 iunii
1969): AAS 59 (1967), p. 698.
(28) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Dogm. Lumen gentium, 29;
Decr. Ad gentes, 16; Decr. Orientalium Ecclesiarum, 17; Ioannes
Paulus II, Allocutio (16 martii 1985), n.1: Insegnamenti, VIII, 1
(1985), p. 648.
(29) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (6 octobris
1993), n. 5: Insegnamenti, XVI, 2 (1993), p. 954.
(30) « Cum restitutio diaconatus permanentis decerneretur, peculiari
modo necesse esse sentiebatur et sentitur ut ministri Ecclesiae variis sedibus
familiaris convictus, laboris, scholarum hisque similibus praesentes adessent
praeterquam in constitutis structuris pastoralibus » (Ioannes Paulus II,
Catechesis in audientia generali habita [6 octobris 1993], n. 6, Insegnamenti,
XVI, 2 [1993], p. 954).
(31) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29b.
(32) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Ad gentes, 16.
(33) Ibid.; cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1571.
CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA
RATIO FUNDAMENTALIS INSTITUTIONIS DIACONORUM
PERMANENTIUM
PROOEMIUM
1. De itinerariis institutionis
1. Institutio diaconorum permanentium imprimis adumbrata est in Litteris
apostolicis, quae incipiunt Sacrum diaconatus ordinem.(1)
Quae prima praescripta postea recepta et accuratius definita sunt in
Litteris Come è a conoscenza, a Congregatione de Institutione
Catholica die 16 Iulii anno 1969 emanatis, quibus « variae institutionis
formae » proponuntur adhibendae, secundum « varias formas diaconatus »,
(pro hominibus status caelibis vel matrimonialis, « destinatis ad obeunda
munera in terra missionis et inter gentes ad altiorem progressionis gradum
aspirantes, vel in nationibus magis evolutis et cultu civili satis elevato
signatis »). Ad doctrinalem institutionem vero quod attinet, necessitas
declarata est eam ita excolendi ut communis catechistae praeparationem exuperet
atque sacerdotali formationi quodammodo assimiletur. Deinde disciplinae
enumerantur in curricula studiorum includendae.(2)
In subsequentibus Litteris apostolicis Ad pascendum distincte
declaratur: « Quod spectat ad theologicorum studiorum cursum, ordinationi
Diaconorum permanentium praeponendum, Episcoporum Conferentiae, attentis locorum
adiunctis, congruas normas tradant easque Sacrae Congregationi pro Institutione
Catholica approbationi subiciant ».(3)
Novus Codex Iuris Canonici horum praeceptorum elementa praecipua in
canone 236 exhibet.
2. Elapsis circiter triginta annis a primis praescriptionibus emanatis,
opportunum visum est, etiam in luce experientiarum habitarum, hanc praesentem
Rationem fundamentalem institutionis diaconorum permanentium apparare eo
fine, ut idoneum instrumentum evadat ad ordinandas atque harmonice componendas,
legitimis differentiis servatis, rationes institutionis a Conferentiis
Episcopalibus vel a dioecesibus concinnatas, interdum autem inter se valde
diversas.
2. Certae theologiae diaconatus necessitudo
3. Institutionis diaconorum permanentium efficientia magna ex parte pendet
ex doctrina de diaconatu, cui est innixa. Etenim haec lineas directrices praebet
ad institutionis iter definiendum et regendum atque simul finem praestituendum
ad quem tendere debet.
Cum diaconatus permanens in Ecclesia occidentali per spatium plus quam mille
annorum in desuetudinem cecidisset, germana huius ministerii natura haud dubie
difficilior intellectu evasit. Attamen propterea minime affirmari potest
doctrinam de diaconatu firmo fundamento carere atque libero diversarum
sententiarum theologicarum arbitrio traditam esse. De doctrinalibus elementis
hac in re enimvero constat et quidem clarissime, etiamsi ulterioribus
enucleationibus et studiis opus est. Hic subsequenter quaedam eorum, quae
maioris momenti esse videntur, in memoriam revocantur sine ambitione argumentum
istud plene exhauriendi.
4. Diaconatum imprimis considerare oportet prout quodlibet aliud institutum
intrinsecum Ecclesiae, contemplatae tamquam mysterium communionis trinitariae ad
missionem protensae. Hoc enim est indicium ad cuiusque ministri ordinati
identitatem definiendam necessarium quidem licet non primarium, quia ad eius
plenam veritatem pertinet esse participatio specifica et repraesentatio
ministerii Christi.(4) Quo pacto intellegitur cur diacono manus imponantur atque
peculiaris gratia sacramentalis conferatur, qua sacramento ordinis inseritur.(5)
5. Diaconatus confertur per peculiarem effusionem Spiritus (ordinatio),
quae in recipientis persona specificam efficit configurationem cum Christo,
Domino et Servo omnium. In constitutione Lumen gentium (n. 29)
explicatur, textu Constitutionum Ecclesiae Aegyptiacae allato, quod
manuum impositio diacono non est « ad sacerdotium sed ad ministerium »,(6)
id est non ad celebrationem eucharisticam sed ad servitium. Quae animadversio
una cum monitu Sancti Polycarpi in constitutione Lumen gentium (n. 29)
pariter commemorato,(7) specificam diaconi identitatem exhibet: is enim, prout
unici ministerii ecclesiastici particeps, est in Ecclesia specificum signum
sacramentale Christi servi. Vi sui muneris debet esse « interpres
necessitatum ac votorum christianarum communitatum » atque «
instimulator famulatus seu diaconiae »,(8) quae est pars
essentialis missionis Ecclesiae.
6. Materia ordinationis diaconalis est impositio manuum Episcopi;
forma in verbis orationis ordinationis consistit, quae tribus momentis,
anamnesi nempe, epiclesi et intercessione signatur.(9) Anamnesis (quae
historiam salutis recenset in Christo recapitulatam), ad « levitas »
se referens, cultum innuit necnon « septem » Actorum Apostolorum
viros denotat, ad caritatem revocans. Epiclesis « septem » donorum
Spiritus
Sancti virtutem invocat, ut ordinandus Christum tamquam « diaconum »
imitare valeat. Intercessio vero ad vitam generosam et castam hortatur.
Forma essentialis sacramenti est epiclesis quae his in verbis
consistit: « Emitte in eum, Domine, quaesumus, Spiritum Sanctum, quo in
opus ministerii fideliter exsequendi munere septiformis tuae gratiae roboretur ».
Septem dona autem ex Isaiae versu 11, 2 originem suam trahunt, et quidem
in ampliata forma a Septuaginta mutuata. Haec sunt dona Spiritus in
Messiam effusa, quae ordini initiatis participantur.
7. Prout gradus Ordinis sacri, diaconatus characterem imprimit et
specificam gratiam sacramentalem communicat. Character diaconalis est signum
configurativum-distinctivum animae modo indelebili impressum, quod sacro ordine
auctos configurat Christo, qui diaconus, ideoque servus omnium, factus est.(10)
Ipse secum fert specificam gratiam sacramentalem, id est vim, vigorem specialem,
donum ad novam condicionem rerum vivendam per sacramentum operatam. «
Diaconi vero gratia sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et
caritatis Populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt
».(11) Sicut in omnibus sacramentis characterem imprimentibus, gratia
permanentem virtualem vim continet. Eo gradu floret et reflorescit quo in fide
accipitur atque iterum iterumque recipi solet.
8. Diaconi, cum ecclesiasticum ministerium in inferiore gradu participent,
in sua potestate exercenda necessario ex Episcopis pendent prout plenitudinem
sacramenti ordinis habentibus. Praeterea, necessitudinem peculiarem cum
presbyteris ineunt, quippe in communione quorum ad populum Dei serviendum sint
vocati.(12)
Sub disciplinari respectu diaconus ordinatione diaconali incardinatur vel
Ecclesiae particulari vel Praelaturae personali ad cuius servitium admissus est,
vel tamquam clericus alicui Instituto religioso vitae consecratae vel Societati
clericali vitae apostolicae.(13) Incardinationis institutum non est plus minusve
secundarii momenti habendum in quantum characterem vinculi constantis servitii
induit pro determinata portione populi Dei. Quod quidem ecclesialem adhaesionem
implicat sub respectu iuridico, affectivo et spirituali atque obligationem
servitium ministeriale praestandi.
3. Ministerium diaconi in variis pastoralibus contextibus
9. Ministerium diaconale distinctum est exercitio trium munerum, ministerio
ordinato propriorum, in specifica luce diaconiae.
Ad munus docendi quod attinet, diaconus deputatus est ad
proclamandam Scripturam atque ad populum instruendum et exhortandum.(14) Quod
quidem elucet ex libri Evangelii traditione, in ipso ordinationis ritu
praescripta.(15)
Diaconi munus sanctificandi impletur orationi assidue insistendo,
baptisma sollemniter administrando, matrimonio adsistendo idemque benedicendo,
Eucharistiam servando et distribuendo, ritui funeris et sepulturae praesidendo
necnon sacramentalia dispensando.(16) Quo pacto apparet, quomodo ministerium
diaconale ex Eucharistia procedat ad eandemque redeat, nec in mero servitio
sociali exhauriri possit.
Munus regendi denique exercetur per deditionem operibus caritatis,
per auxilia ferenda,(17) per religiosam vitam in communitate vel in
particularibus eius coetibus fovendam, peculiari respectu habito ad caritatem,
quae praeeminentem diaconalis ministerii notam constituit.
10. Lineamenta genuini ministerii diaconatus, sicuti ex antiqua diaconali
praxi et ex conciliorum statutis evincitur, sunt ergo clarissime definita.
Attamen, si hoc ministerii genus sua natura unum est, nihilominus diversas sui
exercitii formas concretas induit, quae pro peculiaritate casuum a diversis
circumstantiis pastoralibus singularum Ecclesiarum subinde suggerendae erunt.
Quae indicia certo ignorari non licet in itinerario formationis definiendo.
4. Spiritualitas diaconalis
11. Ex identitate theologica diaconi lineamenta spiritualitatis propriae
perspicue efflorescunt, quae quidem ut spiritualitas servitii potissimum
exhibetur.
Spiritualis vitae exemplar propter excellentiam est Christus servus qui suam
vitam totus in servitium Dei et in bonum hominum impendit. Ille in servo primi
cantus Libri Isaiae (cf. Lc 4, 18-19) se agnoscens, navitatem
suam expresse diaconiam appellavit (cf. Mt 20, 28; Lc 22, 27;
Io 13, 1-17; Phil 2, 7-8; 1 Pt 2, 21-25) necnon
discipulis suis commendavit ut tantumdem facerent (cf. Io 13, 34-35;
Lc 12, 37).
Spiritualis forma servitii spiritualitas est totius Ecclesiae, quippe quae
tota instar Mariae « ancillae Domini » (Lc 1, 28) sit in
servitium pro mundi salute. Ea autem ratione ut hanc servitii spiritualitatem
tota Ecclesia melius vivere possit, Dominus semetipsum tamquam vivum et
personale servi signum ei donat. Quapropter haec spiritualis vitae forma ad
diaconum particulari modo pertinet, eumque sacra ordinatione « iconam »
viventem Christi servi in Ecclesia constituit. Linea directrix eius spiritualis
vitae igitur servitium erit; sanctitas eius autem expostulabit ut servus
magnanimus et fidelis Dei et hominum, pauperrimorum praesertim et dolore
afflictorum, evadat; ipsius ascetici nisus ideo ad illas virtutes acquirendas
tendent, quae ad eiusdem ministerium exercendum requiruntur.
12. Talis spiritualis vitae forma, sicuti patet, deinde harmonice componenda
erit cum spiritualitate statui vitae consona. Ideoque ea ipsa spiritualitas
diaconalis diversas notas acquiret secundum quod ab homine matrimonio coniuncto,
caelibi, religioso vel in mundo consecrato in praxim deducenda sit. Oportet
igitur ut formationis itinerarium hos diversos modos prae oculis habeat atque
spiritualia tirocinia praescribat secundum peculiare candidatorum genus
qualitate distincta.
5. Officium Conferentiarum Episcopalium
13. « Est officium legitimorum Episcopalium Coetuum seu Conferentiarum,
Summo Pontifice assentiente, deliberare, utrum et ubinam diaconatus, tamquam
proprius ac permanens Hierarchiae gradus, in fidelium bonum sit instituendus,
necne ».(18)
Conferentiis Episcopalibus Codex Iuris Canonici competentiam etiam
attribuit addititiis normis definiendi disciplinam ad Liturgiae Horas
persolvendas,(19) ad aetatem requisitam pro admissione (20) et formatione, de
qua in can. 236, spectantem. Quo canone statuitur ad Conferentias Episcopales
pertinere opportunas, secundum circumstantias loci, leges ferre eo fine, ut
candidati ad diaconatum permanentem sive iuvenes sive grandioris aetatis, sive
caelibes sive uxorati « ad vitam spiritualem alendam informentur atque ad
officia eidem ordini propria rite adimplenda instruantur ».
14. Ad Conferentias Episcopales in itinerariis institutoriis apparandis
adiuvandas ita ut, dum ad particularia locorum adiuncta respiciant, cum
universali Ecclesiae linea tamen concordent, Congregatio de Institutione
Catholica hanc praesentem Rationem fundamentalem institutionis diaconorum
permanentium redigendam curavit, qua firma iudicii elementa praebeantur ad
criteria pro vocationibus et variis formationis aspectibus definienda. Quae
Ratio prout ex sua ipsius natura liquet nonnisi quaedam
fundamentalia lineamenta indolis generalis statuit regulam exhibentia, ad quam
Conferentiis Episcopalibus se referre oportet in suis propriis rationibus
nationalibus elaborandis vel, si casus ferat, perficiendis. Illa igitur,
particularium Ecclesiarum ingenium et novitatis studium non cohibens,
fundamentum praebet quo diaconorum permanentium institutio innixa, tuto
praestitui et cum aliarum Ecclesiarum programmatibus concinne componi queat.
15. Modo analogo relative ad praescripta ab ipso Concilio Vaticano II pro
rationibus institutionis sacerdotalis (21) statuta, hoc praesenti
documento a Conferentiis Episcopalibus, quae diaconatum permanentem
restauraverunt, requiritur ut suas proprias rationes institutionis
diaconorum permanentium Sanctae Sedi examinanda submittant ad approbationem
obtinendam. Quae quidem approbationem concedet primum ad experimentum,
ita ut periodica documentorum recognitio locum habere possit.
6. Officia Episcoporum
16. Diaconatus permanentis in aliqua natione restauratio non implicat ipsius
restaurationem in omnibus dioecesibus. Etenim ad Episcopum dioecesanum
spectabit, audita prudenter sententia Consilii presbyteralis et Consilii
pastoralis, si existat, hac in re procedere vel non, consideratis necessitatibus
concretis simul cum specifica condicione rerum suae Ecclesiae particularis.
Quodsi pro diaconatus permanentis restauratione optionem fecerit, opportunam
catechesim promovendam hac de re curabit sive inter laicos sive inter sacerdotes
et religiosos, ita ut ministerium diaconale integre et penitus intellegatur.
Providebit insuper de erigendis structuris necessariis pro formationis opera
atque de idoneis cooperatoribus nominandis, qui eum qua directi institutionis
moderatores adiuvent vel, secundum circumstantias, recurret ad aliarum
dioecesium paedagogicas structuras aut ad regionalia vel nationalia instituta.
Deinde Episcopus sollicitas curas geret ut, Ratione nationali et propriis
experientiis rite consideratis, congruae Regulae dioecesanae redigantur et
certis temporis intervallis recognoscantur.
7. Diaconatus permanens in Institutis vitae consecratae et in
Societatibus vitae apostolicae
17. Institutio diaconatus permanentis inter membra Institutorum vitae
consecratae et Societatum vitae apostolicae regitur normis Litterarum
Apostolicarum Sacrum diaconatus ordinem. Ibi statuitur quod «
diaconatum permanentem constituere apud religiosos ius proprium Sanctae Sedis
est, ad quam unice pertinet Capitulorum Generalium hac de re vota expendere
atque probare ».(22) Quae iuxta praefatum documentum etiam «
de sodalibus ceterorum institutorum, evangelica consilia profitentium, sunt
pariter intellegenda ».(23)
Quodlibet Institutum vel quaelibet Societas quae obtinuerit ius in suo sinu
diaconatum permanentem restaurandi officium assumit suorum candidatorum
formationem humanam, spiritualem, intellectualem et pastoralem in tuto
collocandi. Quapropter huiusmodi Institutum vel Societas impensam operam navabit
ad proprium formationis programma apparandum, quod Instituti vel Societatis
nativum charisma et peculiarem spiritualitatem recipiat et simul cum praesenti
Ratione fundamentali concordet, praesertim in materia ad intellectualem
et pastoralem institutionem pertinenti.
Programmata uniuscuiusque Instituti vel Societatis examinanda et
approbanda subicientur Congregationi pro Institutis vitae consecratae et
Societatibus vitae apostolicae, vel Congregationi pro Gentium Evangelizatione et
Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus secundum territoria earum competentiae.
Congregatio competens eadem approbabit, audita Congregatione de Institutione
Catholica in materia intellectualem formationem respicienti, primum ad
experimentum et postea ad definitum temporis spatium, ita ut periodicae
recognitiones institui possint.
I
INSTITUTIONIS DIACONORUM PERMANENTIUM ACTORES
1. Ecclesia et Episcopus
18. Institutio diaconorum, sicuti et ceterorum ministrorum et omnium
baptizatorum, est officium universam Ecclesiam implicans. Ipsa ab apostolo Paulo
« Ierusalem superna » et « nostra mater » (Gal 4,
26) appellata, ad Mariae similitudinem, « praedicatione enim ac baptismo
filios, de Spiritu sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et
immortalem generat ».(24) Nec tamen satis: maternitatem enim Mariae
imitans, filios suos materno prosequitur amore et providet ut omnes ad
plenitudinem suae vocationis perveniant.
Ecclesiae cura de suis filiis in Verbi et sacramentorum celebratione, in
amore et mutuo auxilio, in oratione et in variorum ministrorum sollicitudine
manifestatur. Attamen in hac visibili, ut ita dicatur, cura praesens fit cura
Spiritus Christi. Etenim « socialis compago Ecclesiae Spiritui Christi, eam
vivificanti, ad augmentum corporis inservit » (25) sive totaliter sumpti
sive in eius singulis membris.
In sollicitudine Ecclesiae de suis filiis primus actor est ergo Spiritus
Christi. Ille est, qui eos convocat, comitatur atque corda eorum plasmat, ut
eius gratiam agnoscere eique magno animo respondere valeant. Ecclesia conscia
sit oportet istius ponderis, quod gratiae oeconomia in sua opera paedagogica
habet.
19. In diaconorum permanentium institutione primum signum et instrumentum
Spiritus Christi est Episcopus proprius (vel Superior maior competens).(26) Ille
enim eis discernendis et formandis praeest.(27) Etiamsi officium istud per
cooperatores a se electos plerumque exercet, diligenter tamen studebit omnes ad
diaconatum se praeparantes in persona pro posse cognoscere.
2. Ad operam institutoriam deputati
20. Personae, quae dependenter ab Episcopo (vel a Superiore maiore
competenti) et in arcta cooperatione cum communitate diaconali peculiare munus
in candidatis ad diaconatum permanentem formandis exercent, sunt: rector
institutionis, tutor (ubi numerus id exigat), moderator spiritus et parochus
(vel minister, cui candidatus commissus est ad tirocinium diaconale explendum).
21. Rectoris institutionis ab Episcopo (vel a Superiore maiore competenti)
nominati est varias personas institutioni addictas coordinare, integrae
educationis operae praeesse eamque in singulis aspectibus suis animare, cum
familiis aspirantium et candidatorum uxoratorum eorumque communitatibus amicalem
consuetudinem fovere. Praeterea, officium ei incumbit Episcopo (vel Superiori
maiori competenti) iudicium exprimendi, audita sententia ceterorum
formatorum,(28) moderatore spiritus excluso, de idoneitate aspirantium ad
admissionem inter candidatos et candidatorum promovendorum ad diaconatus
ordinem.
Propter sua haud facilia et magni momenti onera, rector institutionis summa
cura eligendus est. Oportet sit homo vivae fidei et fortis sensus Ecclesiae,
ampla experientia pastorali ornatus, necnon per prudentiam, aequum animum et
communionis capacitatem probatus; solida insuper scientia theologica et
paedagogica pollere debet.
Presbyter aut diaconus esse poterit, at desiderandum est ne apud diaconos
ordinatos auctoritatem exerceat. Immo exoptandum esset ut hoc officium in
formatione aspirantium et candidatorum distinctum remaneat.
22. Tutor, designatus a rectore institutionis inter diaconos vel presbyteros
experientiae probatae et nominatus ab Episcopo (vel a Superiore maiore
competenti), est uniuscuiusque aspirantis et candidati maxime proximus comes.
Eius est cuiusque itinerario propius adesse atque suum auxilium et consilium
praestare ad obvenientes, si quae sint, difficultates solvendas necnon ad varia
formationis momenta personali nisu intimius sibi adsciscenda. Requiritur etiam
ut cum institutionis rectore cooperet in diversis paedagogicis inceptis
praedisponendis atque in iudicio de idoneitate efformando et exhibendo Episcopo
(vel Superiori maiori competenti). Secundum circumstantias officium ei tradetur
pro una sola persona aut pro parvo coetu curam gerendi.
23. Moderator spiritus ab unoquoque aspiranti vel candidato eligitur atque
ab Episcopo vel Superiore maiore approbandus est. Eius est operam interiorem
quam Spiritus in anima vocatorum efficit discernere, simulque continuae
conversioni assistere eamque fovere; praeterea suggestiones proponere debet
idoneas ad genuinae spiritualitatis diaconalis maiorem maturationem obtinendam
atque incitamenta efficacia dare ad virtutes acquirendas cum eadem conexas. Hac
de causa, aspirantes et candidati invitentur ut spirituali directioni se
committant nonnisi sacerdotum probatae virtutis, optima theologica scientia,
profunda experientia spirituali, exquisito sensu paedagogico, necnon fervido
animo in ministerium intento ornatorum.
24. Parochus (vel alius minister) a rectore institutionis eligitur communi
consilio coetus educatorum atque prae oculis habitis diversis loci et vitae
adiunctis, in quibus candidati versantur. Eius est candidatum sibi commissum in
vivam ministerii communionem assumere atque, sub suo personali ductu, actionibus
pastoralibus initiare, quae sibi aptiores visae fuerint; operam insuper dabit
labori expleto periodice una cum ipso candidato expendendo atque curabit rectori
de progressione formationis in tirocinio notitias referre.
3. Professores
25. Professores ad futuros diaconos efformandos maxime conferunt. Illi enim,
sacrum depositum ab Ecclesia custoditum tradentes, fidem candidatorum nutriunt
eosque ad officium magistrorum populi Dei idoneos reddunt. Quam ob rem ipsi
solliciti esse debent non solum necessariam competentiam scientificam et
sufficientem artem paedagogicam sibi acquirere, sed etiam veritatem quam docent
per testimonium vitae confirmare.
Ut eorum specifica opera cum ceteris formationis dimensionibus harmonice
componi possit, haud parum interest ut parati sint, secundum circumstantias, cum
aliis personis formationi addictis cooperare et communes omnium nisus
collegialiter expendere. Quo pacto efficient ut candidatis formatio ad unitatem
redacta tradatur et eos efficaciter adiuvent in necessaria synthesi sibi
comparanda.
4. Communitas institutionis diaconorum permanentium
26. Aspirantes et candidati ad diaconatum permanentem singularem ambitum
necessario constituunt: specificam nempe communitatem ecclesialem, quae
stimulatricem vim formationis funditus afficit.
Personae ad formationem deputatae eniti debent ut communitas genuina
spirituali vita, sensu mutuae adhaesionis, spiritu servitii et missionali
fervore emineat atque programma praestitutum possideat periodicarum
occursationum et orationis.
Quo modo communitas institutionis diaconorum permanentium aspirantibus et
candidatis ad diaconatum pretioso auxilio esse poterit in eorum vocatione
discernenda, in maturitate humana promovenda, in introductione in spiritualem
vitam, in studio theologiae et in praxi pastorali.
5. Communitas originis
27. Communitates, e quibus aspirantes et candidati ad diaconatum
proveniunt, in eorum formationem vim haud mediocrem exercere possunt.
Aspirantibus et candidatis iunioribus familiae magni pretii auxilium
praestare debent. Ipsae hortandae sunt, ut « formationis itinerarium
orationibus, debito respectu, recto virtutum domesticarum exemplo, spirituali et
materiali auxilio, praesertim in difficilioribus adiunctis persequi »
sciant. Immo etiam « si forte genitores et familiares indifferentes sese
ostendant vel adversos vocationis delectui, comparatio quaedam clara et serena
cum eorum positione et consequentes stimuli magno auxilio esse possunt, ut ...
vocatio consultius ac firmius maturet ».(29) Ad aspirantes et candidatos
uxoratos quod attinet, maxime enitendum erit ut coniugalis vitae communio
efficaciter conferat ad eorum formationis itinerarium versus diaconatus metam
corroborandum.
