Index

Back Top Print

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

 

Prot. N. 320/17

Epistula ad Episcopos
de pane et vino ad Eucharistiam destinatis

 

1. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, de mandato Summi Pontificis Francisci, Episcopos dioecesanos (et illos qui Episcopis dioecesanis in iure aequiparantur) appellat ut meminerint se primo et principaliter speciale munus habere digne providendi iis quae necessaria sunt ad Cenam Domini celebrandam (cf. Lc 22, 8. 13). Episcopo, mysteriorum Dei praecipuo dispensatori atque totius vitae liturgicae in Ecclesia sibi commissa moderatori, promotori atque custodi (cf. CIC can. 835 §1), competit invigilare super qualitate panis vinique ad Eucharistiam destinatorum, et igitur super eorum confectoribus. Ad auxilium praestandum, normae quae iam exstant commemorantur et nonnulla praecepta in praxi adhibenda suadentur.

2. Si vero, usque ad recens tempus, aliquae communitates Religiosorum et Religiosarum generaliter operam impendere solebant in panis vinique confectionem pro celebratione eucharistica, hodie autem hae species etiam in praegrandibus emporiis, diversis officinis atque adeo in reti informatico veneunt. Ad omne dubium amovendum quoad materiae eucharisticae validitatem, hoc Dicasterium Ordinariis suadet ut praecepta dent de hac re, verbi gratia materiam eucharisticam tutam reddendo per testimonia scripta.

Ordinarius commonere debet presbyteros, praesertim parochos et ecclesiarum rectores, de eorum officio exquirendi et illos qui panem vinumque pro celebratione praebent, et etiam ipsius materiae validitatem.  

Ordinarii praeterea est instituere et adhortari ad maximam normarum observantiam eos qui panem vinumque pro Eucharistia conficiunt.

3. Ad materiam eucharisticam quod attinet, normae vero, in can. 924 CIC et sub nn. 319-323 Institutionis generalis Missalis Romani praescriptae, iam illustratae sunt in Instructione huius Congregationis cui titulus est Redemptionis Sacramentum (25 martii 2004):

a) “Panis, qui in sacrosancti eucharistici Sacrificii celebratione adhibetur, debet esse azymus, mere triticeus et recenter confectus, ita ut nullum sit periculum corruptionis. Ideo consequitur panem ex alia substantia etiam cereali conflatum, vel illum cui tanta sit admixta quantitas materiae a tritico diversae, ut, iuxta communem aestimationem, tritici panem esse dici nequeat, materiam validam pro conficiendo Sacrificio et Sacramento eucharistico haud constituere.Gravis est abusus alias substantias, ut sunt fructus vel saccharum vel mel, in panem ad Eucharistiam conficiendum introducere. Patet hostias conficiendas esse ab iis, qui non solum honestate praestent, sed etiam ipsis conficiendis sint experti, idoneisque instrumentis instructi” (n. 48).

b) “Vinum, quod in sacrosancti eucharistici Sacrificii celebratione adhibetur, debet esse naturale, de genimine vitis, merum et non corruptum, extraneis substantiis non admixtum. […] Sedula cura caveatur ut vinum ad Eucharistiam destinatum perfecto statu conservetur nec acescat. Omnino vetitum est vinum adhiberi, de cuius genuitate et provenientia dubium occurrat: nam Ecclesiae circa condiciones necessarias pro sacramentorum validitate certitudinem exigit. Nec admittatur ullum praetextum in favorem aliorum potuum cuiusvis generis, qui materiam validam non constituunt” (n. 50).

4. Congregatio pro Doctrina Fidei, in Epistula ad Praesides Conferentiarum Episcoporum dimissa de pane minimam glutinis mensuram habente atque musto adhibendis ad instar materiae eucharisticae (24 iulii 2003, Prot. N. 89/78 – 17498), normas patefecit circa eos qui, variis gravibusque causis occurrentibus, panem ex consuetudine confectum aut vinum ex consuetudine fermentatum sumere nequeunt:

a) “Hostiae plane glutine carentes sunt materia invalida pro Eucharistia. Validae autem sunt hostiae ex parte glutine carentes, quorum mensura glutinis satis est ad panificium obtinendum, nulla extranea substantia addita vel actionibus adhibitis quae panis naturam mutare possint” (A. 1-2).

b) “Mustum, id est sucus uvae, et novum et servatum, fermentatione intermissa per actiones quae naturam eius non corrumpunt (exempli gratia congelatio), materia valida est pro Eucharistia” (A. 3).

c) “Ordinariis cura est concedere licentiam adhibendi panem ex parte glutine carentem vel mustum ad instar materiae eucharisticae pro singulo fidele presbyterove. Licentia igitur plerumque concedi potest, donec vero peculiaria adiuncta, quae concessionem genuerunt, permaneant” (C. 1).

5. Eadem Congregatio porro decrevit materiam eucharisticam ex organismis genetice mutatis confectam validam existimari posse (cf. Epistula Praefecto Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum dimissa, 9 decembris 2013, Prot. N. 89/78 – 44897).

6. Illi vero qui panem et vinum pro celebratione conficiunt plena conscientia animadvertere debent quod opus eorum ad Sacrificium eucharisticum spectat et id profecto probitatem, serietatem ac peritiam ab iis ipsis exigit.

7. Ad normas generales servandas, Ordinarii opportune una cum aliis Episcopis eiusdem Conferentiae consentire possunt, praecepta in praxi adhibenda suppeditando. Ob temporum adiunctorumque difficultatem, atque etiam extenuationem respectus quoad res sacras, firma necessitas imponitur ut, competenti Auctoritate mandante, aliquis exsistat fideiubens pro confectoribus de materiae eucharisticae bonitate sicuti de eius apta largitione et venditione.

Suadetur, exempli gratia, ut Conferentia Episcoporum mandare valeat unam tantum aut plures Congregationes religiosas vel Societatem habiles ad necessarias recognitiones de confectione, conservatione atque venditione panis vinique pro Eucharistia efficiendas, sive in determinata Natione sive in diversis Nationibus ubi hae species exportantur. Praeterea praescribitur ut panis et vinum ad Eucharistiam destinata apte in locis venditionis tractentur.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 15 mensis iunii 2017, in sollemnitate Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi.

Robertus Card. Sarah
Praefectus

+ Arturus Roche
Archiepiscopus a Secretis