 |
CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
BEATI IOANNIS PAULI II, PAPAE
Carolus Iosephus Wojtyła anno 1920 in civitate Wadowice in Polonia natus
est. Presbyteratu auctus, studiis theologiae in Urbe completis, in patriam
reditus variis pastoralibus academicisque muneribus functus est. Iam Episcopus
auxiliaris Cracoviensis, anno 1964 Archiepiscopus nominatus est et Sacrosancto
Concilio Oecumenico Vaticano II interfuit. Summus Pontifex die 16 octobris 1978,
Ioannis Pauli II sumpto nomine, electus, summa apostolica praesertim familiarum
iuvenumque et aegrotantium sollicitudine emicuit, quae eum ad innumeras populi
Dei ubique per orbem terrarum Visitationes duxit cuiusque fructus, inter multos
alios, eximius Ecclesiae hereditate relictus ditissimum eius Magisterium et
promulgationes Catechismi Catholicae Ecclesiae atque Codicum Iuris Canonici sive
Ecclesiae Latinae sive Ecclesiarum Orientalium. In Urbe die 2 aprilis 2005, in
vigilia dominicae II Paschatis seu de divina misericordia, pie in Domino
quievit.
De Communi pastorum: pro papa.
Ad Officium lectionis
Lectio altera
Ex Homília beáti Ioánnis Pauli Secúndi, papae, in inítio pontificátus.
(Die 22 octobris 1978: AAS 70 [1978], 945-947)
Nolite timere! Aperite ianuas Christo!
Petrus Romam venit! Quid enim eum hanc in Urbem, cor Impérii Románi, diréxit et
condúxit, nisi inspiratióni a Dómino infúsae oboediéntia? Fórsitan his Galilaéae
piscátor hucúsque veníre nollet. Fórsitan illic manére mallet, apud ripas lacus
Genesáreth, sua cum navícula, suis cum rétibus. Sed, a Dómino ductus, eius
óbsequens inspiratióni, huc venit!
Secúndum antíquam traditiónem, témpore persecutiónis sub Neróne, Petrus Romam
relínquere vóluit. Sed Dóminus intervénit: ei óbviam éxiit. Petrus ad Eum se
vertit, intérrogans: «Quo vadis, Dómine?». Et Dóminus ei statim respóndit:
«Romam vénio iterum crucifígi». Petrus Romam revérsus est et hic usque ad suam
mansit crucifixiónem.
Aetas nostra nos invítat, nos impéllit, nos óbligat, ut Dóminum inspiciáamus et
nos in húmilem piámque immergámus meditatiónem mystérii suprémae potestátis
ipsíus Christi.
Ipse, Qui ex María Vírgine natus est, Fílius fabri lignárii – uti putabátur –
Fílius Dei vivi, sicut Petrus conféssus est, venit, ut ex ómnibus nobis «regnum
sacerdótum» institúeret.
Concílium Oecuménicum Vaticánum II nobis mystérium memorávit huius potestátis,
in lucem próferens missiónem Christi – Sacerdótis, Prophétae et Magístri, Regis
– quae in Ecclésia perséquitur. Omnes, totus Dei Pópulus istam tríplicem
partícipat missiónem. Et fórsitan praetérito témpore in caput Papae tiára
imponebátur, haec nempe triplex coróna, ut significáret, per eiúsmodi signum,
quod totus ordo hierárchicus Ecclésiae Christi, tota eius «sacra potéstas» in ea
exercitáta, áliud non est nisi ministérium, ministérium quod velut unum tenet
propósitum: ut univérsus Dei Pópulus hanc triplicem partícipet Christi missiónem
atque semper sub Dómini potestáte máneat, quae suam oríginem non e potestátibus
huius mundi trahit, sed a Patre caelésti et e mystério Crucis Resurrectionísque.
Potéstas absolúta simúlque dulcis et suavis Dómini omni respóndet hóminis
profunditáti, eiúsque altíssimis intelléctus, voluntátis cordísque
adspiratiónibus. Ea non róboris sermóne lóquitur, sed in caritáte veritatéque
exprímitur.
Novus Petri Succéssor in Romána Sede hódie férvidam, húmilem fiduciosámque
élevat precem: «Christe! Fac, ut ego fíeri et esse possim servus únicae tuae
potestátis! Servus dulcis tuae potestátis! Servus tuae potestátis quae nescit
occásum! Fac, ut ego servus esse possim! Immo, tuórum servus servórum».
Fratres et Soróres! Nolite timére Christum excípere eiúsque potestátem suscípere!
Auxiliámini Summum Pontíficem et omnes qui Christo et, cum Christi potestáte,
hómini totíque humáno géneri servíre cúpiunt!
Nolíte timére! Aperíte, immo, expándite iánuas Christo! Eius salvíficae
potestáti aperíte Státuum fines, systémata oeconómica nec non política, vastas
cultúrae, civílis cultus et progressiónis províncias. Nolíte timére! Christus
scit «quid in hómine sit». Solus Ille novit!
Hódie saepe homo nescit quid intus, in profunditáte ánimi sui suíque cordis
áfferat. Saepe sensus eius vitae hac in terra est incértus. Dúbio obrúitur quod
in desperatiónem mutátur. Sínite ígitur – rogo vos, humíliter ac fidénter vos
implóro – sinite Christum cum hómine loqui. Solus Ille verba vitae habet, sic!
vitae aetérnae.
Responsorium
R/. Nolíte timére: Redémptor hóminis crucis potestátem revelávit et pro nobis
vitam dedit! * Aperíte, expándite iánuas Christo.
V/. Vocámur in Ecclésia, ut eius participémus potestátem. * Aperíte.
Oratio
Deus, dives in misericórdia, qui beátum Ioánnem Paulum, papam, univérsae
Ecclésiae tuae praeésse voluísti, praesta, quaésumus, ut, eius institútis edócti,
corda nostra salutíferae grátiae Christi, uníus redemptóris hóminis, fidénter
aperiámus. Qui tecum.
|