A communitate paroeciali exspectatur, ut itinerarium cuiusque sui membri ad
diaconatum orationis auxilio et congruo catechesis tirocinio prosequatur quod,
dum fidelium mentes erga ministerium istud aperit, candidato validum auxilium ad
vocationem suam discernendam praestat.
Etiam illae aggregationes ecclesiales, e quibus aspirantes et candidati ad
diaconatum proveniunt, continuatim iisdem fons esse poterunt auxilii, praesidii,
lucis et humanitatis. Pariter tamen ministerialem suorum membrorum vocationem
magni aestimare debent, ita ut maturationem spiritualitatis et operosae
alacritatis specifice diaconalis in iis nedum impediant, eam efficaciter iuvent.
6. Aspirans et candidatus
28. Postremo prae oculis habendum est quemlibet ad diaconatum se
praeparantem « primum auctorem esse dicendum adeo necessarium, ut suffici
omnino nequeat in suapte formatione ducenda: nam quodcumque educandi opus...
est, denique, sui ipsius educatio ».(30)
Quae sui ipsius formatio minime tamen separationem, segregationem vel
inconsultam libertatem significat, sed potius officii conscientiam et promptam
alacritatem ad divinam vocationem generose sequendam, maximo momento tributo
personarum dotibus atque mediis a Providentia suppeditatis.
Quod formationis genus radicitus consistit in firma voluntate in vita
secundum Spiritum proficiendi modo congruo vocationi susceptae, alimentum suum
trahens ex animo humili et proclivo ad suos proprios limites suasque proprias
dotes agnoscenda.
II
CANDIDATORUM AD DIACONATUM PERMANENTEM DOTES
29. « Historia cuiusvis vocationis presbyteralis, sicut ceterum
cuiusvis fere vocationis christianae, historia est ineffabilis dialogi inter
Deum et hominem, inter amorem Dei vocantis et libertatem hominis Deo
respondentis ».(31) Sed una cum appellatione Dei et responsione hominis
aliud elementum constitutivum vocationis et praesertim vocationis
ministerialis habetur: publica nempe appellatio Ecclesiae. « Vocari a Deo
dicuntur qui a legitimis Ecclesiae ministris vocantur ».(32) Qui
terminus intelligi debet non sensu stricte iuridico, quasi auctoritas appellans
sola vocationem efficeret, sed sensu sacramentali, quo auctoritas
appellationem enuntians signum et instrumentum personalis interventus Dei
consideratur, qui per manuum impositionem completur. Re ita considerata,
quaecumque electio regularis inspirationem innuit atque electionem Dei
repraesentat. Ecclesiae sententia de vocatione ultimum iudicium constituit in
vocatione eligenda; et hoc eo vel magis, cum de ecclesiali momento agatur in
electione vocationis ad ministerium ordinatum.
Huiusmodi vocationis discernendae opera criteriis obiectivis fulciri debet,
quae Ecclesiae traditionem magni habeant atque ad hodiernas necessitates
pastorales respiciant. In vocationibus ad diaconatum permanentem discernendis
requisita quaedam prae oculis habenda sunt indolis generalis et alia quae
peculiari vocatorum statui vitae respondeant.
1. Requisita indolis generalis
30. Prima figura diaconi in Prima Epistola sancti Pauli ad Timotheum
prostat: « Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino
deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia
pura. Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes...
Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus;
qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in
fide, quae est in Christo Iesu » (1 Tim 3, 8-10.12-13).
Qualitates a Paulo enumeratae potissimum humanae sunt, quasi ut ita
dicatur diaconi munere suo fungi non possi nisi exemplar etiam sub
respectu humano existimatum sese exhibeant. Pauli doctrinae resonantia in aliis
Patrum Apostolicorum scriptis, praesertim in Didachè et apud
Sanctum Polycarpum reperitur. Didachè hortatur: «
Constituite igitur vobis episcopos et diaconos dignos domino, viros mansuetos et
argenti non cupidos et veraces et probatos »; (33) Sanctus Polycarpus vero
admonet: « Similiter diaconi in conspectu iustitiae eius inculpati esse
debent, sicut ministri Dei et Christi, non hominum; ne calumniatores sint, ne
bilingues, nec avari; sed continentes in omnibus, misericordes, seduli,
incedentes secundum veritatem Domini, qui omnium minister factus est ».(34)
31. Postea traditio Ecclesiae ulterius complevit atque definivit requisita,
quae vocationis ad diaconatum authenticam naturam suffragantur. Ea in primis
sunt quae ordines in genere respiciunt: « Ad ordines ii soli promoveantur
qui... integram habent fidem, recta moventur intentione, debita pollent
scientia, bona gaudent existimatione, integris moribus probatisque virtutibus
atque aliis qualitatibus physicis et psychicis ordini recipiendo congruentibus
sunt praediti ».(35)
32. Candidatorum figura deinde completur quibusdam specificis qualitatibus
humanis et virtutibus evangelicis a diaconia postulatis. Inter qualitates
humanas nominandae sunt: maturitas psychica, facultas dialogi et
communicationis, conscientia officii, industria, animi aequilibrium et
prudentia. Inter virtutes evangelicas peculiaris momenti sunt: oratio, pietas
eucharistica et mariana, sensus Ecclesiae humilis et conspicuus, amor
Ecclesiae eiusque missionis, spiritus paupertatis, facultas oboedientiae et
communionis fraternae, alacritas apostolica, animus ad servitium proclivus,(36)
caritas erga fratres.
33. Praeterea candidatos ad diaconatum oportet alicui communitati
christianae vitaliter esse insertos atque exercuisse iam magna cum cura quaedam
apostolatus opera.
34. Candidati ex omnibus societatis coetibus provenire atque quemlibet
laborem vel professionem exercere possunt, dummodo non sit, secundum normas
Ecclesiae et prudens iudicium Episcopi, statum diaconalem dedecens.(37)
Praeterea huiusmodi operositas practice componi debet cum oneribus formationis
et exercitii activi ministerii.
35. Quoad aetatem minimam, Codex Iuris Canonici statuit quod «
candidatus ad diaconatum permanentem qui non sit uxoratus ad eundem diaconatum
ne admittatur, nisi post expletum vigesimum quintum saltem aetatis annum; qui
matrimonio coniunctus est, nonnisi post expletum trigesimum quintum saltem
aetatis annum, atque de uxoris consensu ».(38)
Oportet vero candidatos liberos esse ab irregularitatibus atque ab
impedimentis.(39)
2. Requisita candidatorum statui vitae respondentia
a) Caelibes
36. « Ex Ecclesiae instituto, ipso Oecumenico Concilio comprobante, ii,
qui ad diaconatum iuvenes vocantur, lege caelibatus servandi astringuntur ».(40)
Quae lex, quam ii qui hoc charismate donati sunt libere amplectuntur, potissimum
cum sacro ministerio congruit.
Diaconatus permanens in caelibatu peractus peculiares quasdam notas
ministerio imprimit. Etenim identificatio sacramentalis cum Christo in cordis
indivisi contextum inseritur, optionis scilicet sponsalis, exclusivae,
perennis et integrae unici et summi Amoris; quo pacto servitium Ecclesiae plena
deditione perfungi poterit atque proclamatio Regni generoso testimonio vitae
confirmabitur eius, qui talis ministerii causa bona etiam maxime cara reliquit.
b) Uxorati
37. « Cum de viris matrimonio iunctis agitur, cavendum est, ut ii
tantum ad diaconatum provehantur, qui, plures iam annos in matrimonio viventes,
se domui suae bene praeesse ostenderint, quippe quibus et uxor et filii sint
vitam vere christianam agentes et integra fama praestantes ».(41)
Nec solum hoc. Etenim praeter candidati stabilem condicionem vitae
familiaris statuitur candidatos uxoratos admitti non posse « nisi constet
non solum de uxoris consensu, sed de eiusdem etiam christiana morum probitate
illisque dotibus, quae viri ministerium nec impediant nec dedecorent ».(42)
c) Vidui
38. « Post ordinem receptum diaconi, grandiore etiam aetate promoti,
ex tradita Ecclesiae disciplina ad ineundum matrimonium inhabiles sunt ».(43)
Eadem lex etiam pro diaconis valet qui vidui remanserunt.(44) Eorum vocatio
consistit in exemplo probitatis humanae et spiritualis in propria condicione
vitae exhibendo.
Praeterea, ut candidati vidui admitti possint, demonstrare debent de
suorum filiorum humana et christiana cura iam providisse aut capaces esse de ea
congruo modo providendi.
d) Sodales Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae
apostolicae
39. Diaconi permanentes ad Instituta vitae consecratae vel ad Societates
vitae apostolicae pertinentes (45) vocati sunt ad ministerium suum specifico
charismate accepto ditandum. Licet enim eorum pastoralis actio sub iurisdictione
Ordinarii loci exerceatur,(46) peculiarem tamen notam eorum vitae status
religiosi vel consecrati exhibet. Ideo solliciti erunt de religiosa vel
consecrata vita cum ministeriali componenda atque de speciali suo tributo ad
Ecclesiae missionem praestando.
III
FORMATIONIS ITINERARIUM AD DIACONATUM PERMANENTEM
1. Aspirantium praesentatio
40. Voluntatis declaratio itinerarium formationis diaconalis ineundi fieri
potest sive motu proprio ipsius aspirantis, sive per explicitam designationem
communitatis, cuius aspirans est membrum. Utcumque sit, oportet ut huiusmodi
voluntatis declaratio a communitate accepta et rata habeatur.
Parochi (vel superioris, si de religiosis agatur) est aspirantem ad
diaconatum nomine communitatis Episcopo (seu Superiori maiori competenti)
praesentare. Quod ille faciet petitionem commendando illustratione causarum
moventium eamque suffragantium, et simul exhibendo aspirantis curriculum vitae
personalis et pastoralis.
Episcopus (vel Superior maior competens) consultis rectore institutionis et
coetu educatorum, decernet utrum petitor in periodum propedeuticam admittendus
sit nec ne.
2. Periodus propedeutica
41. Admissione inter aspirantes ad diaconatum incipit periodus propedeutica,
quae per congruum tempus protrahetur. Haec periodus est, qua aspirantes
theologiae, spirituali vitae et ministerio diaconali profundius cognoscendis
initientur atque invitabuntur ad suam vocationem accuratius discernendam.
42. Periodo propedeuticae praeest rector institutionis, qui, secundum
circumstantias, aspirantes uni vel pluribus tutoribus committere poterit.
Optandum est ut, circumstantiis permittentibus, aspirantes propriam suam
communitatem constituant, cum proprio rhythmo occursionum et orationis, qui
communia momenta etiam cum communitate candidatorum praestituat.
Rector institutionis sciscitari debet utrum unusquisque aspirans directorem
spiritus approbatum habeat, atque cum cuiusque parocho (vel alio sacerdote)
consultationes statuere ad tirocinii pastoralis programma definiendum.
Praeterea, cum familiis aspirantium uxoratorum necessitudinem fovere curabit, ut
sibi de earum voluntate constet vocationem sui familiaris acceptandi,
participandi et comitandi.
43. Periodi propedeuticae programma praelectiones scholasticas generatim ne
praescribat, sed potius orationis conventus, instructiones, meditationis et
comparationis personalis momenta proponat, quibus vocatio obiective discerni
possit secundum programma praestitutum.
Iam in hac periodo curandum est ut, pro posse, etiam aspirantium uxores ad
participationem asciscantur.
44. Dotibus ad ministerium diaconale requisitis consideratis, aspirantes
invitentur ad suam vocationem plena libertate et rei conscientia discernendam,
exclusis suggestionibus commodi personalis vel quibusvis coërcitionibus
externis.(47)
Sub periodi propedeuticae fine rector institutionis, coetu educatorum
consulto et omnibus elementis in sua possessione prae oculis habitis, proprio
Episcopo (vel Superiori maiori competenti) litteras testimoniales tradet, quae
exhibeant personae aspirantis figuram, necnon iudicium de eius idoneitate si
petitum fuerit.
Ad Episcopum (vel Superiorem maiorem competentem) quod attinet, inter
candidatos ad diaconatum nonnisi eos ascribet, de quorum idoneitate sive per
suam experientiam personalem sive per notitias ab educatoribus acceptas,
certitudinem moralem assecutus fuerit.
3. Ritus liturgicus admissionis inter candidatos ad ordinem
diaconatus
45. Candidatorum ad ordinem diaconatus admissio fit per proprium ritum
liturgicum, « quo is, qui ad Diaconatum vel Presbyteratum adspirat, publice
manifestat suam voluntatem se Deo et Ecclesiae offerendi, ut sacrum ordinem
exerceat; Ecclesia vero, hanc oblationem accipiens, eum eligit et vocat, ut ad
sacrum ordinem recipiendum se praeparet, et hac ratione inter candidatos ad
Diaconatum et Presbyteratum rite cooptetur ».(48)
46. Superior pro hac acceptione competens est Episcopus proprius vel
Superior maior pro sodalibus Institutorum religiosorum clericalium iuris
pontificii vel Societatum clericalis vitae apostolicae iuris pontificii.(49)
47. Propter suum characterem publicum et suam significationem ecclesialem,
ritus magnae gravitatis existimetur atque die festo potissimum celebretur. Ad
eum aspirans recollectione spirituali se praeparet.
48. Ritum liturgicum admissionis inter candidatos petitio praecedat, propria
manu ipsius aspirantis exarata ac subscripta necnon scripto accepta a proprio
Episcopo vel Superiore maiore ad quem directa est.(50)
Inter candidatos ad diaconatum adscriptio non constituit ius ad ordinationem
diaconalem necessario obtinendam, sed habenda est tamquam prima agnitio publica
positivorum signorum vocationis ad diaconatum, quae subsequentibus formationis
annis confirmari debet.
4. Tempus formationis
49. Programma formationis, praeter periodum propedeuticam, saltem tres annos
pro omnibus candidatis complecti debet.(51)
50. Codex Iuris Canonici praescribit ut candidati iuvenes suam
formationem accipiant « per tres saltem annos in aliqua domo peculiari
degentes, nisi graves ob rationes Episcopus dioecesanus aliter statuerit ».(52)
Ad huiusmodi institutum erigendum « Episcopi eiusdem regionis, vel, si usus
fuerit, plurium quoque regionum eiusdemve nationis, pro variis locorum adiunctis
suam consocient operam. Eidem autem moderando praepositos peridoneos eligant,
legesque tum de morum disciplina, tum de studiorum ratione accuratissime faciant
».(53) Curandum est ut candidati isti necessitudinem foveant cum diaconis
suae propriae dioecesis cui adscripti sunt.
51. Pro candidatis grandioris aetatis, status sive caelibis sive
matrimonialis, Codex Iuris Canonici praescribit ut suam formationem
percipiant « ratione ad tres annos protracta et ab eadem Conferentia
Episcopali definita ».(54) Ubi circumstantiae id permittunt, huiusmodi
programma ad effectum deducendum est in contextu vivae participationis in
communitate candidatorum, quae suum calendarium conventuum, orationis et
formationis habebit atque communia quoque momenta cum communitate aspirantium
praestituet.
Candidatis istis diversa formationis ordinandae specimina proponi possunt.
Onerum laboris et familiae causa, formae communiores in occursionibus
instructoriis et scholasticis consistunt, horis vespertinis in hebdomadae fine,
tempore vacationum vel secundum alias varias possibilitates dispositis. Ubi
condicio admodum difficilem se ostenderit, ad alia specimina recurrendum erit
per longius temporis spatium protracta vel recentia communicationis instrumenta
adhibentia.
52. Candidatorum ad Instituta vitae consecratae seu ad Societates vitae
apostolicae pertinentium formatio fieri debet iuxta rationem, si exstet,
proprii Instituti vel propriae Societatis, aut structuris utendo dioecesis, ubi
candidati commorantur.
53. In casibus, ubi specimina supra indicata ad effectum deducta non fuerint
vel difficilia actu evaserint, « candidatus educandus tradatur
spectatissimo sacerdoti, qui de eo curam agat, eumque doceat, deque eius
prudentia ac maturitate testimonium afferre valeat. Semper autem ac sedulo
cavendum est, ut tantummodo idonei peritique viri in sacrum ordinem ascribantur
».(55)
54. In omni casu, rector institutionis (vel sacerdos ad hoc deputatus)
integro formationis tempore certior fieri debet utrum unusquisque candidatus
directionem spiritualem percipere pergat a proprio directore spirituali
approbato. Praeterea, provideat de cuiusque tirocinio pastorali comitando,
expendendo et, si casus ferat, commutando.
55. Institutionis programma, cuius in proximo capite lineamentum quoddam
generale proponetur, diversas formationis dimensiones (humanam, spiritualem,
theologicam et pastoralem) harmonice componendas curabit; ipsum debet esse
theologice bene fundatum, ad specificum pastoralem finem probe ordinatum atque
necessitatibus et rationibus pastoralibus loci aptatum.
56. In hoc programma uxores et filii candidatorum uxoratorum sicuti et
communitates quibus adhaerent, modis qui magis opportuni visi
fuerint,implicentur. Expresse vero etiam de ratione formationis uxorum
candidatorum provideatur, qua ad suam futuram missionem praeparentur coniugem
suum in ministerio sequendi et coadiuvandi.
5. Collatio ministeriorum Lectoratus et Acolythatus
57. « Antequam quis ad diaconatum sive permanentem sive transeuntem
promoveatur, requiritur ut ministeria lectoris et acolythi receperit et per
congruum tempus exercuerit » (56) ... « quo melius disponantur ad
futura munera Verbi et Altaris ».(57) Ecclesia enim « valde opportunum
existimat, ut sacrorum ordinum candidati tum studio tum exercitio, quod gradatim
fiat, ministerii Verbi et Altaris, duplicem hunc sacerdotalis muneris aspectum
familiari consuetudine perspiciant atque meditentur. Ex quo fit, ut veritas
ministerii maxima eniteat efficacitate. Candidati, enim, ad sacros ordines
accedant, suae vocationis plene conscii, "spiritu ferventes, Domino
servientes... orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes" (Rom
12, 11-13) ».(58)
Horum ministeriorum specifica natura atque momentum pastorale in Litteris
apostolicis Motu Proprio datis Ministeria quaedam explanata reperiuntur,
ad quas igitur respiciendum erit.
58. Aspirantes ad lectoratum et acolythatum, a rectore institutionis
invitati, petitionem admissionis, libere exaratam et subscriptam, Ordinario
(Episcopo seu Superiori maiori), penes quem est acceptio, exhibeant.(59)
Acceptatione consecuta, Episcopus vel Superior Maior ad ministeriorum
collationem procedet, secundum ritum Pontificalis Romani.(60)
59. Inter collationem lectoratus et acolythatus oportet ut certum temporis
spatium transcurrat, ita ut candidatus ministerium receptum exercere queat.(61)
« Inter acolythatus et diaconatus collationem intervallum intercedat sex
saltem mensium ».(62)
6. Ordinatio diaconalis
60. Itinerario formationis expleto, candidatus qui, rectore institutionis
annuente, censeat se requisita necessaria ad ordinationem possidere, Episcopo
proprio vel Superiori maiori competenti « declarationem tradat propria manu
exaratam et subscriptam, qua testificetur se sponte ac libere sacrum ordinem
suscepturum atque se ministerio ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse,
insimul petens ut ad ordinem recipiendum admittatur ».(63)
61. Huic petitioni candidatus adnectere debet testimonium baptismi,
confirmationis, ministeriorum receptorum, de quibus in can. 1035, necnon
studiorum rite expletorum ad normam can. 1032.(64) Si ordinandus matrimonio
coniunctus est, oportet quoque testimonium matrimonii atque consensum uxoris
scriptum exhibere.(65)
62. Petitione ordinandi accepta, Episcopus (vel Superior maior
competens), idoneitatem eius accurato scrutinio expendet. Peculiariter perpendet
testimonium a rectore institutionis sibi exhibendum « de qualitatibus ad
ordinem recipiendum requisitis, scilicet de candidati recta doctrina, genuina
pietate, bonis moribus, aptitudine ad ministerium exercendum; itemque rite
peracta inquisitione, de eius statu valetudinis physicae et psychicae ».(66)
Episcopus dioecesanus seu Superior maior « ut scrutinium rite peragatur,
potest alia adhibere media quae sibi, pro temporis et loci adiunctis, utilia
videantur, uti sunt litterae testimoniales, publicationes vel aliae
informationes ».(67)
Cum Episcopus vel Superior maior competens idoneitatem candidati probaverit
atque certitudinem acquisierit eum novorum onerum suscipiendorum conscium
esse,(68) eundem ad ordinem diaconatus promovebit.
63. Ante ordinationem candidatus caelebs obligationem caelibatus publice
assumere debet speciali ritu praescripto; (69) qua obligatione tenetur etiam
candidatus ad Institutum vitae consecratae vel ad Societatem vitae apostolicae,
qui vota perpetua vel alias formas vinculi definitivi emisit in suo Instituto
aut Societate.(70) Omnes candidati ante ordinationem fidei professionem et
iuramentum fidelitatis personaliter emittere tenentur coram Ordinario loci vel
suo delegato, secundum formulam a Sede Apostolica probatam.(71)
64. « Unusquisque ad presbyteratum et ad diaconatum a proprio Episcopo
ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris dimissoriis ».(72) Si autem
promovendus ad Institutum religiosum clericalem iuris pontificii vel ad
Societatem clericalem vitae apostolicae iuris pontificii pertinet, Superiori
maiori competit litteras dimissorias ei concedere.(73)
65. Ordinatio, secundum ritum Pontificalis Romani (74) peragenda,
intra Missarum sollemnia potissimum die dominico vel festo de praecepto et
communiter in Ecclesia cathedrali celebretur.(75) Ad quam ordinandi se
praeparent exercitiis spiritualibus « per quinque saltem dies, loco et modo
ab Ordinario determinatis ».(76) In ritu celebrando in peculiari luce
ponatur participatio uxorum et filiorum ordinandi matrimonio coniuncti.
IV
DIMENSIONES FORMATIONIS DIACONORUM PERMANENTIUM
1. Institutio humana
66. Institutionis humanae finis est personam ministrorum sacrorum ita
plasmare, ut in ea « homines non obstaculum sed pontem reperiant quo
brevius pervenire valeant ad Christum Iesum, hominis Redemptorem ».(77) Ii
igitur formandi sunt ad seriem humanarum qualitatum acquirendam ac perficiendam,
quibus possint communitatis fiducia gaudere, onera servitii pastoralis animo
sereno assumere atque consuetudinem et dialogum cum proximo facilius fovere.
Simili modo ac Adhortatio apostolica Pastores dabo vobis relative ad
formationem presbyterorum praescribit, etiam candidati ad diaconatum ita
instruantur « ut veritatem ac fidelitatem ament, ut quemvis revereantur, ut
iustitiae ductu in omnibus regantur, ut dato verbo fideles perstare noverint, ut
compati addiscant, ut sibi ipsis constent seu cohaerentes perstare sciant, ut
denique recte de rebus et hominibus iudicent, ut nobilia dumtaxat placita
eligere optent ».(78)
67. Diaconis vocatis ut homines communionis et servitii fiant, peculiaris
momenti est capacitas relationis cum aliis. Id secum fert ut sint affabiles,
hospitales, verbo et corde sinceri, prudentes et moderati, benevoli et ad
servitium prompti, capaces suscitandi inter omnes incorruptas et fraternas
relationes, indulgentiae, veniae et consolationi faciles.(79) Candidatus, qui
nimis sibimetipsi intentum, litigiosum, atque ad solidas et serenas relationes
ineundas cum aliis ineptum se ostenderit, profundae conversioni instare deberet,
prius quam viam servitii ministerialis amplectatur.
68. Capacitas relationis cum aliis in maturitate affectiva radicatur, quae
altum securitatis gradum assequi debet in candidato sive caelibi sive uxorato.
