Prot. 803/99/L
DECRETUM
de festo Beatae Mariae Virginis de Guadalupe
in tota America quotannis die 12 decembris peragendo
Verbo divino consentiens, Maria filia Adam facta est Mater Iesu, ac salvificam
voluntatem Dei, pleno corde et nullo retardata peccato, complectens, semetipsam
ut Domini ancillam personae et operi Filii sui totaliter devovit, sub Ipso et
cum Ipso, omnipotentis Dei gratia, mysterio redemptionis inserviens. Ea ipsam
Vitam, omnia renovantem, mundo effudit, Mater etiam nobis in ordine gratiae
exstans. Ad gloriam tandem caelorum evecta, Ecclesiam peregrinantem semper et
ubique materno prosequitur amore, ut in sancta Deipara imaginem propriae
perfectionis ac missionis contemplans, Evangelii salutis praeconio universas
gentes erudiat et, Spiritu Sancto operante, orbem terrarum novi populi prole
adimpleat. Quam ob rem populus christianus Matrem illam et Reginam magnopere
venerat atque in difficultatibus et rerum angustiis eius invocat auxilium, ut a
Dei misericordia gratiam impetret.
Intima haec relatio inter Almam Matrem et christifideles in America constituti
mirum in modum manifesta est in colle v.d. Tepeyac, unde Dei Genetrix sub titulo
Beatae Mariae Virginis de Guadalupe quattuor iam amplius saecula ferventer
honoratur totius Americae Imperatrix, in ipsa specie sua maxime significans
necessitatem in eodem Continente evangelizando perfectae convenientiae verbi Dei
cum naturae humanitate populorum nativorum et inde ab initio illius aetatis
eximium exemplum praebens sollicitudinis praesertim erga pauperes et indigentes
loci. Qui cultus firmo more constanter per dies usque in hodiernum tradito adeo
diffusus est, ut, appropinquante iam tertio millennio a Salvatore incarnato,
membra Specialis Synodi Episcoporum de America exeunte anno 1997 Romae
coadunatae beatam Mariam Virginem de Guadalupe fervide invocavissent Patronam
totius Americae stellamque sive primae sive novae eiusdem Continentis
evangelizationis.
Ideo Summus Pontifex IOANNES PAULUS II, Patrum synodalium postulationibus
concedens eorumque vota laetanter excipiens, recurrente primo exacto saeculo a
Concilio plenario pro America Latina Romae congregato, per Adhortationem
Apostolicam postsynodalem Ecclesia in America, die 22 ianuarii 1999 in Civitate
Mexicana promulgatam, atque homiliam postridie in Basilica Dominae Nostrae de
Guadalupe habitam benigne censuit, ut in universa America celebratio Beatae
Mariae Virginis de Guadalupe in posterum gradu festi perageretur, firmiter
exoptans, ut eadem Virgo, per cuius intercessionem fides primorum discipulorum
corroborata est, materno amore suo Ecclesiam huius Continentis ducat et Spiritus
Sancti effusionem super eam impetret, ut nova evangelizatio testimonio vitae
christianae florescat.
Istud igitur Dicasterium hoc festum declarat in calendariis cuiusque nationis
vel territorii Americae ad diem 12 decembris inscribendum, ut in singulis
Continentis dioecesibus eo die quotannis celebretur, salvis semper
concessionibus gradus sollemnitatis ab Apostolica Sede in favorem quarundam
circumscriptionum et ecclesiarum decreto vel norma iam peractis.
Ad textos vero in eadem celebratione pro regionibus linguae hispanicae
adhibendos quod attinet, utantur in posterum iis, qui huic decreto annexi sunt
et typici declarantur; versiones vero in alias linguas ad normam iuris
conficiantur, a Conferentia Episcoporum approbandae necnon a Sancta Sede
recognoscendae.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, in
Sollemnitate Annuntiationis Domini, die 25 martii 1999.
Georgius A. Card. Medina Estévez
Praefectus
Marius Marini
Subsecretarius
|