 |
DECRETUM CONGREGATIONIS DE CULTU
DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
DECRETUM
quo facultas peculiaris de
celebratione Conversionis Sancti Pauli apostoli
in anno iubilari, quo bismillesimum anniversarium ortus eius recolitur, datur.
Sanctum Paulum, apostolum, qui, iam persecutor, Evangelium Christi ad
gentes, uti veritatis in universo mundo praeco, omni studio et ope nuntiavit
atque omnium christianorum unitati ac concordiae fovendae strenuam dedit
operam, christifideles peculiari necnon assiduo cultu prosecuti sunt et adhuc
prosequuntur, praesertim hoc vertente anno, quo bismillesimum anniversarium
ortus eius recolitur, quemque Summus Pontifex Benedictus XVI iubilarem
constituere voluit.
Proinde, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice BENEDICTO
XVI tributarum, conceditur, ut, indole extraordinaria occasionis perpensa,
venturo die 25 Ianuarii anno 2009, quae Dominica III «per annum» occurret, in
singulis ecclesiis una tantum Missa iuxta formularium In conversione Sancti
Pauli, apostoli, ut in Missali Romano exstat, celebrari possit. Hoc in
casu lectio altera Missae e Lectionario Romano pro Dominica III «per annum»
sumitur atque symbolum seu professio fidei dicitur.
Quae gratia, de speciali Summi Pontificis mandato, solummodo in anno 2009
vigeat.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
die 25 mensis Ianuarii anno 2008, in festo Conversionis Sancti Pauli,
apostoli.
Franciscus Card. Arinze
Praefectus
Albertus Malcolmus Ranjith
Archiepiscopus a Secretis
|