Talis maturitas praesupponit utriusque generis candidatos clare perspexisse
caritatem et victoriosam luctam contra egoismum quoddammodo humanae exsistentiae
centrum habendas esse. Nam, sicuti in encyclicis Litteris Redemptor hominis
Summi Pontificis Ioannis Pauli II declaratur, « homo sine amore vivere
nequit. Sibimet manet quiddam, quod incomprehensibile est, eiusque vita sensu
privatur, nisi amor ei praebetur, nisi invenit amorem, nisi amorem experitur
suumque efficit, nisi penitus amorem participat ».(80) Qui amor
prout idem Summus Pontifex in Adhortatione apostolica Pastores dabo vobis
enucleat omnes dimensiones personae, physicam, psychicam et spiritualem
attingit ac proinde plenum sexualitatis dominium exigit, quo illa vere et plene
personalis fiat.(81)
Candidatis caelibibus amorem vivere idem est ac totum suum esse, totas vires
ac sollicitudines suas Christo et Ecclesiae dicare. Agitur de vocatione magnae
strenuitatis, quae inclinationibus affectivitatis et instinctus pulsionibus
occurrere debet et ideo abnegatione et vigilantia, oratione et fidelitate erga
firmam regulam vitae indiget. Magni pretii adiutorium verae amicitiae afferre
possunt, quae providentissimum praesidium constituunt in vocatione vivenda.(82)
Candidatis autem uxoratis vivere amorem significat seipsos propriis
mulieribus tradere in mutua donatione cum vinculo exclusivo, fideli et
indissolubili, ad imaginem amoris Christi erga suam Ecclesiam; pariter
significat filios acceptare, amare et educare atque communionem familiarem in
universam Ecclesiam et societatem transmittere. Haec est vocatio, quae hodie in
gravi discrimine versatur propter immanem defectionem quorundam fundamentalium
valorum, effrenatam voluptatis cupidinem atque iustae libertatis perversam
notionem. Ad suam plenitudinem attingendam, vocatio ad vitam familiarem postulat
ut oratione, liturgia et quotidiana sui ipsius oblatione alatur.(83)
69. Condicio ad genuinam maturitatem humanam assequendam est educatio ad
libertatem, quae oboedientiae erga proprii « esse » veritatem
adaequatur. Hoc sensu igitur libertas intellecta diaconum « ducet ut sui
ipsius dominium perpetuo exerceat, paratumque se continuo testetur ad vincenda
ea egoismi ac individualismi certamina quae in uniuscuiusque vitam insidias
nectunt »; diaconum « brevi, "hominem ad alteros" efficient,
deditioni et servitio proximorum totum traditum ».(84) Formatio ad
libertatem etiam educationem conscientiae moralis implicat, quae assuefacit
vocem Dei in proprii cordis intimis audire et Eius voluntati firmiter adhaerere.
70. Qui multiplices maturitatis humanae aspectus qualitates humanae,
capacitas relationis, maturitas affectiva, educatio ad libertatem et educatio
conscientiae moralis considerandi sunt prae oculis habita aetate et
praecedenti formatione candidati atque praemeditati sint oportet iuxta
programmata ad personarum necessitates accommodata. Rector institutionis et
tutor operam suam dabunt pro parte cuiusque competentiae; moderator spiritus
vero non omittet hos aspectus praesentes tenere atque in colloquiis directionis
spiritualis perpendere. Verae utilitatis habendi sunt insuper conventus et
collationes, qui revisioni faveant atque quoddam incitamentum ad maturationem
afferant. Vita communis in variis formis quibus concipi poterit
praecellentes condiciones praestabit ad veritatis rerum inquisitionem atque ad
correctionem fraternam efficiendas. In casibus, qui iudicio formatorum
necessitatem denotant, ad consultationem psychologicam, candidato consentiente,
recurri poterit.
2. Institutio spiritualis
71. Formatio humana incipitur atque completur in formatione spirituali, quae
omnis formationis christianae tamquam cor et unitatis centrum habenda est.
Tendit ad novam vitam incrementis augendam in Baptismo receptam.
Cum candidatus institutionis diaconalis itinerarium ingreditur, generatim
quandam experientiam spiritualis vitae iam possidet, v. gr., actionis Spiritus
perceptionem, auscultationem et meditationem verbi Dei, orationis saporem,
servitio fratrum deditionem, ad sacrificium promptitudinem, sensum Ecclesiae,
alacritatem apostolicam. Item, secundum suum proprium statum vitae, quandam
spiritualitatem definitam iam profundius excoluit: familiarem, ad consecrationem
in mundo aut ad consecrationem in vita religiosa intentam. Itaque futuri diaconi
formatio spiritualis hanc experientiam iam acquisitam ignorare non poterit, sed
econtra profundius explorare atque corroborare eam debet, ut sibi specifica
spiritualitatis diaconalis elementa inserantur.
72. Elementum spiritualitatem diaconalem magis denotans est revelatio et
participatio amoris Christi servi, qui venit non ministrari sed ministrare.
Candidatus proinde adiuvandus est ut illas aptitudines gradatim adipiscatur
quae, etiamsi non exclusive, specifice tamen diaconales censendae sunt, prout
simplicitas cordis, sui ipsius donatio tota et proprii commodi immemor; amor
humilis et ad servitium fratrum, praesertim pauperrimorum, dolore et egestate
afflictorum proclivus, partitionis et paupertatis forma vitae libenter electa.
Maria, ancilla Domini, itinerario isti praesideat atque quotidiano
Rosario recitando tamquam mater et auxiliatrix invocetur.
73. Huiusmodi novae capacitatis amandi fons est Eucharistia, quae haud
fortuito ministerium diaconi peculiari nota obsignat. Pauperum servitio nempe
servitium altaris cohaerenter continuatur. Itaque candidatus invitetur ut
quotidie, aut frequenter saltem, propriis familiae et professionis oneribus
permittentibus, celebrationi eucharisticae intersit atque adiuvetur ut mysterium
eius profundius in dies perspiciat. Huius spiritualitatis eucharisticae respectu
curandum est, ut sacramento Paenitentiae congruum momentum tribuatur.
74. Aliud elementum specificum spiritualitatis diaconalis est verbum Dei, ad
quod diaconus ex officio praedicandum vocatus est et quidem ita, ut quod
proclamat credat, doceat quod credit atque vivat quod docet.(85) Ideoque necesse
erit ut candidatus verbum Dei semper profundius discat et cognoscat atque inibi
suae spiritualis vitae alimentum incessanter quaerat assiduo et ardenti studio
necnon quotidiano exercitio lectionis divinae.
75. Neque omittenda erit introductio in orationis Ecclesiae significationem.
Etenim oratio nomine Ecclesiae et pro Ecclesia ad ministerium diaconi pertinet.
Quod quidem meditationem exigit de christianae orationis propria natura, de
sensu Liturgiae Horarum ac praesertim manuductionem ad eius praxim. Quem ad
finem maxime interest, ut in omnibus conventibus futurorum diaconorum congruum
tempus huic orationi dedicetur.
76. Diaconus demum in sua persona repraesentat charisma servitii prout
participatio in ministerio ecclesiastico considerati. Quod spiritualem eius
vitam peculiari modo afficit atque postulat ut nota oboedientiae et communionis
fraternae signetur. Authentica formatio ad oboedientiam dona per gratiam
ordinationis accepta nedum cohibeat, apostolicae operositati ecclesialem
auctoritatem confert. Confratrum ordinatorum, presbyterorum et diaconorum
communio autem ex parte sua est balsamum quod eos adiuvat atque ad alacritatem
exstimulat in ministerio obeundo. Candidatus igitur formandus erit ad
adhaesionem suam compagini ministrorum ordinatorum magis persentiendam, necnon
ad mutuam cooperationem cum eis atque ad partitionem spiritualem excolendas.
77. Huius formationis subsidia sunt recollectiones mensiles et exercitia
spiritualia annua; instructiones, quae praefiniendae sunt secundum programma
organicum et progressivum, quod ad varias formationis metas respiciat;
spiritualis directio, quae ita disponenda est ut assidua esse possit. Directoris
spiritus est candidatum adiuvare in signis vocationis suae discernendis, in
dispositione continuae conversionis induenda, in aspectibus diaconali
spiritualitati propriis maturandis (ex operibus spiritualitatis classicae et
sanctorum exemplis depromendo), in harmonica synthesi inter statum vitae,
professionem et ministerium efficienda.
78. Provideatur insuper ut uxores candidatorum matrimonio iunctorum
proficiant in intellegentia acquirenda vocationis coniugis et suae propriae
missionis ad eius latus. Ideo invitentur ut in congressibus institutionis
spiritualis regulariter participent.
Etiam filiis opportuna incepta proponantur ut ministerium diaconale
profundius agnoscere discant.
3. Institutio doctrinalis
79. Formatio intellectualis est institutionis diaconalis dimensio
necessaria, utpote quae diacono validum spiritualis vitae nutrimentum et
pretiosum ministerii subsidium praestet. Quae institutio hodiernis praesertim
temporibus urget, in hoc difficili millennii transitu nova evangelizatione
instimulante. Etenim religionis neglectio, spiritualium valorum obscurata
perceptio, rectae conscientiae moralis deperditio atque pluralitas culturae
expostulant ut ii qui ministerio ordinato dant operam, seriam et completam
formationem possideant.
Congregatio de Institutione Catholica circularibus Litteris Come è
a conoscenza a. 1969 Conferentias Episcopales invitavit ut candidatorum ad
diaconatum permanentem institutionem doctrinalem definiendam curarent, diversis
personarum et Ecclesiae circumstantiis spectatis, simulque absolute excluderent
« formationem festinanter et parum accurate factam, cum, sicut in
Constitutione Lumen gentium (n. 29) et in Motu proprio (n. 22)
(86) declaratum est, officia diaconorum tanti momenti sint, ut solidam et
efficacem praeparationem exigant ».
80. Criteria, quae in huiusmodi formatione adumbranda adhiberi debent, haec
sunt:
a) necessitas, ut diaconus capax sit suae fidei rationem reddere
atque studeat vivae conscientiae ecclesialis maturitatem fovere;
b) attendendum est, ut ad specifica sui ministerii munera formetur;
c) multum interest, ut capacitatem acquirat rerum adiuncta recte
interpretandi et congruam Evangelii inculturationem curandi;
d) magni habeatur utilitas formationis ad addiscendas technicas
communicationem et artem conventus animandi respicientes, necnon ad capacitatem
publice loquendi atque directionem et consilia impertiendi.
81. Criteriis istis consideratis, argumenta quae seligantur oportet haec
sunt: (87)
a) introductio in Sacram Scripturam et in rectam interpretationem;
theologia Antiqui et Novi Testamenti; mutua relatio inter Scripturam et
Traditionem; usus Scripturae in praedicatione, in catechesi et in actione
pastorali in genere;
b) initiatio studio Patrum Ecclesiae et prima elementa historiae
ecclesiasticae;
c) theologia fundamentalis complectens explanationem fontium,
argumentorum et methodorum theologiae, expositionem quaestionum ad Revelationem
atque ad relationes inter fidem et intellectum pertinentium, qua futuri diaconi
habiles evadant demonstrare fidem rationis argumentis defendi posse;
d) theologia dogmatica cum variis suis tractatibus: Trinitas,
creatio, christologia, ecclesiologia et oecumenismus, mariologia, anthropologia
christiana, sacramenta (praesertim theologia ministerii ordinati), eschatologia;
e) doctrina moralis christiana quoad suas dimensiones personales et
sociales, cum peculiari respectu ad doctrinam socialem Ecclesiae;
f) theologia spiritualis;
g) liturgia;
h) ius canonicum.
Secundum circumstantias et necessitates, addendae erunt aliae disciplinae ad
programma complendum, prout studium aliarum religionum, quaestiones
philosophicae selectae, quorundam oeconomicorum et politicorum problematum
profundior explanatio.(88)
82. Si possibile, pro theologica formatione recurratur ad instituta
scientiarum religiosarum, ubi iam existunt, vel ad alia instituta formationis
theologicae. Ubi vero propriae scholae formationis theologicae pro diaconis
erigendae sunt, provideatur ne praelectiones et seminaria inferiores sint numero
circiter mille horarum per triennii spatium dispositarum. Curricula, saltem illa
quae maioris momenti sunt, examine terminentur atque in fine triennii examen
finale de universa materia praescribatur.
83. Pro admissione ad hoc programma praevia praeparatio fundamentalis
exigatur, quae secundum condiciones culturales regionis determinanda erit.
84. Candidati prompti sint ad formationem etiam post ordinationem
prosequendam. Quapropter invitentur ut parvam bibliothecam personalem de re
theologica et pastorali sibi comparent atque formationis permanentis programma
assidue frequentent.
4. Institutio pastoralis
85. Formatio pastoralis sensu lato eadem est ac institutio spiritualis, cum
ad pleniorem identitatem cum diaconia Christi in dies adducat. Quae intentio
universae formationis structurae cum variis suis dimensionibus praeponatur
oportet, ita ut illae ad unicam visionem finis conspirent institutionis
diaconalis, ad cuius naturam pertinet esse sacramentum Christi, servi Patris.
Formatio pastoralis sensu stricto specifica disciplina theologica et
tirocinio practico absolvitur.
86. Quae disciplina theologica theologia pastoralis vocatur. Illa «
docta esse debet consideratio Ecclesiae, prout cotidie per Spiritus vim intra
historiam aedificatur; Ecclesiae itaque prout est "universale salutis
sacramentum", prout est signum et vivum instrumentum salutis in Christo
Iesu, in Verbo, in Sacramento, in Caritatis ministerio ».(89) Finis igitur
huius disciplinae est principia, criteria et methodos tradere, quibus Ecclesiae
actio apostolica et missionalis in historia explicatur.
Theologia pastoralis pro diaconis definienda peculiariter ad provincias
eminenter diaconales attendet, prout sunt:
a) praxis liturgica: administratio sacramentorum et sacramentalium,
ministerium altaris;
b) Verbi annuntiatio in variis contextibus servitii ministerialis:
kerygma, catechesis, praeparatio ad sacramenta, homilia;
c) studium Ecclesiae iustitiam socialem et caritatem promovedi;
d) vita communis, praesertim in consociationibus familiaribus, in
parvis coetibus et apostolatus inceptis, etc. stimulanda.
Verae utilitatis esse poterunt etiam quaedam instructiones indolis
technicae, quae candidatos praeparent ad specificas navitates ministeriales,
sicut psychologia, paedagogia catechetica, homiletica, cantus sacer,
administratio ecclesiastica, informatica, etc.(90)
87. Simul (et, si possibile, coniunctim) cum theologia pastorali tradenda
pro unoquoque candidato tirocinium practicum praestituendum erit, quod permittat
in adiunctis concretis comprobare ea quae per studium acquisita sunt. Illud
peragendum est gradatim et discriminatim pro diversitate personarum et rerum
atque continuo expendi debet. In navitatis provinciis eligendis collatio
ministeriorum institutorum consideretur atque curandum est ut eadem reapse
exerceantur.
Provideatur ut candidati dioecesanis pastoralibus inceptis active initientur
atque mutuae communicationis experientiarum participes fiant cum diaconis in
ministerio penitus implicatis.
88. Sollicitae curae insuper impendantur, ut futuri diaconi in forti
missionali sensu maturando progrediantur. Etiam illi nempe similiter ac
presbyteri in sacra ordinatione donum spirituale accipiunt, quod eos ad
missionem universalem usque ad ultimum terrae (cf. Act 1, 8) (91)
praeparat. Adiuventur igitur ut istius suae identitatis missionalis plene
conscii fiant atque praeparentur ut officium suscipiant veritatis annuntiandae
etiam non christianis, praesertim si ad suum populum pertinent. Nec vero desit
missionis ad gentes prospectus, quotiescumque rerum adiuncta id exigant
vel admittant.
CONCLUSIO
89. Didascalia Apostolorum diaconis primorum saeculorum commendant: «
Sicut dicit Dominus Deus in Evangelio: Qui vult esse inter vos maior, sit
vester diaconus, et qui vult esse inter vos primus, sit vester servus, sicut
filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam
redemptionem pro multis: ita ergo et vos diaconos oportet facere, ut, si
necessitas vos exegerit et animam pro fratre ponere per ministerium vestrum,
ponatis ».(92) Quae invitatio etiam hodie ad diaconatum vocatos instanter
interpellat, eos incitans ut ad suum futurum ministerium impenso studio se
praeparent.
90. Conferentiae Episcopales et Ordinarii totius orbis terrarum quibus hoc
documentum tradetur, provideant ut idem una cum suis presbyteris et eorum
communitatibus attento animo perpendere velint. Id enim pretiosum orientamentum
erit iis Ecclesiis, in quibus diaconatus permanens vitalis et operosus existit;
aliis autem efficaci incitamento erit ut istud pretiosum donum Spiritus, quod
est ministerium diaconale, renovent.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II hanc « Rationem fundamentalem
institutionis diaconorum permanentium » approbavit atque evulgari iussit.
Romae, ex Aedibus Congregationum, d. d. XXII m. Februarii, in festo
Cathedrae Sancti Petri, a.D. MCMXCVIII.
Pius Card. Laghi Praefectus
+ Iosephus Saraiva Martins Archiepiscopus titularis
Thuburnicensis A secretis
NOTE
(1) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem
(die 18 Iunii anno 1967): AAS 59 (1967), pp. 697-704. Litterae
apostolicae, in cap. II, candidatis iuvenibus dedicato praecipiunt: « 6.
Iuvenes, ad munus diaconale instituendi, in peculiare recipiantur Collegium, ubi
probentur, ad vitam vere evangelicam vivendam informentur, ad propria et sua
officia utiliter exsequenda instruantur. 9. Proprium diaconatus tirocinium per
tres saltem annos producatur; disciplinarum autem series ita digeratur, ut
candidati ad varia diaconatus munera scite salutariterque obeunda ordinatim et
gradatim adducantur. Tota praeterea studiorum ratio ita poterit componi, ut
extremo anno praecipua tradatur institutio pro diversis muneribus, quae diaconi
potissimum exsequentur. 10. Huc insuper addantur usus atque exercitationes
edocendi pueros aliosque fideles christianae religionis elementa, cantum sacrum
evulgandi et moderandi, divinos Scripturae libros in fidelium coetibus
perlegendi, populum alloquendi et adhortandi, Sacramenta, quae ad diaconos
spectant, ministrandi, aegrotos invisendi, eaque in universum implendi
ministeria, quae ipsis committi possunt ». Eaedem Litterae apostolicae in
capite tertio candidatis grandioris aetatis dedicato praecipiunt: « 14.
Optandum est, ut tales etiam diaconi haud mediocri sint ornati doctrina, de qua
nn. 8, 9, 10 supra diximus, vel illa saltem polleant scientia, quae Episcopalis
Conferentiae iudicio iisdem necessaria erit ad propria et sua munera implenda.
Quam ob rem in peculiare Collegium aliquamdiu admittantur, ubi ea omnia
addiscant, quae ad munus diaconale digne exsequendum opus erunt. 15. Quodsi
forte id fieri nequit, candidatus educandus tradatur spectatissimo sacerdoti,
qui de eo curam agat, eumque doceat, deque eius prudentia ac maturitate
testimonium afferre valeat ».
(2) Litteris circularibus Congregationis commendabatur ut magni haberentur
studia Sacrae Scripturae, Theologiae Dogmaticae et Moralis, Iuris canonici et
Liturgiae necnon instructio indolis technicae candidatos ad quaedam pastoralia
munera praeparantis, prout e.g. psychologia, paedagogia catechetica, ars
dicendi, cantus sacer, modus catholica opera moderandi, bonorum ecclesiasticorum
administratio, tabularum baptismi, confirmationis, matrimonii et defunctorum
tempestiva ac ordinata cura, etc. ».
(3) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum (die 15 Augusti
anno 1972), VII b): AAS 64 (1972), p. 540.
(4) Cf. Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores
dabo vobis (die 25 Martii anno 1992), 12: AAS 84 (1992), pp.
675-676.
(5) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen
gentium, 28; 29.
(6) Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum
et Diaconorum, Editio typica altera, Typis Polyglottis Vaticanis 1990, p.
101, in numero 179 « Praenotandorum » ad ordinationem diaconorum
pertinentium locutionem « in ministerio Episcopi ordinantur » exhibet
ex Traditione apostolica, 8 (SCh, 11bis, pp. 58-59) excerptam
atque a Constitutionibus Ecclesiae Aegyptiacae III, 2 receptam: F. X.
Funk (ed.), Didascalia et Constitutiones Apostolorum, II, Paderbornae
1905, p. 103.
(7) « Sint continentes in omnibus, misericordes, seduli, incedentes
iuxta veritatem Domini, qui omnium minister factus est » (Sanctus
Polycarpus, Epistula ad Philippenses, 5, 2: F. X. Funk [ed.], Patres
Apostolici, I, Tubingae 1901, pp. 300-302).
(8) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, Prooemium: l.
c., pp. 534-538.
(9) Cf. Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi,
Presbyterorum et Diaconorum, n. 207: ed. cit., pp. 115-122.
(10) Cf. Catechismus Ecclesiae Catholicae, n. 1570.
(11) Ibidem, n. 1588.
(12) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum Christus Dominus,
15.
(13) Cf. C.I.C., can. 266.
(14) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen
gentium, 29.
(15) Cf. Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi,
Presbyterorum et Diaconorum, n. 210: ed. cit., p. 125.
(16) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen
gentium, 29.
(17) Cf. ibidem.
(18) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, I,
1: l.c., p. 699.
(19) Cf. C.I.C., can. 276, § 2, 3o.
(20) Cf. ibidem, can. 1031, § 3.
(21) Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum Optatam totius, 1.
(22) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, VII,
32: l.c., p. 703.
(23) Ibidem, VII, 35: l.c., p. 704.
(24) Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen
gentium, 64.
(25) Ibidem, 8.
(26) Episcopo dioecesano merito aequiparantur ii quibus concredita sunt
praelatura territorialis, abbatia territorialis, vicariatus apostolicus,
praefectura apostolica et administratio apostolica stabiliter erecta (cf. C.I.C.,
cann. 368; 381, § 2) necnon praelatura personalis (cf. C.I.C.,
cann. 266, § 1; 295) atque ordinariatus militaris (cf. Ioannes Paulus II,
Constitutio apostolica Spirituali militum curae [die 21 Aprilis anno
1986], art. I, § 1; art. II, § 1: AAS 78 [1986], pp. 482;
483).
(27) Cf C.I.C., cann. 1025; 1029.
(28) Subauditur etiam rector institutionis domus institutoriae propriae,
quotiens exstet (cf. C.I.C., can. 236, 1o).
(29) Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores
dabo vobis, 68: l.c., pp. 775-776.
(30) Ibidem, 69: l.c., p. 778.
(31) Ibidem, 36: l.c., pp. 715-716.
(32) Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad Parochos, pars
II, c. 7, n. 3, Augustae Taurinorum 1914, p. 288.
(33) Didachè, 15, 1: F. X. Funk (ed.), Patres Apostolici,
I, o.c., pp. 32-35.
(34) S. Polycarpus, Epistula ad Philippenses, 5, 1-2: F. X. Funk
(ed.), Patres Apostolici, I, o.c., pp. 300-302.
(35) C.I.C., can. 1029. Cf. can. 1051, 1o.
(36) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem,
II, 8: l.c., p. 700.
(37) Cf. C.I.C., cann. 285, §§ 1-2; 289; Paulus VI,
Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III, 17: l.c.,
p. 701.
(38) C.I.C., can. 1031, § 2. Cf. Paulus VI, Litterae
apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, II, 5; III, 12: l.c., pp.
699; 700. Canon 1031, § 3 praecipit: « Integrum est Episcoporum
conferentiis normam statuere, qua provectior ad presbyteratum et ad diaconatum
permanentem requiratur aetas ».
(39) Cf. C.I.C., cann. 1040-1042. Irregularitates (seu impedimenta
perpetua) a can. 1041 enumeratae hae sunt: 1) aliqua forma amentiae
aliusve psychicae infirmitatis, qua, consultis peritis, inhabilis
indicatur ad ministerium rite implendum; 2) delicta apostasiae, haeresis
aut schismatis; 3) attentatum matrimonium, etiam civile tantum;
4) voluntarium homicidium perpetratum aut abortus procuratus, effectu
secuto; 5) graviter mutilare se ipsum vel alium, et sibi vitam
adimere tentare; 6) actum ordinis illicite ponere. Impedimenta
simplicia a can. 1042 enumerata haec sunt: 1) officium vel administrationem
indecoram vel a clericali statu alienam gerere; 2) status neophytae
(nisi iudicium Ordinarii aliter sonat).
(40) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, II,
4: l.c., p. 699. Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio
dogmatica Lumen gentium, 29.
(41) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III,
13: l.c., p. 700.
(42) Ibidem, III, 11: l.c., p. 700. Cf. C.I.C.,
cann. 1031, § 2; 1050, 3o.
(43) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III,
16: l.c., p. 701; Litterae apostolicae Ad pascendum, VI: l.c.,
p. 539; C.I.C., can. 1087.
(44) Litteris circularibus (Prot. N. 26397) emanatis die 6 Iunii anno 1997 a
Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuitur unam solam e
sequentibus causis sufficere ad dispensationem ab impedimento obtinendam, de qua
in can. 1087 CIC: magna et probata utilitas ministerii diaconi in dioecesi cui
pertinet; praesentia filiorum tenerae aetatis, qui materna cura indigent;
praesentia genitorum vel socerorum aetate provectorum et auxiliis indigentium.
(45) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem,
VII; 32-35: l.c., pp. 703-704.
(46) Cf. Idem, Litterae apostolicae Ecclesiae sanctae (die 6 Augusti
anno 1966), I, 25, § 1: AAS 58 (1966), p. 770.
(47) Cf. C.I.C., can. 1026.
(48) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, Prooemium; cf. I
a): l.c., pp. 537-538. Cf. C.I.C., can. 1034, § 1. Ritus
admissionis inter candidatos ad Ordinem sacrum in Pontificale Romanum
De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, Appendix, II: ed.
cit., pp. 232ss. invenitur.
(49) Cf. C.I.C., cann. 1016; 1019.
