Prot. No. 2330/00/L
Responsa ad quaestiones circa obligationem persolvendi
Liturgiam Horarum
Celebratio integra et cotidiana Liturgiae Horarum pertinet ad
ipsum ecclesiale ministerium seu munus sacerdotum et diaconorum qui recipiendo
presbyteratui sese disponunt.
Quapropter infra rei veritatem cogitaret qui Liturgiae
Horarum celebrationem censeret esse tantummodo satisfactionem alicuius canonicae
obligationis, quod equidem est, non considerando vi sacramentalis indolis
Ordinis diacono et sacerdoti concreditum esse proprium peculiare officium
laudandi Deum Unum et Trinum ob supernam Eius bonitatem et pulchritudinem atque
ob mira Eiusdem miserationis proposito circa nostram supernaturalem salutem.
Una autem cum laude sacerdotes et diaconi Divinae Maiestati
exhibent supplicationes ut Ipsa necessitatibus sive spiritalibus sive
temporalibus subvenire dignetur, tum Ecclesiae tum totius humani generis.
Age vero, "sacrificium laudis" peragitur imprimis
celebratione sanctissimae Eucharisticae sacrificio, sed preparatur et prorogatur,
in persolvenda Liturgia Horarum (Cf. IGLH, 12), cuius quidem forma potissima est
celebratio in communitate expleta, sive agatur de coetu clericorum sive de coetu
religiosorum; optandum est valde ut accedat participatio laicorum fidelium.
Liturgia vero Horarum, quae etiam Officium Divinum vel
Breviarium nuncupatur, vim suam nullatenus amittit quando quis eam solus, sed
quodammodo "privatim" persolvit, "orationes illae privatim fiunt,
seu privata non petunt" (Gilbertus de Holland, Sermo XXIII in Cant.,
in P.L. 184, 120).
Quandoquidem etiam in huiusmodi adiunctis illa non est
privatae auctoritatis sed pertinet ad publicum cultum Ecclesiae quippe cum illam
peragendo minister sacer suo ecclesiali munere fundatur: sacerdos enim vel
diaconus qui in abditis templi vel oratorii, esto etiam domi suae Officio Divino
celebrando incumbit, etiam nullo adstante opus exsequitur eminenter ecclesiale,
nomine Ecclesiae, pro Ecclesia, immo pro universa familia humana: sane haec
habet Pontificale Romanum:
"vultis spiritum orationis modo vestro vivendi
proprium custodire et augere, et in hoc spiritu Liturgiam Horarum, iuxta
condicionem vestram, una cum populo Dei atque pro eo, immo pro universo
mundo, fideliter implere?" (cf. Pontificale Romanum, in ritu
ordinationis diaconalis).
Itaque in ipso ritu ordinationis diaconalis sacer minister ab
Ecclesia petit et accipit persolvendae Liturgiae Horarum mandatum, quod hac de
causa continetur in ambitu ministerialium officiorum ordinati, et ita
transcendit limites pietatis mere personalis. Ministri sacri, una cum Episcopo,
iuncti sunt in ministerio intercedendi pro populo Dei sibi commisso, sicut
Moyses (Ex 17, 8-16) et Apostoli (1 Tim 2, 1-6) et ipse Christus Iesus,
"qui est ad dexteram Patris, qui etiam interpellat pro nobis" (Rom 8,
34). Idem in Institutione generali Liturgia Horarum n° 108 dicitur:
"Qui psallit in Liturgia Horarum, non tam in propria
persona psallit quam nomine totius Corporis Christi, immo et in persona
ipsius Christi".
In Institutione generali de Liturgia Horarum n. 29 sequentia
prostant:
"Episcopi ergo et presbyteri aliique ministri sacri
qui mandatum ab Ecclesia acceperunt Liturgiam Horarum celebrandi, integrum
eius cursum cotidie persolvant, Horarum veritate quantum fieri potest
servata".
Codex vero Iuris Canonici can. 276, 2
, n. 3 haec statuit:
"Obligatione tenentur sacerdotes necnon diaconi ad
presbyteratum aspirantes cotidie Liturgiam Horarum persolvendi secundum
proprios et probatos liturgicos libros; diaconi autem permanentes eamdem
persolvant pro parte ab Episcoporum Conferentia definita".
His praehabitis, licet factis quaestionibus prout
sequitur respondere.