(50) Cf. ibidem, can. 1034, § 1; Paulus VI, Litterae
apostolicae Ad pascendum, I a): l.c., p. 538.
(51) Cf. C.I.C., can. 236 et articuli 41-44 huius Rationis.
(52) C.I.C., can. 236, 1o. Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum
diaconatus ordinem, II, 6: l.c., p. 699.
(53) Ibidem, II, 7: l.c., p. 699.
(54) C.I.C., can. 236, 2o.
(55) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III,
15: l.c., p. 701.
(56) C.I.C., can. 1035, § 1.
(57) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, II: l.c.,
p. 539; Litterae apostolicae Ministeria quaedam (die 15 Augusti anno
1972), XI: AAS 64 (1972), p. 533.
(58) Idem, Litterae apostolicae Ad pascendum, Prooemium: l.c.,
p. 538.
(59) Cf. Idem, Litterae apostolicae Ministeria quaedam, VIII a):
l.c., p. 533.
(60) Cf. Pontificale Romanum De Institutione Lectorum et
Acolythorum, Editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis 1972.
(61) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Ministeria quaedam, X: l.c.,
p. 533; Litterae apostolicae Ad pascendum, IV: l.c., p. 539.
(62) C.I.C., can. 1035, § 2.
(63) Ibidem, can. 1036. Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Ad
pascendum, V: l.c., p. 539.
(64) Cf. C.I.C., can. 1050.
(65) Cf. ibidem, cann. 1050, 3o; 1031, § 2.
(66) Ibidem, can. 1051, 1o.
(67) Ibidem, can. 1051, 2o.
(68) Cf. ibidem, can. 1028. De officiis cum diaconatu suscipiendis
cf. canones 273-289. Quod ad diaconos uxoratos, addendum est impedimentum novi
matrimonii ineundi (cf. can. 1087).
(69) Cf. ibidem, can. 1037; Paulus VI, Litterae apostolicae Ad
pascendum, VI: l.c., p. 539.
(70) Cf. Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi,
Presbyterorum et Diaconorum, n. 177: ed. cit., p. 101.
(71) Cf. C.I.C., can. 833, 6o; Congregatio pro Doctrina Fidei, Professio
fidei et Iusiurandum fidelitatis in suscipiendo officio nomine Ecclesiae
exercendo: AAS 81 (1989), pp. 104-106; 1169.
(72) C.I.C., can. 1015, § 1.
(73) Cf. ibidem, can. 1019.
(74) Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum
et Diaconorum, cap. III, De Ordinatione Diaconorum: ed. cit.,
pp. 100-142.
(75) Cf. C.I.C., cann. 1010-1011.
(76) Ibidem, can. 1039.
(77) Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores
dabo vobis, 43: l.c., p. 732.
(78) Ibidem: l.c., pp. 732-733.
(79) Cf. ibidem: l.c., p. 733.
(80) Idem, Litterae encyclicae Redemptor hominis (die 4 Martii anno
1979), 10: AAS 71 (1979), p. 274.
(81) Cf. Idem, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis,
44: l.c., p. 734.
(82) Cf. ibidem: l.c., pp. 734-735.
(83) Cf. Idem, Exhortatio apostolica Familiaris consortio (die 22
Novembris anno 1981): AAS 74 (1982), pp. 81-191.
(84) Idem, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis,
44: l.c., p. 735.
(85) Cf. traditio libri Evangeliorum, in Pontificale Romanum De
Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, n. 210: ed. cit.,
p. 125.
(86) Agitur de Litteris apostolicis Pauli VI, Sacrum diaconatus ordinem,
n. 22: l.c., pp. 701-702.
(87) Cf. Congregatio de Institutione Catholica, Litterae circulares Come
è a conoscenza (die 16 Iulii anno 1969), p. 2.
(88) Cf. ibidem, p. 3.
(89) Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores
dabo vobis, 57: l.c., p. 758.
(90) Cf. Congregatio de Institutione Catholica, Litterae circulares Come
è a conoscenza, p. 3.
(91) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum Presbyterorum
ordinis, 10; Decretum Ad gentes, 20.
(92) Didascalia Apostolorum, III, 13 (19), 3: F. X. Funk (ed.), Didascalia
et Constitutiones Apostolorum, I, o.c., pp. 214-215.
CONGREGATIO PRO CLERICIS
DIRECTORIUM PRO MINISTERIO ET VITA DIACONORUM
PERMANENTIUM
1
DE STATUTO IURIDICO DIACONI
Diaconus minister sacer
1. Diaconatus originem suam habet in consecratione et missione Christi, ad
quas participandas diaconus vocatur.(1) Per impositionem manuum et
consecrationis precem ipse minister sacer et hierarchiae membrum constituitur.
Haec condicio ipsius statum theologicum et iuridicum in Ecclesia determinat.
Incardinatio
2. Cum ad diaconatum admittuntur, omnes candidati clare exprimere debent
suam intentionem scripto datam inserviendi Ecclesiae(2) per totam vitam in
determinata circumpscriptione territoriali aut personali, vel in Instituto vitae
consecratae, vel in Societate vitae apostolicae, qui habeant facultatem
incardinandi.(3) Acceptatio scripta huius petitionis illi reservatur, qui habeat
facultatem incardinandi, et derminat quis sit candidati Ordinarius.(4)
Incardinatio est vinculum iuridicum quod vim ecclesiologicam et spiritualem
habet, quatenus exprimit dedicationem ministerialem diaconi Ecclesiae.
3. Diaconus, iam incardinatus in aliqua circumscriptione ecclesiastica,
incardinari potest in alia circumscriptione ad normam iuris.(5)
Diaconus qui, iusta de causa, ministerium exercere desiderat in dioecesi
diversa a dioecesi incardinationis, licentiam scripto datam ab utroque episcopo
obtinere debet.
Episcopi suae dioeceseos obsecundent diaconis; qui operam suam praestare
cupiant sive definitive sive ad tempus aliis Ecclesiis paucitate cleri
laborantibus, atque, peculiari modo, iis qui petant, post specificam et
accuratam praeparationem, missioni ad gentes se dedicare. Necessariae relationes
inter Episcopos, quorum interest, per idoneam conventionem regulentur.(6)
Episcopus obligatione tenetur diaconos suae dioecesis peculiari
sollicitudine prosequendi.(7)
Ipse, per se vel per sacerdotem a se delegatum, ipsis prospiciat, ac
speciali cura iis attendat, qui, ob circumstantias vitae, in peculiaribus
difficultatibus versentur.
4. Diaconus Praelaturae personali, vel Instituto vitae consecratae vel
Societati vitae apostolicae incardinatus, suum ministerium exercebit sub
potestate Episcopi in omnibus rebus, quae ad curam pastoralem, publicum divini
cultus exercitium et opera apostolatus pertinent, suis etiam propriis
superioribus subiectus remanens secundum ipsorum competentiam atque fideliter
observans disciplinam communitatis, cui se refert.(8) In casu translationis ad
aliam communitatem diversae dioecesis, Superior diaconum Ordinario loci
praesentabit, ut licentiam ad ministerium exercendum ab eo obtineat secundum
modum, quem utrique sapienti conventione statuerint.
5. Specifica vocatio diaconi permanentis stabilitatem in hoc ordine
supponit. Fortuitus igitur transitus ad presbyteratum diaconorum permanentium,
non uxoratorum vel viduorum, rarissima exceptio semper erit, quae admitti non
poterit, nisi graves et speciales rationes id suadeant. Decisio admittendi ad
Ordinem Presbyteratus pertinet ad proprium Episcopum dioecesanum nisi alia
obstent impedimenta Sanctae Sedi reservata.(9) Attamen attento charactere
singulari huiusmodi casus, opportunum est ut praevie consulat Congregationem pro
Institutione Catholica circa programma praeparationis intellectualis et
theologicae candidati, et Congregationem pro Clericis circa programma
praeparationis pastoralis necnon idoneitatem diaconis ad ministerium
presbyterale.
Fraternitas sacramentalis
6. Diaconi, vi ordinis accepti, fraternitate sacramentalis inter se uniti
sunt. Omnes pro eadem causa adlaborant: scilicet pro aedificatione Corporis
Christi sub auctoritate Episcopi in communione cum Summo Pontifice.(10) Quilibet
diaconus se cum confratribus adstrictum sentiat vinculis caritatis, orationis,
oboedientiae erga proprium Episcopum, alacritatis ministerialis et
cooperationis. Praestat ut diaconi, consentiente Episcopo et ipso Episcopo
praesente aut eius delegato, statis temporibus congregentur ad proprii
ministerii exercitium expendendum, ad experientias mutuo communicandas, ad
formationem prosequendam, et ad sese invicem exstimulandos in fidelitate
servanda.
Praedicti conventus inter diaconos permanentes constituere possunt exemplum,
ad quod etiam candidati ordinis diaconalis se referre poterunt.
Ad Episcopum loci spectat inter diaconos in dioecesi operantes spiritum
communionis alere, evitando ne ille « corporativismus » efformetur,
qui praeteritis saeculis tantopere ad diaconatum permanentem evanescendum
influxit.
Obligationes et iura
7. Diaconi statutum summam quoque iurium et obligationum propriarum
includit, ad normam cann. 273-283 Codicis Iuris Canonici, qui obligationes et
iura clericorum complectuntur, cum peculiaritatibus pro diaconis ibi praevisis.
8. Ritus ordinationis diaconis promissionem oboedientiae erga Episcopum
praevidet: « Promittis mihi et successoribus meis filialem oboedientiam et
reverentiam »?(11)
Diaconus, oboedientiam Episcopo promittens, sumit ut exemplum Christum,
hominem oboedientem propter excellentiam (cf. Phil 2, 5-11), ad cuius
exemplum suam oboedientiam conformabit in auscultatione (Heb 10, 5ss;
Io 4, 34) et in disponibilitate absoluta (cf. Lc 9, 54 ss.; 10,
1 ss.).
Ipse igitur in primis se obligat coram Deo in plena conformitate cum
voluntate Patris agere; et pariter coram Ecclesia, quae personis indiget sibi
plene dispositis.(12) In precatione et in spiritu orationis quo imbutus esse
debet, diaconus integram sui ipsius donationem quotidie altius excolet, sicut
fecit Christus Dominus « usque ad mortem, mortem autem crucis » (Ph
2, 8).
Hic oboedientiae prospectus disponit ad acceptationem concretarum
determinationum obligationis in ordinatione assumptae, sicut lex Ecclesiae
praevidet: « Clerici, nisi legitimo impedimento excusentur, munus, quod
ipsis a suo Ordinario commissum fuerit, suscipere ac fideliter adimplere tenetur
».(13)
Fundamentum obligationis consistit in ipsa participatione ministerii
episcopalis, quae per sacramentum Ordinis et missionem canonicam confertur.
Ambitus oboedientiae et disponibilitatis ipso ministerio diaconali
determinatur atque iis omnibus rebus, quae cum eo relationem obiectivam,
directam et immediatam habent.
Episcopus diacono tribuet, in decreto collationis officii, munera quae
respondent propriae cuiusque habilitati, condicionibus vitae caelibatariae aut
familiaris, formationi, aetati, appetitionibus quae sub aspectu spirituali
legitimae agnoscuntur. Definientur quoque ambitus territorii necnon personae, ad
quas apostolatus servitium dirigetur; insuper declarabitur utrum suum officium
ad tempus vel stabile sit, et quinam presbyter respondeat de cura animarum, quae
ad officii ambitum pertineat.
9. Clericis officium incumbit vitam ducendi in vinculo fraternitatis et
orationis, cooperationem fovendo inter se et cum Episcopo, agnoscendo et
promovendo etiam fidelium laicorum missionem in Ecclesia et in mundo,(14)
exprimendo formam vitae sobriam et simplicem, quae pateat ad « cultum
donandi » et faveat generosae et fraternae participationi.(15)
10. Diaconi permanentes gerere habitum ecclesiasticum non tenentur, sicut,
ex contrario, eum deferre debent diaconi candidati ad presbyteratum,(16) pro
quibus eaedem validae sunt normae, quae pro presbyteris vigent.(17)
Institutorum vitae consecratae et Societatis vitae apostolicae sodales ea
servabunt, quae in Codice Iuris Canonici pro ipsis praescribuntur.(18)
11. Ecclesia in proprio iure canonico diaconorum agnoscit ius inter se
consociandi, ut suam vitam spiritualem foveant, opera caritatis et pietatis
exerceant aliosque fines prosequantur, qui sint suae consecrationi sacramentali
et suae missioni plene conformes.(19)
Diaconis, sicut ceteris clericis, prohibitur fundatio, adhaesio et
participatio consociationum vel coetuum cuiuslibet generis, etiam civilium, cum
statu clericali incompatibilium vel obstantium proprio ministerio diligenter
adimplendo. Vitabunt etiam omnes illas consociationes, quae ob suam naturam
fines et agendi rationes plenae communioni hierarchicae cum Ecclesia noceant;
eas etiam, quae nocumentum afferant identitati diaconali, necnon officiis
adimplendis, quae diaconi in servitium populi Dei exercent; eas denique, quae
contra Ecclesiam machinantur.(20)
Plane incompatibiles cum statu diaconali essent illae consociationes, quae
diaconos congregare intendant, sub praetextu eos repraesentandi, in quoddam
genere corporationis vel syndacatus vel, utcumque, pressionis coetibus ipsorum
sacrum ministerium reapse redigendo ad professionem aut ad artificium assimile
navitatibus indolis profanae. Praeterea, incompatibiles essent associationes
quae, aliquo modo, naturam depravant relationis directae et immediatae, quam
quilibet diaconus cum proprio episcopo habere debet.
Eiusmodi consociationes vetantur, quia exercitio sacri ministerii diaconalis
noxiae evadunt, quod ita periculum incurrit praestationis ad mercenariam
assimilatae atque spiritum introducunt contra sacros pastores, unice habitos
velunt datores laboris.(21)
Prae oculis habeatur nullam christifidelium consociationem privatam agnosci
posse sine praevia recognitione statutorum a competenti auctoritate facta,(22)
atque eandem auctoritatem habere ius et officium vigilandi super consociationum
vitam et super consecutionem finium, in statutis definitorum.(23)
Diaconi ex consociationibus et motibus ecclesialibus provenientes, non
priventur spiritualibus talium aggregationum divitiis; in quibus continuatim
possunt quaerere auxilium et alimentum pro sua missione in servitium Ecclesiae
particularis.
12. Activitas in professione vel in labore a diacono forte exercita,
significationem diversam habet ab activitate fidelis laici.(24) Etenim
diaconorum permanentium labor ministerio coniunctus semper remanet; ipsi proinde
prae oculis tenebunt christifideles laicos, ob suam missionem specificam,
peculiariter vocatos esse, ut « praesentem et actuosam reddant Ecclesiam in
iis locis et rerum adiunctis, ubi ipsa nonnisi per eos sal terrae evadere potest
».(25)
Vigens disciplina Ecclesiae minime prohibet quominus diaconi permanentes
professionem suscipiant et exerceant, simul cum exercitio potestatis civilis aut
dent operam in administrationem bonorum temporalium, vel officia saecularia
exerceant cum obligatione rationis reddendae, derogatis iis quae pro ceteris
clericis hac in re praevidentur.(26) Cum huismodi derogatio non opportuna
evadere possit, provisum est ut ius particulare aliter determinare queat.
In mercatura et in aliis negotiis exercendis,(27) diaconis permissis nisi
diversae iuris particularis praescriptiones aliter opportuneque caveant,
diaconorum erit bonum testimonium honestatis et integritatis deontologicae
exhibere, et quidem etiam in observandis obligationibus iustitiae et legum
civilium, quae iuri naturali, magisterio, legibus Ecclesiae eiusque libertati
non sint oppositae.(28)
Haec derogatio non applicatur diaconis, qui ad Instituta vitae consecratae
et ad Societates vitae apostolicae pertinent.(29)
Utcumque sit, diaconis permanentibus curae erit omnia prudenter perpendere
atque consilium proprii Episcopi quaerere praesertim in circumstantiis et
casibus magis implicatis. Quaedam professiones, etsi honestae et communitati
utiles, si a diacono permanenti exerceantur, in quibusdam rerum adiunctis,
difficulter compatibiles evadere possunt cum officiis pastoralibus sui
ministerii propriis. Quapropter auctoritas competens, prae oculis habitis
exigentiis communitatis ecclesialis necnon fructibus actionis pastoralis in suum
servitium exercitae, singulos casus prudenter perpendat, et hoc etiam cum
permutatio professionis locum habeat post ordinationem diaconalem.
In casibus conflictus conscientiae, diaconi aliter agere non possunt, etsi
cum gravi incommodo, quam congruenter cum doctrina et disciplina Ecclesiae.
13. Diaconi, quatenus ministri sacri, priores partes tribuere debent
ministerio et caritati pastorali, atque quam maxime fovere « pacem et
concordiam iustitia innixam inter homines servandam ».(30)
Activa participatio in factionibus politicis admitti potest in rerum
adiunctis peculiaris momenti ad « Ecclesiae iura tuenda aut bonum commune
promovendum »,(31) iuxta normas ab Episcoporum conferentiis statutas;(32)
in omni casu tamen firmiter prohibita remanet, cooperatio cum factionibus et
syndacatus coetibus, qui in ideologiis, pactis et consociationibus innituntur,
cum doctrina catholica repugnantibus.
14. Diaconus de more, ut e dioecesi per notabile tempus discedat, iuxta
normas a particulari iure determinatas, licentiam proprii Ordinarii vel
Superioris maioris habere debet.(33)
Sustentatio et praevidentia
15. Diaconi, activitatibus professionalibus addicti, sustentari debent
emolumentis, quae ex illis proveniunt.(34)
Plane legitimum est eos, qui se plene addicant Deo serviendo in officiorum
ecclesiasticorum adimpletione,(35) aeque remunerari, quia « dignus est...
operarius mercede sua » (Lc 10, 7) et « Dominus ordinavit his,
qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere » (1 Cor 9, 14).
Quod non excludit, ut iam Apostolus Paulus faciebat (cf. 1 Cor 9-12),
aliquem huic suo iuri renuntiare posse ac suae sustentationi aliter prospicere.
Non est facile normas generales et obligatorias pro omnibus dare, quod ad
sustentationem attinet, cum magna diversitas situationum vigeat inter diaconos
in diversis Ecclesiis particularibus et in diversis nationibus. Praeterea prae
oculis habendae sunt conventiones, quae forte initae sunt a Sancta Sede et ab
Episcoporum conferentiis cum nationum moderatoribus. Pro opportunis
determinationibus, ergo, remittitur ad ius particulare.
16. Clerici, quatenus modo activo et concreto ministerio ecclesiastico
addicti, ius habent ad sustentationem, quae « remunerationem adaequatam »(36)
et assistentiam socialem complectitur.(37)
Quod ad diaconos uxoratos spectat, Codex Iuris Canonici sic statuit: «
Diaconi uxorati qui plene ministerio ecclesiastico sese devovent, remunerationem
merentur qua sui suaeque familiae sustentationi providere valeant; qui vero
ratione professionis civilis, quam exercent aut exercerunt, remunerationem
obtineant, ex perceptis inde reditibus sibi suaeque familiae necessitatibus
consulant ».(38) In statuenda remuneratione « adaequata »,
enuntientur etiam parametra, ad remunerationis mensuram determinandam et
aestimandam, prout e.g. condicio personae, natura officii exerciti,
circumstantiae loci et temporis, exigentiae vitae ministri (ipsius familia, si
uxoratus est, comprehensa), iusta retributio personarum eius servitio forte
addictarum. Agitur de criteriis generalibus ad omnes clericos applicandis.
Ad consulendum « sustentationi clericorum, qui in favorem dioecesis
servitium praestant », in qualibet Ecclesia particulari constituatur
speciale institutum, quod ad hunc finem « bona et oblationes colligat ».(39)
Assistentia socialis pro clericis, nisi aliter sit provisum, alio apposito
instituto committatur.(40)
17. Diaconi caelibes, ministerio ecclesiastico pro dioecesi ad tempus plenum
dediti, si alio sustentationis fonte non fruantur, et ipsi ius habent ad
remunerationem, secundum principium generale.(41)
18. Diaconi uxorati, ministerio ecclesiastico ad plenum tempus dediti, qui
retributionem oeconomicam non percipiant ex alio fonte, remunerari debent modo
quo possint suae et familiarium suorum sustentationi prospicere,(42) iuxta
praedictum principium generale.
19. Diaconi uxorati, qui plene vel ad tempus ministerio ecclesiastico se
addicunt, si pro professione civili remunerationem percipiant, quam exerceant
vel exercerunt, prospicere debent suis et familiae suae necessitatibus
reditibus, qui e tali remuneratione proveniunt.(43)
20. Ad ius particulare spectat opportunis normis alios huius difficilis
materiae aspectus componere, statuendo exempli gratia, ut instituta vel
paroeciae, quae ministerio diaconi fruuntur, obligentur expensas vivas refundere
in ministerio exercendo ab eo contractas.
Ius particulare praeterea determinare potest quale onus dioecesis sibi
assumere debeat pro diacono, cui absque sua culpa, contigerit ut labore civili
privetur. Pariter opportunum erit determinare fortuitas obligationes oeconomicas
dioecesis erga uxorem et filios diaconi defuncti. Ubi fieri potest, opportunum
est ut diaconus, ante ordinationem, alicui instituto mutuo adhaereat, quod
huiusmodi casus praevideat.
Amissio status diaconalis
21. Diaconus vocatur ad ordinem acceptum vivendum cum generosa deditione et
semper renovata perseverantia, animatus fiducia in perennem Dei fidelitate.
Sacra Ordinatio, semel valide recepta, numquam evanescit. Amissio tamen status
clericalis fit iuxta normas iure canonico statutas.(44)
2
MINISTERIUM DIACONI
Munera diaconalia
22. Ministerium diaconi summatim perstringitur a Concilio Vaticano II hisce
tribus verbis « diaconia liturgiae, verbi et caritatis ».(45) Hoc modo
exprimitur participatio diaconalis unici et triplicis muneris Christi in
ministerio ordinato. Diaconus « est magister, quatenus proclamat et
illustrat Verbum Dei; est sanctificator, quatenus administrat
sacramentum baptismi, Eucharistiam et sacramentalia, participat celebrationem S.
Missae, ut "minister sanguinis", conservat et distribuit Eucharistiam;
est ductor, quatenus est incitator communitatum vel sectorum vitae
ecclesialis ».(46) Sic diaconus auxiliatur et inservit episcopis et
presbyteris, qui semper praesunt liturgiae, pervigilant super doctrinam et
moderantur Populum Dei.
Ministerium diaconorum in servitio christifidelium communitati exhibendum,
debet « operam praestare aedificationi unitatis christianorum sine
praeiudiciis et sine non opportunis inceptis »,(47) excolendo « eas
qualitates humanas, quae aliquem reddunt aliis acceptum et credibilem,
vigilantem super proprium sermonem et super propriam dialogi capacitatem, ut
habilitatem authentice oecumenicam acquirere possit ».(48)
Diaconia Verbi
23. Episcopus, inter ordinationem, diacono tradit librum Evangelii cum his
verbis: « Accipe Evangelium Christi, cuius praeco effectus es ».(49)
Haud secus ac sacerdotes, diaconi omnibus hominibus sese dedicant sive bona
disciplina vitae, sive aperta praedicatione ministerii Christi, sive tradendo
doctrinam christianam vel incumbendo studio problematum nostri temporis. Munus
igitur praecipuum diaconi est cooperare cum Episcopo et presbyteris in exercitio
ministerii(50) non suae sapientiae, sed Verbi Dei, omnes ad conversionem et
sanctitatem invitando.(51) Ad hanc missionem adimplendam diaconi se praeparare
tenentur in primis diligenti studio Sacrae Scripturae, Traditionis, liturgiae et
Ecclesiae vitae.(52) Tenentur, praeterea, quod ad sacri depositi
interpretationem et applicationem pertinet, sinere se dociliter eorum Magisterio
perduci, qui « sunt divinae et catholicae veritatis testes »,(53)
Romanus scilicet Pontifex et Episcopi cum eo coniuncti,(54) ita ut «
integre et fideliter mysterium Christi »(55) proponere possint.
Necessarium denique est, ut artem ediscant fidem modo efficaci et integro
proponendi huius temporis hominibus, in variis culturae condicionibus et in
diversis statibus vitae.(56)
24. Diaconi proprium officium est Evangelium proclamare et Verbum Dei
praedicare.(57) Diaconi facultate fruuntur ubicumque praedicandi, condicionibus
a iure praevisis.(58) Quae facultas oritur e sacramento atque exerceri debet de
consensu saltem tacito rectoris Ecclesiae, et quidem cum humilitate eius qui est
Dei Verbi minister et non dominus. Hanc ob causam semper viva remanet monitio
Apostoli: « Ideo habentes administrationem, iuxta quod misericordiam
consecuti sumus non deficimus sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in
astutia adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes
nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo » (2 Cor
4,1-2).(59)
25. In casibus quibus celebrationi liturgicae praesident vel si, iuxta
vigentes normas,(60) ad eam celebrandam deputati fuerint, diaconi homiliae
magnum momentum tribuant, quatenus est « quasi annuntiatio mirabilium Dei
in historia salutis seu mysterio Christi, quod in nobis praesens semper adest et
operatur, praesertim in celebrationibus liturgicis ».(61) Sciant, ergo, eam
praeparare peculiari cura in oratione, in textuum sacrorum studio, in plena
concordia cum Magisterio et recogitando ea quae auditores exspectant.
Solerter quoque attendant ad catecheticam christifidelium institutionem in
variis christianae vitae statibus, ita ut eos adiuvare possint in fide in
Christum cognoscenda, per sacramentorum receptionem roboranda atque in ipsorum
vita familiari, professionali et sociali exprimenda.(62) Quae catechetica
institutio hodie eo magis urget et eo plenior, fidelior, clarior et a vana
sapientia remotior esse debet, quo magis societas ad saeculum se conformat et
quo maiores provocationes exsurgunt homini et Evangelio a moderna vita illatae.
26. Huic societati nova evangelizatio destinatur. Ipsa postulat a ministris
ordinatis conatum quam maximum. Ad eam promovendam diaconi, oratione et amore
Eucharistiae roborati,(63) praeter suam participationem programmatum
dioecesanorum vel paroecialium, quae catechesim, evangelizationem, et
praeparationem ad sacramenta spectant, Verbum in suum ambitum professionalem
transmittere debent et quidem sive explicitis verbis, sive sola praesentia
activa in locis ubi opinio publica efformatur vel ubi normae ethicae applicantur
(verbi gratia in servitiis socialibus, servitiis pro iuribus familiae, vitae,
etc.); deinde etiam magni aestiment amplas possibilitates, quas ministerio Verbi
praebent institutio religiosa et moralis in scholis,(64) munus docendi in
catholicis universitatibus etiam civilibus(65) et usus adaequatus hodiernorum
instrumentorum communicationis socialis.(66)
Hi novi aeropagi postulant quidem, praeter necessariam sanam
doctrinam, etiam diligentem praeparationem specificam; attamen instrumenta
efficacissima consistunt ad Evangelium hominibus nostri temporis et ipsi
societati annuntiandum.(67)
Denique, diaconi meminerint subicienda esse iudicio Ordinarii, antequam
publicentur, scripta quae agunt de fide et moribus,(68) itemque necessariam esse
licentiam Ordinarii loci ad scribendum in publicationibus, quae religionem
catholicam aut bonos mores impugnare soleant. Ad trasmissiones radio-televisivas
quod attinet, normas ab Episcoporum conferentia statutas observabunt.(69)
In omni casu, ipsi prae mente semper habeant primariam et firmam exigentiam
in exponenda veritate ad nullum umquam compromissum descendendi.
27. Diaconi meminerint Ecclesiam suapte natura missionariam esse,(70) sive
quia originem ducit a missione Filii et a missione Spiritus Sancti secundum
consilium Patris, sive etiam quia a Domino resuscitato mandatum accepit
praedicandi Evangelium omni creaturae et eos baptizandi, qui crediderint (cf.
Mc 16, 15-16; Mt 28, 19). Huius Ecclesiae diaconi sunt ministri
ac proinde, etsi alicui Ecclesiae particulari incardinati, nullo modo se eximere
possunt ex munere missionali Ecclesiae universalis, ac debent ergo etiam ad
missionem ad gentes(71) parati semper esse ratione ac mensura, quae eis sinunt
obligationes familiares si sint uxorati ac professionales.
Ambitus servitii patet, quantum ambitus patet missionarius Ecclesiae;
quapropter nisus missionarius diaconi complectitur servitium verbi, liturgiae et
caritatis, quod in vita quotidiana continuatur. Missio extenditur ad testimonium
Christi etiam in laicali, si exsistat, professione exercenda.
Diaconia liturgiae
28. Ritus ordinationis in luce ponit alium aspectum ministerii diaconalis:
servitium altaris.(72)
Diaconus sacramentum Ordinis recipit, ut qua minister sanctificationi
communitatis christianae inserviat, in communione hierarchica cum Episcopo et
presbyteris. Ministerio Episcopi et, subordinate, ministerio presbyterorum,
diaconus praestat auxilium sacramentale, ac proinde intrinsecum, organicum, a
confusione alienum.
Constat eius diaconiam apud altare, quatenus a sacramento Ordinis effectam,
essentialiter differre a quolibet ministerio liturgico, quod pastores committere
possint christifidelibus non ordinatis. Ministerium liturgicum diaconi pariter
differt ab ipso ministerio ordinato sacerdotali.(73)
Unde fit ut, in oblatione sacrificii eucharistici, diaconus mysterium non
valeat complere, sed ex una parte effective Populum fidelem repraesentat eumque
adiuvat ad uniendam modo sibi proprio oblationem suae vitae cum oblatione
Christi; ex altera vero parte, nomine ipsius Christi, inservit ad Ecclesiam
participem reddendam fructuum sacrificii sui.
Quoniam vero « liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et
simul fons unde omnis eius virtus emanat »,(74) haec virtus consecrationis
diaconalis etiam fons exstat gratiae sacramentalis quae ad fecundum reddendum
tendit totum ministerium; cui gratiae respondendum est cum accurata profundaque
praeparatione theologica et liturgica, ut digne participari possit in
celebratione sacramentorum et sacramentalium.
29. In ministero celebrando diaconus bene sibi conscius erit, quod «
omnis liturgica celebratio, utpote opus Christi sacerdotis eiusque Corporis,
quod est Ecclesia, est actio sacra praecellenter, cuius efficacitatem eodem
titulo eodemque gradu nulla alia actio adaequat ».(75) Liturgia est fons
gratiae et sanctificationis. Eius efficacia a Christo Redemptore proficiscitur
et nullo modo a ministri sanctitate dependet. Haec certitudo humilem reddet
diaconum, qui numquam Christi opus in discrimen adducere poterit, eodemque
tempore eum ad vitam sanctam impellet, ut dignus illius minister existat.
Actiones igitur liturgicae ad actiones privatas vel sociales minime redigi
possunt, quas etiamsi quisque modo suo celebrare potest, eae tamen ad Corpus
universale Ecclesiae pertinent.(76) Diaconi observare debent normas sacrorum
mysteriorum proprias tali veneratione, ut christifideles secum trahant in
consciam participationem, quae eorum fidem roboret, Deo cultum exhibeat et
Ecclesiam santificet.(77)
30. Secundum Ecclesiae traditionem et normas iure statutas,(78) ad diaconos
spectat auxilium praebere episcopis et presbyteris in celebratione divinorum
mysteriorum.(79) Ipsi igitur operam conferent in celebrationibus promovendis,
quae totam congregationem implicent, adhibita cura ad interiorem omnium
participationem et variorum ministeriorum exercitium.(80)
Prae oculis habeant etiam magni momenti dimensionem aestheticam, quae totum
hominem sinit experiri pulchritudinem celebrationum. Musica et cantus, etiam
tenues et simplices, verba praedicationis, communio christifidelium pacem et
reconciliationem Christi viventium, pretiosa bona sunt, quae diaconus pro parte
sua ita geret, ut incrementum accipiant.
Omnibus, quae in libris liturgicis statuuntur, sint semper obsequentes,
neque aliquid sua sponte addant, tollant vel immutent.(81) Liturgiam ex arbitrio
immutare idem est ac eam privare divitiis mysterii Christi in ipsa contentis
atque significare posset quamdam praesumptionem circa ea, quae sapienter ab
Ecclesia statuta sunt. Solum igitur et totum id agant, quod ad eorum
competentiam pertinet.(82) Induant digne praescriptas vestes liturgicas.(83)
Dalmatica, variis et propriis coloribus liturgicis distincta, quae super albam
induitur, cingulum et stola habitum proprium diaconi constituunt.(84)
Servitium diaconi extenditur ad praeparationem christifidelium ad
sacramenta, et etiam ad eorum curam pastoralem post celebrationem effectam.
31. Diaconus cum episcopo et presbytero, est minister ordinarius
baptismi.(85) Ad exercendam huiusmodi facultatem, requiritur aut licentia a
parocho concessa, cui modo speciali competit suos paroecianos baptizare,(86) aut
casus necessitatis.(87) Peculiaris momenti est ministerium diaconorum in
praeparatione ad hoc sacramentum.
32. In celebratione Eucharistiae, diaconus assistit et adiuvat eos qui
congregationi praesident et Corpus et Sanguinem Christi consecrant, scilicet
episcopum et presbyteros,(88) secundum Institutionis Generalis Missalis Romani
praescripta,(89) et ita Christum Salvatorem manifestat: adstat prope sacerdotem
eumque adiuvat, peculiariter in celebratione Missae assistit sacerdoti caeco vel
alia infirmitate affecto;(90) in altari servitium praestat quod ad calicem et ad
librum attinet; christifidelibus proponit intentiones precum eosque invitat ad
signum pacis commutandum; absentibus aliis ministris, ipse eorum officia, iuxta
necessitates, adimplet.
Non ei competit pronuntiare verba orationis eucharisticae et preces nec
actiones et gestus peragere, qui unice ad eos spectant, qui praesident et
consecrant.(91)
Diaconi proprium officium est proclamare libros divinae Scripturae.(92)
Qua minister ordinarius sacrae communionis(93) eam distribuit inter
celebrationem, vel extra eam, eandemque defert infirmis etiam in forma
viatici.(94)
Diaconus est etiam minister ordinarius expositionis Sanctissimi Sacramenti
et Benedictionis eucharisticae.(95) Ad eum spectat, presbytero absente,
dominicalibus, si qua praevideantur, celebrationibus praesidere.(96)
33. Diaconis committi potest cura pastoralis familiaris, cuius primaria
responsabilitas in Episcopum cadit. Quae responsabilitas extenditur in
problemata moralia, liturgica, non exclusis problematibus indolis personalis et
socialis eo fine, ut familia in suis difficultatibus et rebus adversis sustineri
possit.(97) Huiusmodi responsabilitas exerceri potest in gradu dioecesano vel,
sub auctoritate parochi in gradu locali, in catechesi tradenda de matrimonio
christiano, in praeparatione personali futurorum coniugum, in fructuosa
sacramenti celebratione et in auxiliis sponsis post matrimonium oblatis.(98)
Diaconi uxorati magnum auxilium praebere possunt, in proponendo evangelio
circa amorem coniugalem et virtutes illum protegentes necnon exercitium
paternitatis sub aspectu christiano et humano responsabilis.
Ad diaconum etiam competit, si quidem a parocho vel ab Ordinario loci
facultatem receperit, praesidere matrimonii celebrationi extra Missam et
benedictionem nuptialem impertire nomine Ecclesiae.(99) Delegatio diaconis
concedi potest etiam forma generali et condicionibus iure praevisis, (100)
eademque subdelegari item potest exclusive modis in Codice Iuris Canonici
determinatis. (101)
34. Doctrina definita est (102) collationem sacramenti unctionis infirmorum
reservatam esse Episcopis et presbyteris, cum huiusmodi sacramentum conexum sit
cum venia peccatorum et digna Eucharistiae receptione.
Cura pastoralis infirmorum diaconis committi potest. Actuosum servitium ad
eis in dolore succurrendum, catechesis quae praeparat ad recipiendum sacramentum
unctionis, suppletio sacerdotis in praeparatione christifidelium ad mortem et
administratio viatici ritu proprio, sunt media quibus diaconus christifidelibus
caritatem Ecclesiae praesentem reddit. (103)
35. Diaconi obligatione ab Ecclesia statuta tenentur Liturgiam Horarum
celebrare, qua cum toto Corpore Mystico uniuntur ad precationem, quam Christus
Caput elevat ad Patrem. Conscii de huiusmodi responsabilitate, ipsi talem
Liturgiam celebrabunt quotidie, iuxta liturgicos libros probatos et modos ab
Episcoporum conferentia determinatos. (104) Praeterea promovere studebunt
participationem communitatis christianae huic Liturgiae, quae numquam actio
privata habenda est, sed semper actus totius Ecclesiae proprius, (105) etiam cum
de celebratione singulari agitur.
36. Diaconus est minister sacramentalium, scilicet eorum sacrorum signorum, «
quibus in aliquam Sacramentorum imitationem, effectus praesertim spirituales
significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur ». (106)
Diaconus igitur benedictiones impertire potest strictius cum vita ecclesiali
et sacramentali colligatas, quae ei iure expresse permittuntur; (107) ad eum
praeterea spectat exequiis sine Missa praesidere et ritui sepulturae. (108)
Attamen, si praesens atque expeditus sit sacerdos, officium praesidendi ei
committi debet. (109)
Diaconia caritatis
37. Vi sacramenti Ordinis diaconus, in comunione cum Episcopo et presbyterio
dioecesis, etiam ipsa munera pastoralia participat, (110) sed eadem exercet modo
diverso, scilicet inserviendo et adiuvando Episcopum et presbyteros. Quae
participatio, utpote per sacramentum peracta, efficit ut diaconi Populum Dei
inserviant nomine Christi. Sed eadem de causa hoc ipsum munus exercere debent
humili caritate et, secundum verba S. Polycarpi, semper oportet se exhibeant «
misericordes, sedulos, incedentes iuxta veritatem Domini, qui omnium minister
factus est ». (111)
Eorum ergo auctoritas, in communione hierarchica cum Episcopo et presbyteris
exercita, quemadmodum id exigit ipsa unitas consecrationis et missionis, (112)
est servitium caritatis, cuius finis est omnia membra Ecclesiae particularis
iuvare et promovere, ut participare possint vitam et Ecclesiae missionem, in
spiritu communionis et secundum eorum charisma.
38. In ministerio caritatis diaconi se conformare debent Christo Servo, quem
repraesentant, ac oportet eos deditos esse praesertim officiis caritatis et
administrationis. (113) Quapropter Episcopus in ordinationis oratione pro ipsis
a Deo Padre postulat: « Abundet in eis evangelicae forma virtutis, dilectio
sine simulatione, sollicitudo infirmorum ac pauperum, auctoritas modesta... in
Christo firmi et stabiles perseverent, quatenus, Filium tuum, qui non venit
ministrari sed ministrare exemplo suae vitae exprimant ». (114)
Ipsi exemplo et verbo studere debent, ut christifideles omnes, formam vitae
Christi imitantes, se constanter in fratrum servitium exhibeant.
Opera caritatis, dioecesana vel paroecialia, quae sunt inter primaria
officia Episcopi et presbyterorum, ab his transmittuntur, secundum testimonium
Traditionis Ecclesiae, servis ministerii ecclesiastici, hoc est diaconis; (115)
ita etiam cum agitur de caritatis servitio in campo educationis christianae; de
animatione oratoriorum, coetuum ecclesialium iuvenum et professionum laicalium;
de promotione vitae in omnibus suis statibus et de mundi transformatione iuxta
ordinem christianum. (116) In his campis diaconorum servitium magni pretii est
habendum, quia, in praesentibus rerum adiunctis, spirituales et corporales
hominum necessitates, quibus respondere Ecclesia vocatur, sunt admodum
diversitate signatae. Ipsi igitur omnibus inservire studeant sine discrimine,
peculiari modo ad dolore magis afflictos et ad peccatores attendendo. Ut
ministri Christi et Ecclesiae, ipsi exsuperare sciant quamlibet ideologiam et
partium utilitates, ne missio Ecclesiae sua vi evacuetur, quae est caritas
Christi. Diaconia, enim, efficere debet, ut homo amorem Dei experiatur eumque ad
conversionem inducat, eiusque animum ad gratiam patefaciat.
Munus caritativum diaconorum etiam opportunum servitium complectitur in
administratione bonorum et in caritatis operibus Ecclesiae. Diaconorum in hoc
campo munus est « caritatis et administrationis officiis atque socialis
subsidii operibus, Hierarchiae nomine, perfungi ». (117) Quare opportune
ipsi possunt deputari ad officium oeconomi dioecesani, (118) vel in consilium
dioecesanum pro rebus oeconomicis cooptari. (119)
Missio canonica diaconorum permanentium
39. Tres ministerii diaconalis ambitus pro rerum adiunctis, poterunt quidem
absorbere magnam plus minusque partem activitatis cuiuslibet diaconi, sed simul
constituunt quandam unitatem in servitio divinae oeconomiae Redemptionis:
ministerium Verbi perducit ad ministerium altaris, quod, vicissim, impellit ad
liturgiam traducendam in vitam, quae in caritatem efflorescit: « Si
consideramus profundam huius diaconiae naturam spiritualem, tunc melius
aestimare possumus mutuam relationem inter tres ambitus ministerii, qui tradito
more iunguntur in diaconatu, hoc est ministerium Verbi, ministerium altaris et
ministerium caritatis. Pro rerum adiunctis, ex his unum vel alterum peculiare
momentum habere potest in personali activitate alicuius diaconi, sed haec tria
ministeria inseparabiliter coniunguntur in servitio, quod praestant consilio Dei
Redemptoris ». (120)
40. Historiae decursu servitium diaconorum multiplices formas sumpsit, ut
varias communitatis christianae necessitates resolvere posset, permittendo ei
suam caritatis missionem exercere. Ad Episcopos, qui ut « vicarii et legati
Christi » (121) Ecclesias particulares regunt earumque curam habent, tantum
competit (122) officium ecclesiasticum conferre singulis diaconis ad normam
iuris. In officii collatione necesse est diligenter perpendere sive necessitates
pastorales sive condicionem personalem, familiarem si agatur de uxoratis
et professionalem diaconorum permanentium. Utcumque sit, maximi tamen momenti
est, ut diaconi possint, secundum suas facultates, ministerium suum plene
peragere in praedicatione, in liturgia et in caritate; neque relegentur in
secundi ordinis officia, in munera supplentiae, aut in opera quae de more
christifideles non ordinati adimplere possunt. Hoc solum modo diaconi
permanentes in sua vera identitate ministrorum Christi apparebunt, aliter ac
laici peculiari modo vitae Ecclesiae addicti.
Propter ipsius diaconi bonum atque extemporalem rationem agendi vitandam,
necesse est ut ordinationi clara officii pastoralis collatio iungatur.
41. Ministerium diaconale ordinarie proprium exercitii ambitum habet in
variis campis pastoralis dioecesanae et in paroeciis, formas diversas induendo.
Episcopus diaconis committere potest officium cooperandi in cura pastorali
alicuius paroeciae uni solo parocho commissae, (123) vel in cura pastorali
plurium paroeciarum, quae in solidum pluribus sacerdotibus commissae sunt. (124)
Cum de participatione agitur in exercitio curae pastoralis alicuius
paroeciae in casibus quibus ob presbyterorum paucitatem perfrui non
possit immediata cura alicuius parochi (125) diaconi permanentes semper
praecedentiam habent respectu christifidelium non ordinatorum. Quibus in
casibus, declarandum est moderatorem esse sacerdotem, quia is tantum est «
pastor proprius », qui recipere potest munus « curae animarum »,
in qua diaconus qua cooperator fungitur. Pariter diaconi destinari possunt ad
regendas, nomine parochi vel Episcopi, christianas communitates dissitas. (126)
« Est munus missionarium absolvendum in territoriis, in ambitibus, in
stratis socialibus, in coetibus, ubi desit aut difficile sit reperire
presbyterum. Speciali modo in locis ubi nullus sacerdos praesto sit ad
Eucharistiam celebrandam, diaconus communitatem cogit ac dirigit in celebratione
Verbi cum distributione sacrarum specierum, quae debite conservatae sint. (127)
Est ministerium supplens, quod diaconus peragit ex mandato ecclesiali ubi
sacerdotum paucitati est consulendum ». (128) In huiusmodi celebrationibus
numquam omitti debet oratio pro sacerdotalium vocationum incremento, quorum
urgens necessitas illustranda erit. Praesente diacono, participatio in exercitio
curae pastoralis committi non potest christifideli laico, neque personarum
communitati; ita pariter praesidentia celebrationis dominicalis.
Utcumque competentiae diaconi scripto diligenter definiendae sunt, cum
officium confertur.
Inter diaconos et alios addictos curae pastorali inducendae sunt cum
generositate et persuasione formae actuosae et patientis cooperationis.
Si diaconorum est semper officium parochi revereri et operari in communione
eorum omnium qui ipsius parochi curam participant, ita pariter eorundem
diaconorum ius est, ut ab omnibus accipiantur et plene agnoscantur. Si Episcopus
istitutionem statuat consiliorum pastoralium paroecialium, diaconi, qui
participationem curae pastoralis in paroecia receperint, huiusmodi consilii
membra iure fiant. (129) Quocumque modo semper praevalere debet caritas sincera,
quae in quolibet ministerio agnoscit donum Spiritus Sancti ad aedificationem
Corporis Christi.
42. Ambitus dioecesanus plurimas praebet opportunitates pro fructuoso
ministerio diaconorum.
Namque diaconi, si necessariis requisitis praediti sunt, possunt partem
habere in organis dioecesanis participationi apertis; peculiari modo, in
consilio pastorali (130) et, ut supra dictum est, in consilio dioecesano pro
rebus oeconomicis; Synodum quoque dioecesanam (131) participare possunt.
Nequeunt tamen esse membra consilii presbyteralis, quia ipsum exclusive
presbyterium repraesentat. (132)
In curiis, si requisita praescripta habeant, vocari possunt, ut perfungantur
officio cancellarii, (133) iudicis, (134) assessoris, (135) auditoris, (136)
promotoris iustitiae et defensoris vinculi, (137) notarii. (138)
Non possunt, contra, constitui vicarii iudiciales, nec vicarii iudiciales
adiuncti, nec decani, quia haec officia sacerdotibus reservata sunt. (139)
Alii campi, qui ministerio diaconorum patent, sunt organa seu commissiones
dioecesanae, cura pastoralis in specificis ambitibus socialibus, peculiari modo
cura pastoralis familiae, vel in sectoribus populi, qui specialem curam
pastoralem requirunt, uti sunt ex gratia coetus ethnici.
In praefatis officiis explendis, diaconi semper bene meminerint omnem
actionem in Ecclesia uti signum caritatis et servitii pro fratribus habendam
esse. In actione iudiciali, administrativa, organizativa, igitur quamlibet
formam burocraticam, uti aiunt, vitare studebit, ne proprium ministerium sua vi
suoque sensu pastorali privetur. Ad tutandam igitur ministerii diaconalis
integritatem, quisquis ad huiusmodi implenda officia vocatus in ea condicione
ponatur, quae utcumque ei ministerium diaconi peculiare et proprium persolvere
sinat.
3
DE SPIRITUALITATE DIACONI
Praesens contextus historicus
43. Ecclesia, a Christo adunata et perducta a Spiritu Sancto secundum
consilium Dei Patris, praesens in mundo et tamen peregrina (140) in plenitudinem
Regni, (141) vivit et Evangelium annuntiat in hisce historiae adiunctis. «
Mundum igitur hominum prae oculis habet seu universam familiam humanam cum
universitate rerum inter quas vivit; mundum theatrum historiae generis humani,
eiusque industria, cladibus ac victoriis signatum; mundum quem christifideles
credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute
positum, sed a Christo crucifixo et resurgente, fracta potestate maligni,
liberatum ut secundum propositum Dei transformetur ut ad consummationem
perveniat ». (142)
Diaconus, membrum et minister Ecclesiae, in sua vita et in suo ministerio
huius realitatis rationem habere tenetur; scilicet cognoscere debet culturam,
appetitiones et problemata sui temporis. Ipse, enim, in hoc historiae contextu
vocatur, ut sit signum vivum Christi Servi eodemque tempore vocatur, ut
Ecclesiae officium sumat « signa temporum perscrutandi et sub Evangelii
luce interpretandi, ita ut, modo unicuique generationi accommodato, ad perennes
hominum interrogationes, de sensu vitae praesentis et futurae deque earum mutua
relatione respondere possit ». (143)
Vocatio ad sanctitatem
44. « Universalis vocatio ad sanctitatem radicem habet in «
baptismate fidei », in quo omnes « vere filii Dei et consortes divinae
naturae, ideoque reapse sancti effecti sunt ». (144)
Sacramentum Ordinis diaconis confert novam Deo consecrationem, per quam ipsi
« unctione Sancti Spiritus consecrati et a Christo missi » (145) sunt
in servitium Populi Dei, « in aedificationem Corporis Christi » (Ef
4, 12).
Proficiscitur exinde spiritualitas diaconalis quae fontem suum in ea
habet quam Concilium Vaticanum II appellat « gratiam sacramentalem
diaconatus ». (146) Praeter quam auxilium pretiosum in variis exequendis
muneribus, ipsa alte imprimitur in diaconi animo, eumque impellit ad oblationem
et donationem totalem sui ipsius in servitium Regni Dei in Ecclesia.
Sicut in voce ipsa diaconatus significatur, id quod distinguit intimum
sensum et voluntatem eius qui recipit sacramentum, est spiritus servitii.