1) Quaenam est mens Congregationis de Culto Divino et
Disciplina Sacramentorum circa extensionem obligationis cotidianae celebrationis
seu recitationis Liturgiae Horarum?
R. celebrationi seu recitationi integrae et cotidianae Divini
Officii ordinati tenentur morali obligatione vi ipsius suscepti Ordinis, prout
patet ex ritu ordinationis diaconalis et prout canonice statutum est in supra
citato canone 276, 2 , n. 3, C.I.C.. Haec vero
recitatio exinde sortitur indolem non quidem privatae devotionis neque pii
exercitii sola propria voluntate clerici electi, sed actus proprii sacri
ministerii et muneris pastoralis.
2) Obligatio sub gravi recidit in recitationem integram
Officii Divini?
R. Prae oculis sequentia habeantur:
a) causam gravem, sive infirmae valetudinis sive pastoralis
ministerii sive caritatis exercendae sive fatigationis, non autem leve
incommodum, excusare a recitatione partiali vel etiam totali Divini Officii
iuxta hoc generale principium: lex ecclesiastica mere positiva non obligat cum
gravi incommodo;
b) omissio sive totalis sive partialis Divini Officii, merae
pigritiae vel non necessariae relaxationis causa, non est licita, quinimmo est
despectio, pro pondere materiae gravis, officii ministerialis et positivae legis
Ecclesiae;
c) ratio excusans a recitatione Laudum vel Vesperarum esse
potest tantum causa gravioris momenti, quia hae Horae Liturgicae sunt
"duplex cardo Officii cotidiani" (SC 89);
d) si sacerdos in eadem die pluries sanctam Missam celebrare
vel per plures horas sacramentales confessiones excipere vel pluries conciones
habere debet, et exinde fatigatur, potest tranquilla conscientia censere sibi
suppetere legitimam causam pro omittenda aliqua proportionata parte Divini
Officii;
e) Ordinarius proprius sacerdotis vel diaconi potest ex iusta
causa aut gravi, si casus ferat, eumdem dispensare, ex parte vel in toto, a
recitatione Divini Officii, vel eidem commutationem concedere in alium pietatis
actum (ut, exempli gratia, rosarium marianum, viam crucis, lectionem biblicam
vel spiritalem vel orationem mentalem rationabiliter protractam, etc.).
3) Quaenam est vis propria criterii de "veritate
temporis" circa hanc quaestionem?
R. Responsio exigit distinctas partes, pro diversitate
casuum.
a) Officium Lectionis non alligatur stricte tempori
determinato, ac proinde quacumque hora rationabili persolvi potest, omitti vero
potest si aliqua detur causa ex illis quae superius recensitae sunt in n. 2.
Iuxta consuetudinem, Officium Lectionis inde a serotinis vel nocturnis horis
diei precedentis post peractas Vesperas celebrari potet (Cf. IGLH, 59).
b) item dicendum de hora media, quippe cum eidem non
assignetur tempus determinatum, in eius absolutione tempus servetur, quod
intercurrit inter horas matututinas et vesperas. Extra chorum, ex tribus Horis
Tertiae, Sextae et Nonae
"unam seligere diei temporis magis congruentem, ita
ut servetur traditio orandi per diem in medio opere" (IGLH, 77).
c) per se Laudes recitari debent horis matutinis, Vesperae
autem horis vespertinis prout ipsa nomina denotant; attamen si quis horis
matutinis Laudes recitare non potuit, obligatione tenetur illas recitare ubi
primum poterit. Similiter Vesperae si non possunt persolvi horis
vespertinis, recitandae sunt ubi primum licuerit. Aliis verbis obstaculum quo
"veritas horarum" impeditur non est de se causa excusans a recitandis
Laudibus vel Vesperis, quia de "Horis praecipuis" (SC, 89) agitur,
quae "maxime faciendae sunt" (IGLH, 40).
Qui libenter pensum servitutis persolvit et laudes Creatori
universorum alacriter confiteri satagit, potest post hymnum Horae competentis
saltem psalmodiam Horae praetermissae recuperare et sub una lectione brevi et
oratione concludere.
Haec responsa publici iuris fiunt de consensu Congregationis
pro Clericis.
Ex Civitate Vaticana, die 15 mensis novembris , a. D. 2000
(Georgius A. Card. Medina Estévez) Praefectus
(
+ Franciscus Pius Tamburrino) Archiepiscopus a Secretis
|