Per diaconatum ad effectum deduci conatur, quod Christus de sua declaravit
missione: « Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare
suam vitam in redemptionem multorum ». (147) Sic diaconus exercet, in medio
sui ministerii et per alliud, virtutem oboedientiae: cum fideliter munera
adimplet quae illi commissa sunt, ipse episcopis et presbyteris inservit in
muneribus, quae ad missionem Christi pertinent. Hoc modo pastorale ipsum
ministerium exequitur pro hominum bono.
45. Exinde oritur necessitas, ut diaconus grato cum animo excipiat
invitationem ad sequelam Christi Servi, et attente nitatur se esse ei fidelem in
omnibus suae vitae adiunctis. Character in ordinatione receptus configurationem
Christo producit cui diaconus adhaerere debet et omni suae vitae tempore
efficere, ut crescat.
Sanctificatio, quae vere obligat quemlibet christifidelem, (148) pro diacono
ulterius fundamentum invenit in speciali recepta consecratione. (149) Quoad
praxim importat trium consiliorum originis evangelicae, secundum propriae vitae
statum. Diaconus ad vivendum sancte vocatur, quia Spiritus Sanctus illum sanctum
effecit Baptismatis et Ordinis sacramentis eumque ministrum operis constituit,
quo Ecclesia Christi hominem servit et sanctificat. (150)
Peculiari modo, pro diaconis vocatio ad sanctitatem significat «
sequelam Jesu in hoc humili servitutis habitu, qui non solum operibus caritatis
exprimitur, sed totam agendi et cogitandi rationem invadit et informat »
(151) ac proinde, « si eorum ministerium huic spiritui cohaeret, ipsi
clariore in luce ostendent illud lineamentum vulti Christi proprium: servitium »,
(152) ita ut non solum « servi Dei » habeantur, sed etiam servi Dei in
propriis fratribus. (153)
Relatio ordinis sacri
46. Ordo sacer confert diacono, per specifica dona sacramentalia, specialem
participationem consecrationis et missionis Illius, qui servus Patri factus est
in redemptione hominum, atque novo ac proprio modo eum inserit in mysterium
Christi, Ecclesiae et salutis omnium hominum. Hanc ob causam vita spiritualis
diaconi debet altius excolere atque enucleare triplicem hanc relationem secundum
principia spiritualitatis communitariae, quae protensa est ad communionalem
Ecclesiae naturam attestandam.
47. Prima et maxime principalis est relatio ad Christum, qui sibi
condicionem servi suscepit ob Patris amorem suorumque fratrum, qui sunt homines.
(154) Diaconus vi suae ordinationis, revera vocatus est ut se gerat similem
Christo servo. Filius aeternus Dei « semetipsum exinanivit formam servi
accipiens » (Phil 2, 7) eandemque hanc condicionem implevit
oboediendo Patri (cf. Io 4,34) et humiliter serviendo fratribus (cf.
Io 13, 4-15). Quatenus est servus Patris in opere hominis redimendi,
Christus constituit viam veritatem et vitam uniuscuiusque diaconi in Ecclesia.
Omnis ministerialis opera suum habebit sensum, si diaconum adiuvabit ut
Christum melius cognoscat, amet et sequatur in ipsius diaconia. Necesse
propterea est, ut diaconi studeant conformare suam vitam ad Christi exemplum,
qui sua oboedientia erga Patrem « usque ad mortem, mortem autem crucis »
(Philip 2, 8) homines redemit.
48. Ab hac primaria relatione separari omnino non potest Ecclesia, (155)
quam Christus amat, purificat, nutrit et curat (cf. Eph 5, 25-29).
Diaconus non poterit suam conformationem cum Christo fideliter vivere, nisi
participat eius amorem Ecclesiae, « erga quam ipse necessario altam
devotionem alit, propter ipsius missionem divinamque institutionem ». (156)
Ritus ordinationis illuminat vinculum quod inter Episcopum et diaconum
contrahitur: solus Episcopus manus imponit electo ordinando, super quem
effusionem evocat Spiritus Sancti. Itaque singuli diaconi acquirunt sui
ministerii relationem in hierarchica communione cum Episcopo. (157)
Ordinatio diaconalis, praeterea, alium aspectum ecclesialem in luce ponit:
impertit enim ipsi ministro participationem diaconiae Christi, qua Populus Dei
ductus a Successore Petri et a ceteris Episcopis cum ipso in comunione
viventibus atque cooperantibus simul presbyteris, operi deservire pergit ad
hominum redemptionem. Ideoque diaconus vocatur, ut animum et ministerium suum
nutriat fervido et actuoso amore erga Ecclesiam, necnon sincera voluntate
communionis cum Sancto Patre, cum Episcopo suo et cum presbyteris suae
dioecesis.
49. Hoc denique reminiscendum est, quod Christi diaconia suum proprium finem
habet hominem, unumquemque hominem, (158) qui suo in animo et corpore gestat
vestigia peccati et qui tamen ad communionem cum Deo destinatur. « Sic enim
Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in
eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam » (Io 3, 16). Huius
consilii amoris Christus factus est servus, cum nostram carnem sumpsit; huius
autem Christi diaconiae Ecclesia est signum et instrumentum in hominum historia.
Ergo diaconus vi sacramenti designatur, ut fratribus, qui salute indigent,
deserviat. Et si in Christo Servo, in ipsius verbis et factis, homo discernere
potest plenitudinem amoris, quo Pater eum salvat, similiter in vita diaconi ille
debet eandem hanc caritatem detegere posse. Praecipuum igitur officium vitae
spiritualis diaconi hoc erit, ut crescat in imitatione amoris Christi erga
hominem, qui quidem amor omnes cuiuslibet ideologiae humanae terminos excedit.
In iis proinde, qui in tirocinium diaconatus admitti cupiunt, oportet adesse
« naturalem animi inclinationem ad sacrae hierarchiae et christianae
communitatis servitium », (159) quae non est intelligenda « tamquam
simplex naturalium affectionum facilitas... Etenim agitur de aliqua naturae
proclivitate, a gratia stimulata, addito serviendi studio, qui humanos mores cum
Christi moribus conformat. Sacramentum diaconatus hanc inclinationem perficit:
reddit namque diaconum multo interius participem spiritus servitii Christi, eius
animum speciali gratia imbuit, atque efficit ut diaconus in omni suo actu
permoveatur nova impulsione ad serviendum fratribus ». (160)
Spiritualis vitae instrumenta
50. Memoratae relationes primatum efferunt vitae spiritualis. Diaconus ideo
recordari debet, executionem diaconiae Domini omnem superare naturae facultatem,
indeque oportere plena cum conscientia et libertate obsequi Iesu Christo
admonenti: « Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre
fructum a semetipsa, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis »
(Io 15, 4).
Christi sequela in diaconatus ministerio est opus quod sane animum rapit,
sed etiam arduum, satisfactionum fructuumque plena, sed etiam obnoxia interdum
difficultatibus et laboribus verorum asseclarum Domini Iesu Christi. Ad hanc
sequelam implendam necesse est diaconus cum Christo ipso consistat, ut sit illi
Ipse qui ministerii responsabilitatem gerat; itemque oportet ut is principatum
tribuat spirituali vitae, cum generositate diaconiam vivat, ministerium et
munera sua familiaria, si quidem uxoratus est, aut professionalia ita disponat
et ordinet, ut progredi possit in adhaesione ad personam et missionem Christi
Servi.
51. Fons primarius progressus in vita spirituali sine dubio ponendus est in
adimpletione fideli et indefessa ministerii, quod persolvendum est intra quemdam
contextum unitatis vitae, meditatum et semper persequendum. (161)
Haec agendi ratio, debito modo effecta, non tantum spiritualem vitam minime
impedit, verum contra theologales fovet virtutes, dum auget in diacono studium
sese donandi in fratrum servitium et promovet hierarchicam communionem. Ad
diaconum enim etiam spectat congruenter accommodata monitio ad presbyteros
directa: « Per ipsas enim cotidianas sacras actiones, sicut et per integrum
suum ministerium... ipsi ad vitae perfectionem ordinantur. Ipsa autem
sanctitas... ad proprium ministerium fructuose complendum plurimum confert ».
(162)
52. Diaconus semper prae oculis habeat adhortationem in ipso ordinationis
ritu factam: « Accipe Evangelium Christi, cuius praeco effectus es; et
vide, ut quod legeris credas, quod credideris doceas, quod docueris imitaris ».
(163)
Ut vero Verbum Dei digne fructuoseque diaconus annuntiet, illum «
assidua lectione sacra atque exquisito studio in Scripturis haerere necesse est,
"ne quis... fiat verbi Dei inanis forinsecus praedicator, qui non est intus
auditor", (164) dum Verbi divini amplissimas divitias, speciatim in sacra
Liturgia, cum fidelibus sibi commissis communicare debet ». (165)
Idem hoc verbum praeterea altius scrutari debebit, iis ducentibus qui in
Ecclesia vere sunt Magistri veritatis divinae et catholicae, (166) ut eius
invitatio et vis salvifica percipiatur (cf. Rom 1, 16). Sanctitas
diaconi innititur in ipsius consecratione et missione, etiam quod attinet ad
Verbum: inde quidem conscius sibi fiet se esse ministrum Verbi. Quoniam membrum
hierarchiae est, eius actiones et enunciationes obstringunt ipsam Ecclesiam;
quapropter necessaria pars est ipsius caritatis pastoralis, ut comprobet
authenticitatem propriae doctrinae propriamque communionem effectivam et claram
cum Summo Pontifice, cum episcopali ordine et cum proprio Episcopo non solum in
iis quae symbolum fidei respiciunt, verum etiam quae Magisterium ordinarium
necnon ecclesiasticam disciplinam tangunt, secundum significationem Professionis
Fidei, diaconali ordinationi praeviae, et secundum iuramentum fidelitatis. (167)
Etenim « tanta verbo Dei vis ac virtus inest, ut ecclesiae sustentaculum ac
vigor, et Ecclesiae filiis fidei robur, animae cibus, vitae spiritualis fons
purus et perennis exstet ». (168) Quanto igitur diaconus saepius accesserit
ad Dei verbum, tanto vehementius desiderium experietur communicandi illud cum
fratribus. In Sacris Litteris est Deus qui alloquitur hominem; (169) sua autem
in praedicatione minister sacer hunc fovet salutiferum occursum. Attentissime
idcirco suas dedicabit curas indefessae verbi praedicationi, ne christifideles
propter ipsius ministri ignorantiam vel prigritiam ea priventur; sibi pariter
persuadebit exercitium ministerii Verbi, non sola praedicatione circumscribi.
53. Pariter diaconus, cum baptizat, cum Corpus et Sanguinem Domini
distribuit, aut cum reliquorum Sacramentorum et sacramentalium celebrationibus
assistit, suam identitatem in vita Ecclesiae experiundo dignoscit: minister est
Corporis Christi, corporis mystici ed corporis ecclesialis; reminiscatur has
ecclesiae actiones, si ex fide peragantur et cum reverentia, conferre ad suam
spiritualem vitam incrementis augendam simulque ad christianae communitatis
aedificationem. (170)
54. Diaconi tribuant sacramentis gratiae debitum momentum in sua vita
spirituali, quae nempe « ordinantur ad sanctificationem hominum, ad
aedificationem Corporis Christi, ad cultum denique Deo reddendum ». (171)
In primis vero fide singulari participent quotidianam Sacrificii
Eucharistici celebrationem, (172) ubi, si fieri potest, suo fungantur munere
liturgico, ac sedulo etiam Dominum in sacramento praesentem venerentur, (173)
quandoquidem in Eucharistia, fonte et culmine totius evangelizationis «
totum bonum spirituale Ecclesiae continetur ». (174) In Eucharistia diaconi
reapse Christo obvii fient, qui ex hominum amore hostia redditur expiationis
vitae aeternae cibus et amicus proximus in cunctis doloribus.
Ipsi conscii sibi suae debilitatis et plane confisi divinae misericordiae ad
reconciliationis sacramentum regulari frequentia se conferant, (175) ubi homo
peccator Christo redemptori obvius fit, veniam peccatorum recipit atque
impellitur ad plenitudinem caritatis.
55. Exercens tandem caritatis opera, sibi ab Episcopo commissa, diaconus
sinat se erga omnes homines Christi amore dirigi, et non propriis commodis vel
ideologiae principiis, quibus laeditur universalitas salutis aut vocatio
trascendentalis hominis denegatur. Insuper diaconus meminerit ministerium
caritatis perducere ad communionem in particulari Ecclesia provehendam. Nam
anima ecclesialis communionis est ipsa caritas. Foveat igitur studiose
fraternitatem, cooperationem cum presbyteris et sinceram cum Episcopo
communionem.
56. Diaconi omnibus in adiunctis meminerint fideles persistere Domini
praecepto: « Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista
omnia, quae futura sunt et stare ante Filium hominis » (Lc 21, 26;
cf. Phil 4, 6-7).
Praecatio, prout dialogus personalis cum Deo, diaconis conferet lucem et
vires necessarias ad sequelam Christi et servitium fratribus in variis
vicissitudinibus vitae. Hac certitudine confirmati, diaconi contendant ut
diversis precationum formis se sinant conformari; celebratio Liturgiae Horarum,
secundum modos ab Episcoporum conferentia definitos, (176) peculiari nota totam
eorum orandi consuetudinem designat; tamquam ministri, pro universa Ecclesia,
intercedant. Continuatur exinde talis praecatio in Lectione Divina, in
mentali oratione assidua, in frequentatione exercitiorum spiritualium secundum
normas iuris particularis. (177)
Percolant aequabiliter poenitentiae virtutem aliasque sanctificationis vias,
quae ad uniuscuiusque occursum cum Deo plurimum conferunt. (178)
57. Participatio mysterii Christi Servi necessario ordinat animum diaconi ad
Ecclesiam atque ad Illam, quae ipsius sanctissima est Mater. Non enim separare
licet Christum ab Ecclesia, quae est eius Corpus. Veritas unionis cum Capite
verum incendet amorem in Corpus. Hic enim amor efficiet ut diaconus actuose
adlaboret Ecclesiae aedificandae per deditionem suis officiis ministerialibus,
per fraternitatem et communionem hierarchicam cum proprio Episcopo et
Presbyterio. Universa Ecclesia in animo diaconi vivere debet: Ecclesia
universalis, cuius unitatis Romanus Ponifex, qua Petri successor, est principium
et fundamentum perpetuum et visibile, (179) et simul Ecclesia particularis, quae
« pastori suo adhaerens ab eoque per Evangelium et Eucharistiam in Spiritu
Sancto congregata (180) reddit vere praesentem et operantem Ecclesiam Christi
unam, sanctam, catholicam et apostolicam ».
Amor erga Christum et Ecclesiam penitus ligatur cum Beata Virgine, humili
Domini famula, quae cum singulari et admirando titulo Matris, fuit generosa
socia sui divini Filii diaconiae (cf. Io 19, 25ss).
Amor autem in Domini Matrem, qui in fide fundatur et exprimitur cotidiana
rosarii recitatione necnon ipsius virtutum imitatione fidentique illi
commendatione, sensum et significationem addet signis verae filialisque
devotionis. (181)
Mariam respiciet venerabundus valdeque amans quisque diaconus; namque «
Maria quoque et virgo et mater, magis quam ceterae, inter creaturas, plenissimam
vocationis veritatem experta est; nemo enim ut illa amori summo Dei responsum
dedit cum tam grandi amore ». (182) Hic amor singularis erga Virginem,
Domini servam, ex Verbo natus et in Verbo totaliter stabilitus, transibit in
imitationem suae vitae. Hic modus erit, quo in Ecclesiam inducetur illa dimensio
mariana, quae admodum congruit cum vocatione diaconi. (183)
58. Maximam demum utilitatem diacono afferet constans directio spiritualis.
Ex ipsa experientia constat quantum sincerus atque humilis dialogus cum sapienti
directore non solum adiuvet ad dubitationes difficultatesque dissipandas, quae
progrediente vita certissime oriuntur, sed ad necessariam quoque discretionem
adhibendam, ad meliorem sui ipsius cognitionem assequendam, atque ad
progrediendum in fideli Christi sequela.
Spiritualitas diaconi et status vitae
59. Aliter ac pro presbyteratu requiritur, ad diaconatum permanentem admitti
praeprimis possunt viri caelibes, sed etiam viri viventes in matrimonii
sacramento, necnon viri vidui. (184)
60. Gratissimo sane animo Ecclesia agnoscit mirabile caelibatus donum
quibusdam suis membris a Deo concessum, quod tam in Orientali parte quam in
Occidentali multiplici modo cum ministerio ordinato coniunxit, cui insigniter
semper congruit. (185) Novit enim Ecclesia hoc charisma, susceptum et propter
regnum caelorum impletum (Mt 19, 12), totam dirigere personam diaconi ad
Christum, qui in virginitatis statu semetipsum Patris servituti dicavit, ut
homines ad regni plenitudinem perduceret. Diligere Deum fratribusque servire
secundum hanc totalem electionem nedum progressioni et perfectioni personarum
diaconorum obsistat, eam maxime fovet, quoniam vera cuiusque hominis perfectio
est caritas. In caelibatu enim sese distinguit amor veluti signum consecrationis
totalis Christo factae, corde indiviso ac deditione magis libera ad Dei
hominumque ministerium, (186) ideo quod caelibatus electio haud quaquam
significat contemptionem matrimonii neque fugam mundi, sed ex contrario modum
eximium hominibus et societati inserviendi.
Nostrae aetatis homines, totiens in res transeuntes immersi, peculiariter
aperti sunt erga eorum testificationem qui vita sua aeternum aevum nuntiant.
Ideo diaconi non omittent hoc testimonium fratribus reddere per fidelitatem erga
suum caelibatum, ita ut illos incitent ad ea bona quaerenda, quae manifestant
hominis vocationem ad res transcendentes. « Caelibatus propter Regnum
caelorum non signum dumtaxat eschatologicum est, verum prae se fert quoque non
leve momentum sociale in hac vita praesenti propter servitium Populo Dei
exhibendum ». (187)
Quo melius per totam vitam custodiant donum a Deo receptum in universae
ecclesiae utilitatem, diaconi ne nimium confidant suis viribus, sed sensus
potius colere debent humilis prudentiae et vigilantiae, memoria illud tenentes:
« spiritus quidem promptus est, caro autem infirma » (Mt 26,
41); sint fideles item vitae orationis necnon ministerii officiis.
Prudenter sese gerant quoque suo in cotidiano consortio cum iis, a quorum
familiaritate quibus eorum castimonia in discrimen adduci poterit vel publicum
scandalum suscitari. (188)
Diaconi sibi conscii erunt hodiernam societatem pluralismo patentem omnino
imperare cautionem et discretionem in usu instrumentorum communicationis
socialis.
61. Etiam sacramentum matrimonii, qui amorem coniugum sanctificat eumque
constituit signum efficax illius amoris quo se Christus devovet Ecclesiae (cf.
Eph 5, 25) Dei donum est ideoque spiritualem vitam diaconi matrimonio
coniuncti alere debet. Quoniam vero coniugalis ac familiaris vita necnon opus
ipsius professionis circumscribunt necessario tempus sacro ministerio dicandum,
peculiaris sollertia poscitur, ut consequi possit debita vitae unitas per
orationem quoque communem. In matrimonio enim amor fit donatio inter personas,
fit fidelitas mutua et vitae novae origo, in laetis et in maestis eventibus
sustentatio, breviter, amor fit servitium. Sub fidei lumine spectatum, hoc servitium
familiare aliis christifidelibus apparet tamquam exemplar amoris Christi et
diaconus uxoratus illo uti debet etiam tamquam incitamento suae diaconiae in
Ecclesia.
Diaconus uxoratus peculiari se teneri officio sentiat claram reddendi
testificationem sanctitatis matrimonii et familiae. Quo magis enim coniuges
mutuo in amore creverint, eo amplior fiet eorum donatio filiis facta, eoque
pariter erit efficacius eorum exemplum apud christianam communitatem. «
Amplificatio et altior perspectio amoris sacrificalis et reciproci inter virum
et uxorem fortasse maximam implicationem significat uxoris illius diaconi in
publicum ministerium proprii mariti intra Ecclesiam ». (189) Hic amor
crescit propter virtutem castimoniae, quae quidem semper floret etiam per
exercitium paternitatis responsabilis, una cum acquisita coniugis aestimatione
et cuiusdam continentiae consuetudine. Talis virtus adiuvat maturam hanc
donationem, quae cito manifestatur in ministerio, effugiendo affectus res
possidendi, nimiam existimationem proprii successus in navitate professionali,
minorem capacitatem ordinandi diei tempora, e contrario excolendo veras inter
personas relationes, animi lenitatem et capacitatem tribuendi omnibus rebus
aequum suum locum.
Opportuna incepta ineantur quibus in tota familia sensus ministerii
diaconalis augeatur. Coniux diaconi, quae assensum dedit electioni viri sui,
(190) adiuvetur et sustentetur, ut laeto et cauto animo partes suas expleat et
magni omne aestimet quod Ecclesiam tangit et praesertim officia marito
concredita. Hac de causa decet eam de viri activitate certiorem fieri, quavis
tamen iniusta invasione remota, ita quidem ut componatur et perficiatur
aequabilis et consona relatio inter vitam familiarem, professionalem et
ecclesialem. Filii quoque diaconorum, si adequate preparentur, recte aestimare
poterunt ministerium patris seseque ipsos peculiari cura apostolatui dedicare in
cohaerenti vitae testimonio.
Postremo, familia diaconi uxorati, quemadmodum ceterae familiae christianae,
vocatur ut vivo ac responsabili modo missionem Ecclesiae participet in hodiernis
circumstantiis. « Diaconus eiusque uxor fidelitatis et indissolubilitatis
matrimonii christiani coram societate exemplum oportet sint, quae horum signorum
alte percipit necessitatem. Cum fide animati provocationibus vitae matrimonialis
atque cotidianae vitae necessitatibus respondentes, ipsi vitam familiarem non
solum communitatis christianae verum et universae societatis corroborant. Ipsi
quoque demonstrant quomodo officia familiae, laboris et ministerii concordari
possint cum servitio misionis Ecclesiae. Diaconi eorumque uxores et filii magno
hortamento esse possunt iis omnibus, qui vitae familiari promovendae se devovent
». (191)
62. Cogitandum est de illa vitae condicione, quae alterutrius coniugis obitu
inducitur. Haec hora vitae est, quae poscit ut in fide et spe christiana
transigatur. Viduitas delere minime debet filiorum deditionem, si ii omnino
sint, neque quemquam in tristitiam adducere sine spe. Hoc vitae spatium,
quantumvis acerbum, securam affert invitationem ad interiorem purificationem
atque incitamentum ad caritatis et servitutis augmentum pro suis cuiusque
familiaribus ac membris Ecclesiae universae. Est etiam vocatio ad spem augendam,
quia fidelis ministerii executio est via qua ad Christum perveniatur et ad
dilectas personas, quae in gloria Patris versantur. Agnosci tamen oportet hoc
mortis eventum in cotidianam familiae vitam inducere novum aliquem statum, qui
vincula inter familiae sodales afficit et saepe numero difficultates oeconomicas
importat. Hanc ob causam diaconus, qui viduus factus est, magno sane amore
sustinendus erit, ut percipiat et in se recipiat novam hanc suam ipsius
condicionem, neve officium proprios, si qui sint, filios educandi neglegat et
novas necessitates familiae.
Peculiari modo viduus diaconus adiuvari debebit in obligatione implenda
perpetuae et perfectae castitatis, (192) atque sustentari similiter debebit in
gravibus illis rationibus intelligendis, quae transitum prohibent ad novas
nuptias (cf. 1 Tim 3,12), iuxta constantem disciplinam Ecclesiae tam
Occidentis quam Orientis. (193) Quod quidem fieri poterit per auctam deditionem
in ministerio erga alios homines propter amorem Dei. His in casibus magnopere
diaconos consolabitur fraternum reliquorum ministrorum christifideliumque
adiutorium necnon proxima Episcopi praesentia.
Si vero uxor diaconi evaserit vidua, secundum rerum opportunitates, numquam
a caeteris ministris et christifidelibus derelinquatur sola in suae vitae
necessitatibus.
4
DE PERMANENTI DIACONI FORMATIONE
Notae propriae
63. Permanens diaconi formatio est exigentia humana quae in continuitate
explicatur cum vocatione supernaturali ad inserviendum ministerialiter
Ecclesiae, et primam formationem ad ministerium et quidem ita ut duo haec
temporis spatia consideranda sint tamquam pertinentia ad unum organicum vitae
christianae et diaconalis itinerarium. (194) Namque « qui recipit
diaconatum officio tenetur doctrinalis formationis permanentis, qua perficiatur
atque novis argumentis amplificetur illa quae ante ordinationem praescripta est
», (195) ita ut vocatio ad diaconatum pergat exprimi tamquam
vocatio in diaconatu, per periodicam renovationem formulae « sic
volo » die ordinationis pronuntiatae. Debet igitur haberi sive ex
parte Ecclesiae, quae eam impertit, sive ex parte diaconorum, qui eandem
recipiunt tamquam mutuum ius et officium, innitum in veritate
obligationis vocationalis assumptae.
Necessitas adequatae formationis integralis continuatim offerendae et
recipiendae pro episcopis et diaconis officium haud neglegendum constituit.
Requisita specifica huius formationis permanentis characterem obligationis,
totalitatis, interdisciplinarietatis, profunditatis, serietatis scientificae et
indolis propedeuticae ad vitam apostolicam prae se ferrentia, in ecclesiasticis
normis constanter inculcantur (196) atque eo magis necessaria habentur, si prima
praeparatio non secundum rationem ordinariam est impertita.
Quae formatio notas assumit « fidelitatis » erga Christum et
Ecclesiam necnon « conversionis continuae », quae est fructus gratiae
sacramentalis operantis in dynamismo caritatis pastoralis, quae omnes ministerii
ordinati aspectus informat. Ipsa se exprimit tamquam optio fundamentalis, quae
postulat ut se iterate affirmet atque exprimat labentibus diaconatus permanentis
annis per longam seriem responsionum cohaerentium, radicem et vim suam in illo
primo « ita » habentium. (197)
Rationes
64. Formatio permanens, indolem suam deducens ex prece ritus ordinationis,
innititur in necessitate, quam diaconus habet, fovendi amorem Iesu Christi qui
ad imitationem urget (« Filium tuum... imitantes in terris »); tendit
ad eum confirmandum in immota fidelitate erga ministerium (« opus ministérii
fidéliter exsequéndi »); proponit sequelam Christi Servi cum
radicalitate et fiducia (« Abundet in eis evangelicae forma virtutis,
dilectio sine simulatione, sollicitùdo... observantia... »).
Formatio igitur permanens « suum primum fundamentum suamque genuinam
causam in dynamismo sacramenti recepti invenit » (198) atque suum
primordialem alimentum trahit ex Eucharistia, mysterii christiani compendio,
fonte inexhauribili omnis energiae spiritualis. Etiam ad diaconum quodammodo
applicari potest apostoli Pauli exhortatio ad Timotheum: « Resuscita
donationem Dei, quae est in te » (2 Tim 2, 6; cf. 1 Tim 4,
14-16). Exigentiae theologicae suae vocationis ad singularem missionem servitii
ecclesialis, a diacono postulant augescentem amorem erga Ecclesiam et erga suos
fratres, qui in fideli adimpletione propriorum munerum et officiorum
manifestatur. A Deo electus ut sit sanctus, ministerialiter inserviendo
Ecclesiae et omnibus hominibus, diaconus magis magisque conscius esse debet sui
ministerii modo continuo, aequabili, responsabili, sollicito ac semper laetitiae
pleno.
Actores
65. Ex parte diaconi, qui primus responsabilis et auctor est, formatio
permanens indicat, igitur ante omnia, iugem conversionis processum, qui afficit
diaconum uti talem, hoc est totam ipsius personam consecratam per Sacramentum
Ordinis et traditam in servitium ecclesiae: qui processus omnes eius facultates
evolvit, ita ut ei vivere permittat dona ministerialia recepta, omni tempore et
condicione vitae, et in diversis muneribus, quae ei episcopus commiserit. (199)
Sollicitudo Ecclesiae pro diaconorum formatione permanente igitur inefficax
esset sine ipsorum assidua cura. Talis formatio proinde reduci non potest ad
solam cursuum frequentationem, ad dies studiorum participandas etc., sed
postulat ut unusquisque diaconus, huius necessitatis plane conscius, eam excolat
cum diligentia et quadam actuosa sollertia. Diaconus curet lectionem librorum,
quos iuxta iudicium ecclesialem elegerit, nec prosegui omittat aliqua
commentaria periodica, quae explorata fidelitate erga magisterium praestant,
atque non negleget cotidianam meditationem. Curare magis magisque propriam
formationem, ut inservire melius usque possit, est pars magni momenti ministerii
quae a diacono requiritur.
66. Ex parte Episcopi, (200) et presbyterorum, ordinis episcopalis
cooperatorum, qui responsabilitatem et onus pro formatione permanenti ad
effectum deducenda sustinent, eadem consistit in auxilio praestito diaconis non
solum ad superandam quamlibet dualitatem vel fractionem inter spiritualitatem et
ministerialitatem, sed etiam antea ad quamlibet superandam fractionem inter
propriam, si quae sit, professionem civilem et spiritualitatem diaconalem «
ut magno animo obligationi respondeant, quam dignitas et responsabilitas
imponunt a Deo illis additae per Ordinis sacramentum; ut custodiant, defendant,
perficiant propriam suam identitatem ac vocationem; ut seipsos aliosque per
ministerii exercitationem sanctificent ». (201) Hae duae rationes inter se
complent mutuoque sese revocant quatenus innittuntur, cum donorum
supernaturalium auxilio, in interiore personae unitate.
Auxilium quod praebere educatores tenentur, tanto efficacius erit quanto
melius respondet necessitatibus personalibus uniuscumque diaconi, quia singuli
peragunt proprium ministerium in Ecclesia, uti personae irrepetibiles et in suis
rerum adiunctis constitutae.
Tale auxilium personaliter praestitum efficiet etiam, ut diaconi amorem
persentiant, quo mater Ecclesia eos prosequitur in ipsorum studio ut gratiae
sacramenti fideliter respondeant. Maximi momenti igitur est, ut diaconi
facultatem habeant moderatorem spiritualem sibi eligendi, ab episcopo
approbatum, quocum periodica et frequentia colloquia ineant.
Praeterea tota dioecesana communitas in diaconorum formatione quadamtenus
implicatur, (202) ac praesertim parochus vel alius presbyter ad hoc opus
destinatus, qui quoddam adiumentum suum fraterna cum vigilantia praebebit.
Nota propria formationis
67. Cura et personale studium in formatione permanenti sunt haud aequivoca
signa responsionis cohaerentis divinae vocationi, amoris sinceri erga Ecclesiam,
et sollicitudinis pastoralis genuinae erga christianos christifideles et homines
universos. Extendi possunt ad diaconos, ea quae de presbyteris affirmantur: «
Formatio perennis est hodie via... necessaria ad finem consequendum suae
vocationis, quae servitium est Deo praestitum eiusque Populo ». (203)
Formatio permanens est vera exigentia, quae innititur in continua
coniunctione cum prima formatione, cuius fines et significationem participat, et
cuius respectu, munus exercet eandem complendi, custodiendi et altius excolendi.
Prompta voluntas quam diaconus erga alios habere debet, practicam
repraesentat configurationem sacramentalem cum Christo servo, per Ordinem sacrum
receptam et in animam ope characteris impressam: est meta et permanens monitus
pro ministerio et vita diaconorum. Quae cum ita sint, formatio permanens nequit
redigi ad simplicem negotium complendi culturam vel praxim, ut maiora et meliora
peragantur. Neque spectare debet formatio permanens tantum ad accommodationem ad
hodierna tempora tuto assequendam, sed etiam dirigenda est ad facilius reddendam
progredientem practicam conformationem totius vitae diaconi cum Christo, qui
omnes amat omnibusque inservit.
Ambitus
68. Formatio permanens complecti et inter se componere debet omnes vitae et
ministeriii aspectus. Ea igitur, sicut formatio presbyterorum, debet esse plena,
bene ordinata et personali diaconorum indoli accommodata in suis diversis
aspectibus: scilicet humano, spirituali, intellectuali et pastorali. (204)
69. Curare diversos adspectus formationis humanae diaconorum constituit
hodie, sicut praeteritis temporibus, officium magni momenti Pastorum. Diaconus,
cum sciat se electum esse hominem inter homines, ut omnium hominum saluti
inserviat, paratus esse debet ad acceptandum auxilium in nisibus ad suas
qualitates humanas perficiendas quae pretiosa sunt instrumenta pro
servitio ecclesiali et ad excolendos eos omnes sui ipsius adspectus, qui
suum ministerium efficacius reddere possunt.
Quo utilius ergo efficiat suam ad sanctitatem vocationem suamque peculiarem
missionem ecclesialem, ipse oculis conversis ad Eum, qui est perfectus
Deus et perfectus Homo attendere debet ante omnia ad exercitium virtutum
naturalium et supernaturalium, quae reddent eum similiorem Christi imagini et
existimatione digniorem apud suos fratres. (205) Peculiari modo curare debet, in
suo ministerio et in vita sua quotidiana animi bonitatem, patientam,
amabilitatem, animi firmitatem, amorem iustitiae, fidem verbo datam, alacritatem
sui offerendi, etc.
Exercitium harum virtutum diaconis auxilium praebebunt, ut viri aequabiles
fiant atque in agendo et in eventibus rerumque adiunctis aestimandis maturi.
Praeterea magni momenti est, ut diaconus, aspectus exemplaris suae rationis
agendi socialis sibi conscius, recogitet de momento, quod capacitas dialogi,
honestas in variis formis relationum humanarum, facultas discernendi diversas
culturas, donum amicitiae et urbanitas conversationis habent. (206)
70. Formatio spiritualis permanens proxime coniungitur cum spiritualitate
diaconali, quam diaconus debet alere ac provehere, atque cum ipso ministerio «
unde omnino personaliter Iesus conveniatur, fidens cum Patre colloquium
instituatur, Spiritus alta experientia agatur ». (207) Diaconi igitur
peculiariter incitari et sustineri debebunt a Pastoribus ad suam vitam
spiritualem responsabiliter excolendam, e qua abunde proficiscitur caritas, quae
ipsorum ministerium sustentat et frugiferum reddit, atque periculum avertit
incidendi in activismum aut in habitudinem mentis « burocraticae » in
diaconatus exercitio.
Peculiari modo formatio spiritualis in diaconis evolvere debebit agendi
modos, qui cum triplici diaconia verbi, liturgiae et caritatis colligantur.
Assidua Sacrae Scripturae meditatio perficiet familiaritatem et dialogum
adorantem cum Deo vivente, et hoc modo efficiet ut totum Verbum revelatum in
vitam melius convertatur.
Profunda cognitio Traditionis librorumque liturgicorum diaconum adiuvabit ad
iugiter detegendas inexhaustas divitias mysteriorum divinorum, ut digni
administri efficiantur.
Sollicitudo fraterna in caritate efficit, ut diaconus animator et
coordinator evadat operum misericordiae spiritualis et corporalis, quasi signum
vivens caritatis Ecclesiae.
Haec omnia requirunt accuratum et re innixum praestitutum consilium in
seligendis instrumentis et temporibus, omni adhibita cura, ut semper
extemporales modi agendi vitentur. Non solum directio spiritualis
exstimulabitur, sed etiam praevideri debent cursus et sessiones speciales
studiorum circa quaestiones ad grandem Traditionem theologicam christianam
pertinentes, spatia temporis peculiariter fortia spiritualitati addicta,
visitationes ad loca spiritualiter significantia.
Cum vero spirituales peragantur exercitationes, quibus diaconum tertio
quoque anno assistere decet, (208) ipse non omittet delineare definitam vitae
dispositionem, quam certis temporibus cum moderatore suo spirituali recognoscat.
In eo omitti non debebunt tempora quotidie dedicata ferventi devotioni
eucharisticae, pietati filiali erga Mariam Virginem, et suetis exercitiis
asceticis, praeterquam precationi liturgicae et meditationi individuali.
Centrum, in quo istius itinerarii spiritualis unitas operatur, est
Eucharistia. Illa enim constituit orientationis criterium, permanentem totius
vitae et actionis diaconalis dimensionem, perseverantiae conscie assumptae et
omnis authenticae renovationis medium omnino necessarium, ita ut ad aequam
propriae vitae synthesim perveniatur. In huiusmodi visione rerum, formatio
spiritualis diaconi Eucharistiam tamquam Pascha iterum detegit in sua
expressione annua (Hebdomada Sancta), hebdomadali (Die Dominico) et quotidiana
(Missa feriali) celebratum.
71. Insertio diaconorum in mysterio Ecclesiae, per baptismum et primum
gradum sacramenti Ordinis, efficit necessario, ut formatio permanens in diaconis
corroboret conscientiam et voluntatem vivendi in ratione confirmata, operosa et
matura communione cum presbyteris et proprio Episcopo, necnon cum Summo
Pontifice, qui est fundamentum visibile unitatis totius Ecclesiae.
Cum sint ita formati, diaconi in ipsorum ministerio sese proponent etiam ut
communionis animatores. Ubi praesertim contentiones evenerint, ibi ipsi
promovere pacificationem pro bono Ecclesiae non omittent.
72. Opportet apparare opportuna incepta (dies studiorum, cursus ad
disciplinas hodiernis temporibus accommodas, frequentatio cursuum vel
seminariorum apud theologica instituta), ut doctrina fidei altius perspeciatur.
Hanc ad rem, peculiariter utile erit incitare attentum, profundius peractum et
systematicum studium Catechismi Catholicae Ecclesiae.
Omnino oportet rectam comprobare cognitionem sacramenti Ordinis et
Eucharistiae necnon sacramentorum diaconis saepe concreditorum, qualia sunt
baptisma et matrimonium. Necessarium item est perscrutari argumenta
philosophiae, ecclesiologiae, theologiae dogmaticae, Sacrae Scripturae, Iuris
Canonici, utiliora ad eorum ministerii adimpletionem.
Huiusmodi congressus non faciant solum, ut diaconus suo modo ad recentiores
progressus aptetur, verum etiam ad precationem illum inducent, ad maiorem
communionem et efficaciorem actuositatem pastoralem, quae respondeat
urgentioribus necessitatibus novae evangelizationis.
Ratione communitaria et sub ducibus auctoritate gravibus, ea quoque
documenta Magisterii profundius investiganda sunt, quae sententiam Ecclesiae de
doctrinae morumque quaestionibus magis hodie agitatis declarant, ministerio
pastorali semper ante oculos constituto. Si ita fiet, exprimitur et perficitur
oboedientia erga universalem Ecclesiae Pastorem necnon dioecesanos Pastores, dum
etiam fidelitas doctrinae disciplinaeque Ecclesiae confirmabitur ex corroborato
communionis vinculo.
Maximae praeterea utilitatis ac praesentis commoditatis est studium,
profundior investigatio, et diffusio doctrinae socialis Ecclesiae. Si plerique
diaconi in ipsas professiones, in laboris campos et in familias inserentur,
licebit interventiones inde efficaces elaborare, quibus magisterium sociale
christianum cognoscatur atque ad effectum deducatur.
Qui illas habent dotes, ab Episcopis dirigi possunt ad speciale studium in
aliqua disciplina theologica, ut, si fieri potest, gradus academicos
adipiscantur apud instituta academica pontificia aut ab ipsa Apostolica Sede
approbata, quae rectae consulant doctrinali formationi.
Denique ipsi cordi semper habeant studium systematicum, non solum ut suam
scientiam theologicam perficiant, sed etiam ut proprium ministerium iugiter
reviviscat, illud semper adaequando necessitatibus communitatis ecclesialis.
73. Iuxta debitam sacrarum disciplinarum investigationem, curanda est
adaequata metodologiarum pastoralium cognitio (209) ad efficace ministerium.
Formatio pastoralis permanens ante omnia consistit in promovendo iugiter diaconi
studio ut efficaciam proprii ministerii perficiat, in Ecclesia et in societate
manifestando amorem et servitium Christi erga omnes homines sine discrimine,
praesertim erga debiliores et auxilio indigentes. Etenim e caritate pastorali
Christi Iesu diaconus vim et exemplum sumit in sua agendi ratione. Haec ipsa
caritas urget et impellit diaconum ad cooperandum cum Episcopo et presbyteris in
promovenda missione, quae est propria christifidelium laicorum in mundo. Ipse
igitur impellitur « ut veram hominum condicionem melius usque cognoscat, ad
quos mittitur, ut in historicis adiunctis in quibus versatur Spiritus rogatus
dignoscat, ut denique aptiores rationes formasque utiliores conquirat ad
ministerium hodie exercendum », (210) in fideli ac firma cum Summo
Pontifice proprioque Episcopo communione.
Inter has formas, apostolatus hodiernus requirit etiam laborem in coetu
pluribus peractum, qui, ut frugifer evadat, tueri debet et defendere, secundum
organicam communionis ecclesialis naturam, diversitatem et completivam naturam
donorum ac munerum, quae ad presbyteros, ad diaconos et ad omnes alios
christifideles spectant.
Organizatio et instrumenta
74. Condicionum diversitas, quae in Ecclesiis particularibus habetur, arduum
reddit offere plenum conspectum organizationis et idoneorum instrumentorum, quae
ad congruam formationem permanentem diaconorum inserviant. Necesse est ut
instrumenta formationis seligantur in contextu clarae doctrinae theologicae et
pastoralis.
Convenientius igitur videtur praebere tantum quasdam indicationes generales,
quae in usum facile traduci possunt in diversis concretis condicionibus.
75. Locus primus formationis permanentis diaconorum est ipsum ministerium.
Eo enim perfungens, diaconus maturescit propriam personalem vocationem ad
sanctitatem in adimpletione officiorum socialium et ecclesialium, peculiarique
modo munerum et responsabilitatum ministerialium. Conscientia igitur
ministerialitatis constituit finem praecipuum ad quem spectare debet specifica
formatio quae impertitur.
76. Iter permanentis formationis percurratur oportet secundum definitam et
accuratam rationem, quam competens auctoritas statuit et comprobavit, cum nota
propria unitarietatis et progressionis per certos gradus, praestituta plena cum
Magisterii consensione. Decet indicari minimum quiddam omnibus necessarium, quod
a cursibus altioris investigationis distinguatur.
Quae ratio ad duos formationis gradus respicere debet inter se arcte
coniunctos: dioecesanum nempe, qui episcopum vel eius delegatum tamquam
relationis terminum habet et illud in ambitu communitatis, ubi diaconus suum
ministerium exercet et cuius terminus relationis est parochus vel alius
sacerdos.
77. Diaconi prima destinatio ad aliquam communitatem vel ad aliquem ambitum
pastoralem significat magnae prudentiae transitum. Cum ipse primoribus
communitatis (parocho, sacerdotibus et aliis) in conspectum praesentabitur atque
vicissim ei communitas exhibebitur, non tantum mutua cognitio promovebitur, sed
etiam ratio cooperationis statim determinetur, secundum reciprocam aestimationem
et dialogum reverentem, in spiritu fidei et caritatis. Propria communitas
christiana ad formationem valde conferre potest, si diaconus in eam inseratur
illius animo, qui sciat reverentia sanas traditiones obsequi, qui sciat audire,
discernere, servire et amare sicut Christus Iesus, si in iisdem adesset rerum
adiunctis.
Prima experientia pastoralis prosequenda erit peculiari cum attentione per
exemplarem Sacerdotem, ad hoc ab Episcopo deputatum.
78. Diaconis praestabuntur congressus liturgiae, spiritualitatis,
renovationis secundum hodierna tempora comprobationis, intra ipsam dioecesim vel
inter dioeceses.
Moderante Episcopo neque multiplicatis nimium structuris, proderit
constituere certis temporibus congressus inter presbyteros, diaconos,
religiosos, religiosas ac laicos curam pastoralem exercentes, tum ut segregatio
parvorum coetuum vincatur, tum ut in tuto ponantur sententiarum consensus et
unitas actionis coram diversis formis pastoralibus.
Episcopus ipse cum sollicitudine prosequetur diaconos suos adiutores
videbitque ut aut praesens his conventibus pro viribus assistat, aut forte
impeditus aliquem mittat, qui ipsius personam gerat.
79. Assentiente Episcopo, componendus est ordo rerum pro permanenti
formatione, qui solidus sit et impleri possit, quique vigentibus normis
obsecutus rationem habeat tum aetatis et propriarum condicionum diaconorum, tum
etiam exigentiarum eorum ministerii pastoralis. Hac de causa episcopus
instituere poterit coetum idoneorum educatorum vel forsitan etiam adiutricem
operam proximarum dioecesium expetere.
80. Expedit ut Episcopus excitet Commissionem ordinandis diaconorum
negotiis, ad diaconorum ministerium disponendum, dirigendum et comprobandum:
a prima vocationis indicatione (211) usque ad formationem et exercitium
ministerii, inclusa etiam formatione permanenti.
Participes igitur huius commissionis erunt ipse Episcopus, qui praeerit, vel
sacerdos eius delegatus, una cum congruo numero diaconorum. Eadem commissio non
omittet nectere relationes cum aliis dioecesis corporibus.
Normae propriae, ab Episcopo editae, ea omnia gubernabunt, quae vitam et
actionem talis consilii tangunt.
81. Pro diaconis uxoratis prestituentur, inter alia, incepta et activitates
formationis permanentis, quae, pro opportunitate, quodammodo complectantur,
etiam uxores familiasque totas, prae oculis semper habita essentiali partium
distinctione atque clara ministerii libertate.
82. Diaconi magni aestimabunt omnia illa opera, quae plerumque Episcoporum
conferentia vel dioeceses ad permanentem cleri formationem proponunt: exercitia
spiritualia, dies studiorum, congressus, cursus integrativos indolis theologicae
et pastoralis.
Operam ipsi dabunt, ut ne iis inceptis desint, quae proprie eorum
ministerium respicient, quae nempe attinent ad evangelizationem, liturgiam et
caritatem.
Summus Pontifex Ioannes Paulus II hoc Directorium approbavit atque
evulgari iussit.
Romae, ex Aedibus Congregationum, d. d. XXII m. Februarii, in festo
Cathedrae Sancti Petri, a.D. MCMXCVIII.
Daríus Card. Castrillón Hoyos Praefectus
+ Csaba Ternyák Archiepiscopus titularis
Eminentianensis A Secretis
NOTE
(1) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 28a.
(2) Cf. C.I.C., can. 1034, § 1; Paulus VI, Litt. ap. Ad
pascendum, I, a: l.c., 538.
(3) Cf. C.I.C., cann. 265-266.
(4) Cf. ibid., cann. 1034, § 1; 1016, 1019 et 295, § 1;
Const. ap. Spirituali militum curae (21 apr. 1986), VI, §§
3-4: AAS 78 (1986), p. 483.
(5) Cf. C.I.C., cann. 267-268, § 1.
(6) Cf. ibid., can. 271.
(7) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, VI, 30: l.c.,
703.
(8) Cf. C.I.C., can. 678, §§ 1-3; 715; 738; cf. etiam
Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, VII, 33-35: l.c.,
704.
(9) Cf. Secretaria Status, Litt. ad Cardinalem Praefectum Sacrae
Congregationis pro Sacramentis et Cultui Divino, Prot. N. 122.735, 3 ianuarii
1984.
(10) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, n. 15; Paulus
VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, 23: l.c., 702.
(11) Pontificale Romanum - De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et
diaconorum, n. 201, Editio typica altera, Typis Polyglottis Vaticanis 1990,
p. 110; cf. etiam C.I.C., can. 273.
(12) « ...Chi fosse dominato da una mentalità di contestazione,
o di opposizione all'autorità, non potrebbe adempiere adeguatamente alle
funzioni diaconali. Il diaconato non può essere conferito che a coloro
che credono al valore della missione pastorale del vescovo e del presbitero, e
all'assistenza dello Spirito Santo che li guida nella loro attività e
nelle loro decisioni. In particolare va ripetuto che il diacono deve "professare
al vescovo riverenza ed obbedienza"... Il servizio del diacono è
rivolto, poi, alla propria comunità cristiana e a tutta la Chiesa, per la
quale non può non nutrire un profondo attaccamento, a motivo della sua
missione e della sua istituzione divina » (Ioannes Paulus II, Catechesis
in audientia generali habita [20 octobris 1993], n. 2: Insegnamenti XVI,
2 [1993], p. 1055).
(13) C.I.C., can. 274, § 2.
(14) « ...tra i compiti del diacono vi è quello di "promuovere
e sostenere le attività apostoliche dei laici'. In quanto presente e
inserito più del sacerdote negli ambiti e nelle strutture secolari, egli
si deve sentire incoraggiato a favorire l'avvicinamento tra il ministero
ordinato e le attività dei laici, nel comune servizio al Regno di Dio »
(Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita [13 octobris
1993], n. 5: Insegnamenti XVI, 2 [1993], pp. 1002-1003); cf. C.I.C.,
can. 275.
(15) Cf. C.I.C., can. 282.
(16) Cf. ibid., can. 288, in relatione ad can. 284.
(17) Cf. ibid., can. 284; Congregatio pro Clericis, Directorium pro
presbyterorum ministerio et vita Tota Ecclesia (31 ianuarii 1994), n.
66, Libreria Editrice Vaticana, 1994, pp. 67-68; Pontificium Consilium de Legum
Textibus Interpretandis, « Chiarimenti circa il valore vincolante dell'art.
66 del Direttorio per il ministero e la vita dei presbiteri », (22 octobris
1994) in Ephemeride « Sacrum Ministerium » 295, p. 263.
(18) Cf. C.I.C., can. 669.
(19) Cf. ibid., can. 278, §§ 1-2, et can. 215.
(20) Cf. ibid., cann. 278, § 3; 1374; Deutsche
Bischofskonferenz, Declaratio « Ecclesia Catholica et factio massonica »,
28 februarii 1980.
(21) Cf. Congregatio pro Clericis, Declaratio Quidam Episcopi (8
martii 1982), IV: AAS 74 (1982), pp. 642-645.
(22) Cf. C.I.C., can. 299, § 3; can. 304.
(23) Cf. ibid., can. 305.
(24) Cf. Ioannes Paulus II, Allocutio ad quosdam Zairenses episcopos
occasione oblata « ad Limina » visitationis (30 aprilis 1983), n. 4:
AAS 75 (1983), pp. 653-654; Allocutio ad Diaconos permanentes (16 martii
1985): Insegnamenti, VIII, 1 (1985), pp. 648-650; cf. etiam Allocutio
Kinsasae habita: de episcoporum officiis in Christi Ecclesia (4 maii 1980), 3-5:
AAS 72 (1980), pp. 450-453; Catechesis in Audientia generali
habita (6 octobris 1993): Insegnamenti, XVI, 2 (1993), pp. 951-955.
(25) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 33; cf.
etiam C.I.C., can. 225.
(26) Cf. C.I.C., can. 288, et can. 285, §§ 3-4.
(27) Cf. ibid., can. 288, et can. 286.
(28) Cf. ibid., can. 222, § 2 et etiam can. 225, § 2.
(29) Cf. ibid., can. 672.
(30) Ibid., can. 287, § 1.
(31) Ibid., can. 287, § 2.
(32) Ibid., can. 288.
(33) Cf. ibid., can. 283.
(34) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, 21: l.c.,
701.
(35) Cf. C.I.C., can. 281.
(36) « Clerici, cum ministerio ecclesiastico se dedicant,
remunerationem merentur quae suae condicioni congruant, ratione habita tum
ipsius muneris naturae, tum locorum temporumque condicionum, quaque ipsi possint
necessitatibus vitae suae necnon aequae retributioni eorum, quorum servitio
egent, providere » (C.I.C., can. 281, § 1).
(37) « Item providendum est ut gaudeant illa sociali assistentia, qua
eorum necessitatibus, si infirmitate, invaliditate vel senectute laborent, apte
prospiciatur » (C.I.C., can. 281, § 2).
(38) C.I.C., can. 281, § 3. Vox remunerationis in Iure
Canonico, dissimiliter a Iure civili, significat, magis quam stipendium in sensu
technico, compensationem aptam ad honestam et congruam sustentationem ministri,
cum talis compensatio debetur ex iustitia.
(39) Ibid., can. 1274, § 1.
(40) Ibid., can. 1274, § 2.
(41) Cf. ibid., can. 281, § 1.
(42) Cf. ibid., can. 281, § 3.
(43) Cf. ibid., can. 281, § 3.
(44) Cf. ibid., cann. 290-293.
(45) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29.
(46) Ioannes Paulus II, Allocutio ad Diaconos Permanentes (16 martii 1985),
n. 2: Insegnamenti, VIII, 1 (1985), p. 649; cf. Conc. Oecum. Vat. II,
Const. dogm. Lumen gentium, 29; C.I.C., can. 1008.
(47) Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam, Directoire
pour l'application des principes et des normes sur l'oecuménisme (25
martii 1993), 71: AAS 85 (1993), p. 1069; cf. Congregatio pro Doctrina
Fidei, Litt. Communionis notio (28 maii 1992): AAS 85 (1993),
pp. 838 seq.
(48) Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam, Directoire
pour l'application des principes et des normes sur l'oecuménisme (25
martii 1993), 70: l.c., 1068.
(49) Pontificale Romanum - De ordinatione Episcopi, Presbyterorum et
Diaconorum, n. 210: ed. cit., p. 125: « Accipe Evangelium
Christi, cuius praeco effectus es; et vide, ut quod legeris credas, quod
credideris doceas, quod docueris imiteris ».
(50) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29; «
diaconorum etiam est in ministerio verbi populo Dei, in communione cum Episcopo
eiusque presbyterio, inservire » (C.I.C., can. 757); « Nella
predicazione, i diaconi partecipano al ministero dei sacerdoti » (Ioannes
Paulus II, Marianopoli, Allocutio in templo sanctuario S. Ioseph, ad presbyteros
et diaconos habita [11 septembris 1984], n. 9: AAS 77 [1985], p. 396).
(51) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, 4.
(52) Cf. ibid., Const. dogm. Dei verbum, 25; Congregatio de
Institutione Catholica, Litt. circ. Come è a conoscenza, 16 iulii
1969; C.I.C., can. 760.
(53) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 25a; Const.
dogm. Dei verbum, 10a.
(54) Cf. C.I.C., can. 753.
(55) Ibid., can. 760.
(56) Cf. ibid., can. 769.
(57) Cf. Institutio Generalis Missalis Romani, n. 61; Missale
Romanum, Ordo lectionis Missae Praenotanda, n. 8, 24, 50: ed. typica
altera, 1981.
(58) Cf. C.I.C., can. 764.
(59) Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium pro presbyterorum ministerio
et vita Tota Ecclesia (31 ianuarii 1994), nn. 45-47: l.c., 43-48.
(60) Cf. Institutio Generalis Missalis Romani, nn. 42, 61;
Congregatio pro Clericis, Pontificium Consilium pro Laicis, Congregatio pro
Doctrina Fidei, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
Congregatio pro Episcopis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, Congregatio
pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae, Pontificium
Consilium de Legum Textibus Interpretandis, Instructio de quibusdam
quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium
spectantem Ecclesiae de mysterio (15 augusti 1997), art. 3.
(61) Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, 35; cf.
52; C.I.C., can. 767, § 1.
(62) Cf. C.I.C., can. 779.
(63) Paulus VI, Adhort. ap. Evangelii nuntiandi (8 decembris 1975):
AAS 68 (1976), pp. 5-76.
(64) Cf. C.I.C., cann. 804-805.
(65) Cf. ibid., can. 810.
(66) Cf. ibid., can. 761.
(67) Cf. ibid., can. 822.
(68) Cf. ibid., can. 823, § 1.
(69) Ibid., 831, §§ 1-2.
(70) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Ad gentes, 2a.
(71) Cf. C.I.C., cann. 784, 786.
(72) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Ad gentes, 16; Pontificale
Romanum - De ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, n. 207: ed.
cit., p. 122 (Prex Ordinationis).
(73) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29.
(74) Ibid., Const. Sacrosanctum Concilium, 10.
(75) Ibid., 7d.
(76) Cf. ibid., 22, 3; C.I.C., cann. 841, 846.
(77) Cf. C.I.C., can. 840.
(78) « Diaconi in divino cultu celebrando partem habent, ad normam
iuris praescriptorum » (C.I.C., can. 835, § 3).
(79) Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1570; cf. Caeremoniale
Episcoporum, nn. 23-26.
(80) Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, 26-27.
(81) Cf. C.I.C., can. 846, § 1.
(82) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, 28.
(83) Cf. C.I.C., can. 929.
(84) Cf. Institutio generalis Missalis Romani, nn. 81b, 300, 302;
Institutio generalis Liturgiae Horarum, n. 255; Pontificale Romanum
- Ordo dedicationis ecclesiae et altaris, nn. 23, 24, 28, 29, Editio typica,
Typis Polyglottis Vaticanis 1977, pp. 29 et 90; Rituale Romanum - De
Benedictionibus, n. 36, Editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis 1985, p.
18; Ordo coronandi imaginem beatae Mariae Virginis, n. 12, Editio
Typica, Typis Polyglottis Vaticanis 1981, p. 10; Congregatio pro Cultu Divino,
Directorium de celebrationibus dominicalibus absente presbytero Christi
Ecclesia, n. 38: Notitiae 24 (1988), pp. 388-389; Pontificale
Romanum - De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, nn. 188: («
Immediate post Precem Ordinationis, Ordinati stola diaconali et dalmatica
induuntur, quo eorum ministerium abhinc in liturgia peragendum manifestetur »);
n. 190: ed. cit., pp. 102.103; Caeremoniale Episcoporum, n. 67,
Editio Typica, Libreria Editrice Vaticana 1995, pp. 28-29.
(85) C.I.C., can. 861, § 1.
(86) Cf. ibid., can. 530, n. 1o.
(87) Cf. ibid., can. 862
(88) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, V, 22, 1:
l.c., 701.
(89) Cf. Institutio generalis Missalis Romani, nn. 61, 127-141.
(90) Cf. C.I.C., can. 930, § 2.
(91) Cf. ibid., can. 907; Congregatio pro Clericis et alii,
Instructio Ecclesiae de mysterio (15 augusti 1997), art. 6.
(92) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, V, 22, 6:
l.c., 702.
(93) Cf. C.I.C., can. 910, § 1.
(94) Cf. ibid., can. 911, § 2.
(95) Cf. ibid., can. 943 et etiam Paulus VI, Litt. ap. Sacrum
diaconatus ordinem, V, 22, 3: l.c., 702.
(96) Cf. Congregatio pro Cultu Divino, Directorium de celebrationibus
dominicalibus absente presbytero Christi Ecclesia, n. 38: l.c.,
388-389; Congregatio pro Clericis et alii, Instructio Ecclesiae de mysterio
(15 augusti 1997), art. 7.
(97) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 73: AAS
74 (1982), pp. 170-171.
(98) Cf. C.I.C., can. 1063.
(99) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29; C.I.C.,
can. 1108, §§ 1-2; Ordo celebrandi Matrimonium, ed. typica
altera 1991, 21.
(100) Cf. C.I.C., can. 1111, §§ 1-2.
(101) Cf. ibid., can. 227, §§ 3-4.
(102) Cf. Conc. Oecum. Florentinum, Bulla Exsultate Deo (DS 1325);
Conc. Oecum. Tridentinum, Doctrina de sacramento extremae unctionis,
cap. 3 (DS 1697) et can. 4 de extrema unctione (DS 1719).
(103) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, II, 10:
l.c., 699; Congregatio pro Clericis et alii, Instructio Ecclesiae de
mysterio (15 augusti 1997), art. 9.
(104) Cf. C.I.C., can. 276, § 2, n. 3.
(105) Cf. Institutio generalis Liturgiae Horarum, nn. 20, 255-256.
(106) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, 60;
C.I.C., can. 1166; 1168; Catechismus Catholicae Ecclesiae, n.
1667.
(107) Cf. C.I.C., can. 1169, § 3.
(108) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, V, 22, 5:
l.c., 702; Ordo exsequiarum, 19; Congregatio pro Clericis et
alii, Instructio Ecclesiae de mysterio (15 augusti 1997), art. 12.
(109) Cf. Rituale Romanum - De Benedictionibus, n. 18 c: ed.
cit., p. 14.
(110) Cf. C.I.C., can. 129, § 1.
(111) S. Polycarpus Smyrnensis, Epist. ad Philippenses, 5, 2: SC 10
bis, p. 182; citatus in Lumen gentium, 29a.
(112) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, l.c., 698.
(113) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29.
(114) Pontificale Romanum - De ordinatione Episcopi, presbyterorum et
diaconorum, n. 207: ed. cit., p. 122 (Prex Ordinationis).
(115) Cf. S. Hippolytus, Traditio Apostolica, 8, 24: S.Ch. 11
bis, pp. 58-63; 98-99; Didascalia Apostolorum (Siriaca), capp. III, XI:
A. Vööbus (ed.) The « Didascalia Apostolorum » in Syriae,
CSCO, vol. I, n. 402 (tomus 176), pp. 29-30; vol. II, n. 408 (tomus 180), pp.
120-129; Didascalia Apostolorum, III, 13 (19), 1-7: F. X. Funk (ed.),
Didascalia et Constitutiones Apostolorum, Paderbornae 1906, I, pp.
212-216; Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 13.
(116) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 40-45.
(117) Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, V, 22, 9: l.c.,
702. Cf. Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (13
octobris 1993), n. 5: Insegnamenti XVI, 2 (1993), pp. 1000-1004.
(118) Cf. C.I.C., can. 494.
(119) Cf. ibid., can. 493.
(120) Cf. Ioannes Paulus II, Allocutio ad Diaconos permanentes (19
septembris 1987), n. 3: Insegnamenti, X, 3 (1987), p. 656.
(121) Cf. C.I.C., can. 157.
(122) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 27a.
(123) Cf. C.I.C., can. 519.
(124) Cf. ibid., can. 517, § 1.
(125) Cf. ibid., can. 517, § 2.
(126) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, V, 22, 10:
l.c., 702.
(127) Cf. C.I.C., can. 1248, § 2; Congregatio pro Cultu Divino,
Directorium de celebrationibus dominicalibus absente presbytero Christi
Ecclesia, n. 29: l.c., 386.
(128) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (13
octobris 1993), n. 4: Insegnamenti XVI, 2 (1993), p. 1002.
(129) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, V, 24 :
l.c., 702; C.I.C., can. 536.
(130) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, V, 24:
l.c., 702; C.I.C., can. 512, § 1.
(131) Cf. C.I.C., can. 463, § 2.
(132) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 28;
Decr. Christus Dominus, 27; Decr. Presbyterorum Ordinis, 7; C.I.C.,
can. 495, § 1.
(133) Cf. C.I.C., can. 482.
(134) Cf. ibid., can. 1421, § 1.
(135) Cf. ibid., can. 1424.
(136) Cf. ibid., can. 1428, § 2.
(137) Cf. ibid., can. 1435.
(138) Cf. ibid., can. 483, § 1.
(139) Cf. ibid., can. 1420, § 4.
(140) Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, 2.
(141) Ibid., Const. dogm. Lumen gentium 5.
(142) Ibid., Const. past. Gaudium et spes, 2b.
(143) Ibid., Const. past. Gaudium et spes, 4a.
(144) Ibid., Const. dogm. Lumen gentium, 40.
(145) Ibid., Decr. Presbyterorum Ordinis, 12a.
(146) Ibid., Decr. Ad gentes, 16.
(147) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (20
octobris 1993), n. 1: Insegnamenti, XVI, 2 (1993), p. 1053.
(148) « Omnes christifideles, secundum propriam condicionem, ad sanctam
vitam ducendam atque ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem
promovendam vires suas conferre debent » (C.I.C., can. 210).
(149) « Diaconi, qui mysteriis Christi et Ecclesiae servientes, ab omni
vitio puros se custodire atque Deo placere et omne bonum coram hominibus
providere debent (cf. 1 Tim 3, 8-10 et 12-13) »: Conc. Oecum. Vat.
II, Const. dogm. Lumen gentium, 41. Cf. etiam Paulus VI, Litt. ap. Sacrum
diaconatus ordinem, VI, 25: l.c., 702.
(150) « In vita sua ducenda ad sanctitatem persequendam peculiari
ratione tenentur clerici, quippe qui, Deo in ordinis receptione novo titulo
consecrati, dispensatores sint mysteriorum Dei in servitium Eius populi » (C.I.C.,
can. 276, § 1).
(151) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (20
octobris 1993), n. 2: Insegnamenti, XVI, 2 (1993), p. 1054.
(152) Ibid., n. 1: Insegnamenti, XVI, 2 (1993), p. 1054.
(153) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Apostolicam Actuositatem, 4,
8; Const. Gaudium et spes, 27, 93.
(154) Cf. Ioannes Paulus II, Allocutio (16 martii 1985), n. 2: Insegnamenti,
VIII, 1 (1985), p. 649; Adh. ap. Pastores dabo vobis 3; 21: l.c.,
661; 688.
(155) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis 16: l.c.,
681.
(156) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (20
octobris 1993), n. 2: Insegnamenti XVI, 2 (1993), p. 1055.
(157) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, V, 23:
l.c., 702.
(158) Cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptor hominis (4 martii
1979), nn. 13-17: AAS 71 (1979), pp. 282-300.
(159) Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, II, 8: l.c.,
700.
(160) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (20
octobris 1993), n. 2: Insegnamenti, XVI, 2 (1993), p. 1054.
(161) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, nn.
14-15; C.I.C., can. 276, § 2, 1o.
(162) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 12.
(163) Pontificale Romanum - De ordinatione Episcopi, presbyterorum et
diaconorum, n. 210: ed. cit., p. 125.
(164) S. Agostino, Serm. 179, 1: PL 38, 966.
(165) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Dei Verbum, 25; cf. Paulus
VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, VI, 26, 1: l.c., 703;
C.I.C., can. 276, § 2, 2o, 1o.
(166) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 25a.
(167) Cf. C.I.C., can. 833; Congregatio pro Doctrina Fidei,
Professio fidei et iusiurandum fidelitatis in suscipiendo officio nomine
Ecclesiae exercendo: AAS 81 (1989), pp. 104-106; 1169.
(168) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Dei Verbum, 21.
(169) Cf. ibid., Const. Sacrosanctum Concilium, 7.
(170) Cf. ibid.
(171) Ibid., Const. Sacrosanctum Concilium, 59a.
(172) Cf. C.I.C., can. 276, § 2, 2o; Paulus VI, Litt. ap. Sacrum
diaconatus ordinem, VI, 26, 2: l.c., 703.
(173) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, VI, 26, 2:
l.c., 703.
(174) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, 5b.
(175) Cf. C.I.C., can. 276, § 2, 5o; cf. Paulus VI, Litt. ap.
Sacrum diaconatus ordinem, VI, 26, 3: l.c., 703.
(176) Cf. C.I.C., can. 276 § 2, 3o.
(177) Cf. ibid., can. 276 § 2, 4o.
(178) Cf. ibid., can. 276, § 2, 5o.
(179) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 23a.
(180) Ibid., Decr. Christus Dominus, 11; C.I.C., can.
369.
(181) Cf. C.I.C., can. 276, § 2, n. 5; cf. Paulus VI, Litt. ap.
Sacrum diaconatus ordinem, VI, 26, 4: l.c., 703.
(182) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 36, et Propositio
5: l.c., 718.
(183) Cf. Ioannes Paulus II, Allocutio ad Curiam Romanam, (die 22 dec.
1987): AAS 80 (1988), pp. 1025-1034; Litt. ap. Mulieris dignitatem,
27: AAS 80 (1988), p. 1718.
(184) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29b.
(185) « His rationibus in mysteriis Christi Eiusque missione fundatis,
coelibatus... omnibus ad Ordinem sacrum promovendis lege impositum est »:
Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, 16; cf. C.I.C.,
can. 247, § 1; 277, § 1; 1037.
(186) Cf. C.I.C., can. 277, § 1; Conc. Oecum. Vat. II, Decr.
Optatam totius, 10.
(187) Ioannes Paulus II, Epistula Novo incipiente ad universos
Ecclesiae sacerdotes (8 aprilis 1979), 8: AAS 71 (1979), p. 408.
(188) Cf. C.I.C., can. 277, § 2.
(189) Ioannes Paulus II, Allocutio ad Diaconos permanentes (19 septembris
1987), n. 5: Insegnamenti, X, 3 (1987), p. 658.
(190) Cf. C.I.C., can. 1031, § 2.
(191) Ioannes Paulus II, Allocutio ad Diaconos permanentes (19 septembris
1987), n. 5: Insegnamenti, X, 3 (1987), pp. 658-659.
(192) Cf. C.I.C., can. 277, § 1.
(193) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, III, 16:
l.c., 701; Litt. ap. Ad pascendum, VI: l.c., 539; C.I.C.,
can. 1087. Fortuitae exceptiones circumscribuntur Litteris circularibus
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum ad Ordinarios
Dioecesanos et Superiores Generales Institutorum vitae consecratae et Societatum
vitae apostolicae, N. 26397, 6 iunii 1997, n. 8.
(194) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, n. 42.
(195) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita 20
octobris 1993, n. 4: Insegnamenti, XVI, 2 (1993), p. 1056.
(196) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, II, 8-10;
III, 14-15: l.c., 699-701; Litt. ap. Ad pascendum, VII: l.c.,
540; C.I.C., can. 236; 1027; 1032, § 3.
(197) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 70: l.c.,
780.
(198) Ibid., 70: l.c., 779.
(199) Ibid., 76; 79: l.c., 793; 796.
(200) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 15; Ioannes
Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 79: l.c., 797.
(201) Congregatio pro Clericis, Directorium pro presbyterorum ministerio et
vita Tota Ecclesia (31 ianuarii 1994), n. 71: ed. cit., p. 73.
(202) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 78: l.c.,
795.
(203) Congregatio pro Clericis, Directorium pro presbyterorum ministerio et
vita Tota Ecclesia, n. 71: ed. cit., p. 72.
(204) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 71: l.c.,
783; Congregatio pro Clericis, Directorium pro presbyterorum ministerio et vita
Tota Ecclesia, n. 74: ed. cit., p. 75.
(205) Cf. S. Ignatii Antiocheni: « Oportet autem et diaconos, qui sunt
ministri mysteriorum Iesu Christi, omni modo omnibus placere. Non enim ciborum
et potuum diaconi sunt, sed Ecclesiae Dei ministri. » (Epist. ad
Trallianos, 2, 3: F. X. Funk, o.c., I, pp. 244-245).
(206) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis 72: l.c.,
783; Congregatio pro Clericis, Directorium pro presbyterorum ministerio et vita
Tota Ecclesia, n. 75: ed. cit., pp. 75-76.
(207) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis 72: l.c.,
785.
(208) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, VI, 28:
l.c., 703; C.I.C., can. 276, § 4.
(209) Cf. C.I.C., can. 279.
(210) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 72: l.c.,
783.
(211) Cf. C.I.C., can. 1029.
PREX AD MARIAM SANCTISSIMAM MARIA,
Magistra fidei, quae cum oboedientia tua erga Verbum Dei operis Redemptionis
socia modo eximio exstitisti, ministerium diaconorum frugiferum redde, docendo
eos Verbum cum fide auscultare et annuntiare.
MARIA,
Magistra caritatis, quae alacri tua ad vocationem Dei attentione, ad
generationem fidelium in Ecclesia adiutricem operam praestitisti, diaconorum
ministerium et vitam fecundam redde, docendo eos servitio Populi Dei sese
devovere.
MARIA,
Magistra orationis, quae cum tua intercessione materna Ecclesia nascentem
sustinuisti et adiuvasti, diaconos ad fidelium necessitates semper intentos
redde, docendo eos pretium orationis detegere.
MARIA,
Magistra humilitatis, quae propter tuam profundam agnitionem se Ancillam
Domini esse a Spiritu Sancto repleta fuisti, diaconos docilia instrumenta
redemptionis Christi redde, docendo eos granditatem suae propriae extenuationis
efficiendae.
MARIA,
Magistra servitii absconditi, quae cum tua cotidiana et ordinaria vita plena
amoris salvificum consilium Dei modo exemplari secundare sciisti diaconos servos
bonos et fideles redde, docendo eos laetitiam in Ecclesia servienda cum ardenti
amore.
Amen.
INDEX
DECLARATIO CONIUNCTA ET INTRODUCTIO
Declaratio coniuncta
Introductio
I. De ministerio ordinato
II. Ordo diaconatus
III. Diaconatus permanens
RATIO FUNDAMENTALIS INSTITUTIONIS DIACONORUM PERMANENTIUM
Prooemium
1. De itinerariis institutionis
2. Certae theologiae diaconatus necessitudo
3. Ministerium diaconi in variis pastoralibus contextibus
4. Spiritualitas diaconalis
5. Officium Conferentiarum Episcopalium
6. Officia Episcoporum
7. Diaconatus permanens in Institutis vitae consecratae et in Societatibus
vitae apostolicae
I. Institutionis diaconorum permanentium actores
1. Ecclesia et Episcopus
2. Ad operam institutoriam deputati
3. Professores
4. Communitas institutionis diaconorum permanentium
5. Communitas originis
6. Aspirans et candidatus
II. Candidatorum ad diaconatum permanentem dotes
1. Requisita indolis generalis
2. Requisita candidatorum statui vitae respondentia
a) Caelibes
b) Uxorati
c) Vidui
d) Sodales Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae
apostolicae
III. Formationis itinerarium ad diaconatum permanentem
1. Aspirantium praesentatio
2. Periodus propedeutica
3. Ritus liturgicus admissionis inter candidatos ad ordinem diaconatus
4. Tempus formationis
5. Collatio ministeriorum lectoratus et acolythatus
6. Ordinatio diaconalis
IV. Dimensiones formationis diaconorum permanentium
1. Institutio humana
2. Institutio spiritualis
3.Institutio doctrinalis
4. Institutio pastoralis
Conclusio
DIRECTORIUM PRO MINISTERIO ET VITA DIACONORUM PERMANENTIUM
1. De statuto iuridico diaconi
Diaconus minister sacer
Incardinatio
Fraternitas sacramentalis
Obligationes et iura
Sustentatio et praevidentia
Amissio status diaconalis
2. Ministerium diaconi
Munera diaconalia
Diaconia Verbi
Diaconia liturgiae
Diaconia caritatis
Missio canonica diaconorum permanentium
3. De spiritualitate diaconi
Praesens contextus historicus
Vocatio ad sanctitatem
Relatio ordinis sacri
Spiritualis vitae instrumenta
Spiritualitas diaconi et status vitae
4. De permanenti diaconi formatione
Notae propriae
Rationes
Actores
Nota propria formationis
Ambitus
Organizatio et instrumenta
Prex ad Mariam Sanctissimam
|